7 - PUBLIUS SCIPIO NASICA
Publius Scipio Nasica patrui Scipionis Africani
filius, cum adolescens aedilitatem peteret, manumque cujusdam civis Romani
rustico opere duratam, more candidatorum, apprehendisset, jocans interrogavit
eum, num manibus solitus esset ambulare: quod dictum a circumstantibus exceptum
ad populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. Namque omnes rusticae
tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam judicantes, iram suam adversus
contumeliosum ejus dicterium exercuerunt. Quae repulsa nobilis adolescentis
ingenium ab insolentia revocavit, eumque magnum et utilem civem fecit.
Cum
Annibal Italiam devastaret, responsum ab oraculo editum esse ferunt: hostem
Italia pelli vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret,
et hospitio apud civem optimum reciperetur. Legati ea de re ad Attalum Pergami
regem missi sunt. Is legatos comiter acceptos Pessinuntem deduxit. Quaerendus
deinde fuit vir qui eam rite hospitio exciperet. Publium Scipionem Nasicam
senatus judicavit virum esse in tota civitate optimum. Idem consul imperatoris
nomen a militibus, et triumphum a senatu oblatum recusavit, dixitque satis
gloriae sibi in omnem vitam eo die quaesitum esse, quo vir optimus a senatu
judicatus fuerat: hoc titulo, etsi nec consulatus, nec triumphus addatur, satis
honoratam publii Scipionis Nasicae imaginem fore.
Scipio Nasica censor
factus, gravem se ac severum praebuit. Cum equitum censum ageret, equitem
quemdam vidit obeso et pingui corpore, equum vero ejus strigosum et macilentum.
"Quidnam
causae est, inquit censor, cur sis tu, quam equus pinguior?" -
"Quoniam, respondit eques, ego me ipse curo, equum vero servus." Minus verecundum visum est responsum, itaque graviter
objurgatus eques, et mulcta damnatus. Idem Scipio Nasica cum Ennio poeta vivebat
conjunctissime. Cum ad eum venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla dixisset
Ennium domi non esse, Nasica sensit illam domini jussu dixisse, et illum intus
esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius, et eum a janua
quaereret, exclamavit ipse Nasica se domi non esse. Tum Ennius: "Quid! ego
non cognosco, inquit, vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens: ego
cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu non mihi credis
ipsi."
|