9 - TITUS QUINCTIUS FLAMINIUS
Titus Quinctius Flaminius filius ejus, qui apud
Trasimenum periit, consul missus est adversus Philippum Macedonum regem, qui
Annibalem pecunia et copiis juverat, Atheniensesque populi Romani socios armis
lacessiverat. Contraxerant autem bellum cum Philippo Athenienses haudquaquam
digna causa. Duo juvenes Acarnanes non initiati templum Cereris cum cetera
turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit. Perducti ad antistites templi,
etsi manifestum erat eos per errorem ingressos, tanquam ob infandum scelus
interfecti sunt: Acarnanes suorum nece commoti, ad vindicandos illos auxilium a
Philippo petierunt, qui terram Atticam igne ferroque vastavit, urbes complures
cepit, Athenas ipsas oppugnavit.
Quinctius exercitu
conscripto maturius quam soliti erant priores consules profectus, in Graeciam
magnis itineribus contendit. Tunc caduceator ab rege venit, locum ac tempus
colloquendi postulans. Flaminius victoriae quam pacis avidior, tamen ad constitutum
tempus venit in colloquium, postulavitque ut Philippus omni Graecia decederet.
Accensus indignatione rex exclamavit: "Quid victo imperares gravius, Tite
Quincti?" Et cum quidam ex circumstantibus oculis aeger adjecisset, aut
bello vincendum, aut melioribus parendum esse. "Apparet id quidem, inquit
Philippus, etiam caeco", jocans in ejus valetudinem oculorum. Erat quippe Philippus
dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem satis risu
temperans. Dein, re infecta, se ex colloquio proripuit. Eum Flaminius bis
proelio fudit castrisque exuit.
Quinctius
Flaminius Graeciae veterem statum reddidit ut legibus suis viveret, et antiqua
libertate frueretur. Aderat ludorum Isthmiorum tempus, ad quod spectaculum
Graecia universa convenerat. Tam praeco in mediam arenam processit, tubaque
silentio facto, haec verba pronunciavit: "Senatus, populusque Romanus et
Titus Quinctius Flaminius imperator, Philippo rege et Macedonibus devictis,
omnes Graeciae civitates liberas esse jubet." Audita voce praeconis, majus
gaudium fuit, quam quantum homines possent capere: vix satis credebat se
quisque audivisse, alii alios intuebantur mirabundi revocatus praeco, cum
unusquisque non audire tantum, sed videre etiam libertatis suae nuncium averet,
iterum pronunciavit eadem. Tum tantus
clamor ortus est, ut certo constet aves, quae supervolabant, attonitas
paventesque decidisse.
Quinctio Flaminio
triumphus a Senatu decretus est. Postea cum Prusias Bithyniae rex legatos Romam
mississet, casu accidit ut legati apud Flaminium cenarent atque ibi de Annibale
mentione facta, ex his unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flaminius
senatui detulit. Patres, qui, vivo Annibale, nunquam metu vacui erant, legatos
in Bithyniam miserunt, in his Flaminium, qui Annibalem sibi dedi poscerent. A
primo colloquio Flaminii, ad domum Annibalis custodiendam, milites a rege missi
sunt. Annibal septem exitus e domo fecerat, ut semper aliquod iter fugae
praeparatum haberet. Postquam nunciatum est ei milites regios in vestibulo
esse, conatus est postico occulto fugere: ubi vero id quoque obseptum sensit,
et omnia clausa esse, hausto, quod sub annuli gemma habebat, veneno absumptus
est.
|