8 - MARCUS PORCIUS CATO
Marcus Porcius Cato ortus municipio Tusculo,
adolescentulus priusquam honoribus operam daret, rure in praediis paternis
versatus est, deinde Romam demigravit, et in foro esse coepit. Primum stipendium meruit
annorum decem septemque, Quinto Fabio consule, cui postea semper adhaesit. Inde
castra secutus est Claudii Neronis, ejusque opera magni aestimata est in
proelio apud Senam, quo cecidit Asdrubal frater Annibalis. Ab adolescentia
frugalitatem temperantiamque coluit. Pellibus haedinis pro stragula veste
utebatur; eodem cibo quo milites vescebatur; aquam in bellicis expeditionibus
potabat; si nimio aestu torqueretur, acetum; si vires deficerent, paululum
vilis vini.
Quaestor
Scipioni Africano obtigit, et cum eo parum amice vixit. Nam parcimoniae amans
haud probabat sumptus, quos Scipio faciebat. Quare, eo relicto, Romam rediit,
ibique Scipionis vitam palam et aperte re reprehendit, quasi militarem
disciplinam corrumperet. Dictitabat illum cum pallio et crepidis solitum
ambulare in Gymnasio, palaestrae operam dare, militum licentiae indulgere. Quod
crimen non verbo, sed facto diluit Scipio. Nam cum ea de re legati Roma
Syracusas missi essent, Scipio exercitum omnem eo convenire et classem expedire
jussit, tanquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset,
postridie, legatis inspectantibus, pugnae simulacrum exhibuit. Tam eis
armamentaria, horrea, omnemque belli apparatum ostendit. Reversi Romam legati,
omnia apud exercitum Scipionis praeclare se habere renuntiarunt.
Eadem asperitate Cato
matronarum luxum insectatus est. Scilicet in medio ardore belli Punici, Oppius tribunus
plebis legem tulerat, qua vetabantur mulieres Romanae plus semuncia auri
habere, vestimento varii coloris uti, et juncto vehiculo in urbe vehi. Confecto
autem bello, et florente republica, matronae pristina ornamenta sibi reddi
postulabant; omnes vias urbis obsidebant, virosque ad forum descendentes
orabant, ut legem Oppiam, abrogarent. Quibus
acerrime restitit Cato, sed frustra; nam lex fuit abrogata.
Cato creatus consul, in
Hispaniam adversas Celtiberos profectus est. Quos acri proelio vicit, et ad
deditionem compulit: eo in bello Cato cum ultimis militum parcimonia vigiliis
et labore certavit, nec in quemquam gravius severiusque imperium exercuit, quam
in semetipsum. Cum Hispanos ad
defectionem pronos videret, cavendum judicavit ne deinceps rebellare possent.
Id autem effecturus sibi videbatur, si eorum muros dirueret. Sed veritus ne, si
id universis civitatibus imperaret communi edicto, non obtemperarent, scripsit
ad singulas separatim ut muros diruerent, epistolasque omnibus simul eodemque
die reddendas curavit. Cum unaquaeque sibi soli imperari putaret, universae paruerunt.
Cato Romam reversus de Hispania triumphavit.
Postea Cato censor
factus, severe ei praefuit potestati. Nam, et in complures nobiles
animadvertit, et imprimis Lucium Flaminium virum consularem senatu movit. Cui inter alia facinora
illud objecit. Cum esset in Gallia Flaminius, mulierem, cujus amore deperibat,
ad cenam vocavit, eique forte inter cenandum dixit multos capitis damnatos in
vinculis esse, quos securi percussurus esset. Tum illa negavit se unquam
vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. Statim Flaminius unum
ex his, qui in carcere detinebantur, adduci jussit, et ipse securi percussit.
Tam perditam libidinem eo magis notandam putavit Cato, quod cum probro privato
conjungeret imperii dedecus. Quid enim
crudelius quam inter pocula et dapes ad spectaculum mulieris humanam victimam
mactare, et mensam cruore respergere?
Cum in senatu de tertio
Punico bello ageretur, Cato jam senex delendam Carthaginem censuit, negavitque
ea stante salvam esse posse rempublicam. Cum autem id, contradicente Scipione Nasica, non
facile patribus persuaderet, deinceps quoties de re aliqua sententiam dixit in
senatu, addidit semper: "Hoc censeo, et Carthaginem esse delendam."
Tandem in curiam intulit ficum praecocem, et excussa toga effudit: cujus cum
pulchritudinem patres admirarentur, interrogavit eos Cato quandonam ex arbore
lectam putarent? Illis ficum recentem videri affirmantibus: "Atqui,
inquit, tertio abhinc die scitote decerptam esse Carthagine; tam prope ab hoste
absumus." Movit ea res patrum animos, et bellum Carthaginiensibus indictum
est.
Fuit Cato ut senator
egregius, ita bonus pater: cum ei natus esset filius, nullis negotiis nisi
publicis impediebatur quominus adesset matri infantem abluenti et fasciis
involventi. Illa enim proprio lacte filium alebat. Ubi aliquid intelligere
potuit puer, eum pater ipse in literis instituit, licet idoneum et eruditum
domi servum haberet. Nolebat enim servum filio maledicere, vel aurem vellicare, si tardior in
discendo esset; neque etiam filium tanti beneficii, hoc est doctrinae,
debitorem esse servo. Ipse itaque ejus ludi magister, ipse legum doctor, ipse
lanista fuit. Conscripsit manu sua, grandibus literis historias, ut etiam in
paterna domo ante oculos proposita haberet veterum instituta et exempla.
Cum
postea Catonis filius in exercitu Pompili tiro militaret, et Pompilio visum
esset unam dimittere legionem, Catonis quoque filium dimisit; sed cum is amore
pugnandi in exercitu remansisset, Cato pater ad Pompilium scripsit, ut, si
filium pateretur in exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae
sacramento, quia, priore amisso, cum hostibus jure pugnare non poterat. Exstat
quoque Catonis patris ad filium epistola, in qua scribit se audivisse eum
missum factum esse a Pompilio imperatore monetque eum ut caveat ne proelium
ineat. Negat enim jus esse, qui miles non sit, eum pugnare cum hoste.
Agricultura
plurimum delectabatur Cato, malebatque agrorum et pecorum fructu, quam foenore
ditescere. Cum ab eo quaereretur quid maxime in re familiari expediret.
Respondit, bene pascere. Quid secundum? Satis bene pascere. Quid tertium? Male
pascere. Quid quartum? Arare. Et cum ille qui quaesierat dixisset, quid
foenerari? Tum Cato: "Quid, inquit, hominem occidere?" Scripsit ipse
villas suas, ne tectorio quidem fuisse perlitas, atque postea addidit:
"Neque mihi aedificatio neque vas, neque vestimentum ullum est pretiosum;
si quid est, quo uti possim, utor; si non est, facile careo. Suo quemque uti et
frui per me licet: mihi vitio quidam vertunt, quod multis egeo; at ego illis
vitio tribuo, quod nequeunt egere."
Injuriarum patientissimus
fuit Cato. Cum
ei causam agenti, protervus quidam, pingui saliva quantum poterat attracta, in
frontem mediam inspuisset, tulit hoc leniter: "Et ego, inquit, o homo!
affirmabo falli eos qui te negant os habere." Ab alio homine improbo
contumeliis proscissus: "Iniqua, inquit, tecum mihi est pugna: tu enim probra
facile audis, et dicis libenter; mihi vero et dicere ingratum, et audire
insolitum." Dicere solebat acerbos inimicos melius de quibusdam mereri
quam eos amicos qui dulces videantur; illos enim saepe verum dicere, hos
nunquam.
Cato
ab adolescentia usque ad extremam aetatem inimicitias, reipublicae causa,
suscipere non destitit: ipse a multis accusatus, non modo nullum existimationis
detrimentum fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit. Quartum et
octogesimum annum agens, ab inimicis capitali crimine accusatus suam ipse
causam peroravit, nec quisquam, aut memoriam ejus tardiorem, aut lateris
firmitatem imminutam, aut os haesitatione impeditum animadvertit. Non ilium enervavit, nec afflixit senectus: ea aetate
aderat amicis, veniebat in senatum frequens. Graecas etiam literas senex
didicit. Quando obreperet senectus, vix intellexit. Sensim sine sensu aetas
ingravescebat; nec subito fracta est, sed diuturnitate quasi extincta. Annos
quinque et octoginta natus excessit e vita.
|