10 - LUCIUS PAULUS AEMILIUS
MACEDONICUS
Paulus Aemilius ejus qui ad Cannas cecidit filius
erat. Consul sortitus est Macedoniam provinciam, in qua Perseus Philippi filius
paterni in Romanos odii haeres bellum renovaverat. Cum adversus Perseum
profecturus esset, et domum suam ad vesperum rediret, filiolam suam Tertiam,
quae tunc erat admodum parva, osculans, animadvertit tristiculam: "Quid
est, inquit, mea Tertia, quid tristis es?" - "Mi pater, inquit illa,
Perse periit." (Erat autem mortua catella eo nomine). Tum ille arctius puellam complexus:
"Accipio omen, inquit, mea filia." Ita ex fortuito dicto quasi spem
certam clarissimi triumphi animo praesumpsit. Ingressus deinde Macedoniam recta ad hostem perrexit.
Cum duae acies in
conspectu essent, Sulpicius Gallus, tribunus militum, Romanum exercitum magno
metu liberavit. Is enim, cum lunae defectionem nocte sequenti futuram
praesciret, ad concionem vocatis militibus dixit: "Nocte proxima, ne quis
id pro portento accipiat, ab hora secunda usque ad quartam luna defectura est. Id, quia naturali ordine
et statis fit temporibus, et sciri ante et praedici potest. Itaque, quemadmodum
nemo miratur lunam nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere, sic
mirum non est eam obscurari, quando umbra terrae conditur." Quapropter
Romanos non movit illa defectio; Macedones vero eadem, ut triste prodigium,
terruit.
Paulus
Aemilius cum Perseo acerrime dimicavit tertio nonas septembris. Macedonum exercitus caesus fugatusque est: rex ipse
cum paucis fugit. Fugientes persecutus est Aemilius usque ad initium noctis.
Tum se in castra victor recepit. Reversum gravis cura angebat quod filium in
castris non invenisset. Is erat Publius Scipio, postea Africanus deleta
Carthagine appellatus, qui decimum septimum tunc annum agens, dum acrius
sequitur hostes, in partem aliam turba abreptus fuerat. Media tandem nocte in
castra rediit. Tunc, recepto sospite filio, pater tantae victoriae gaudium
sensit. Victus Perseus in templum confugerat, ibique in angulo obscuro delitescebat:
deprehensus, et cum filio natu maximo ad consulem perductus est.
Perseus pulla veste
amictus castra ingressus est. Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo
occurrit. Rex captivus progredi prae turba non poterat, donec consul lictores
misit, qui submovendo circumfusos iter ad praetorium facerent. Paulus Aemilius,
ubi audivit Perseum adesse, consurrexit, progressusque paulum introeunti regi
manum porrexit: ad genua procumbentem erexit; introductum in tabernaculum suo
lateri assidere jussit. Deinde eum interrogavit qua inductus injuria bellum
contra populum Romanum tam infesto animo suscepisset? Rex, nullo dato responso,
terram intuens diu flevit. Tum consul: "Bonum, inquit, animum habe: populi
Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis
praebet."
Postquam Perseum
consolatus est Paulus Amilius sermonem ad circumstantes Romanos convertit:
"Videtis, inquit, exemplum insigne mutationis rerum humanarum: vobis haec
praecipue dico, juvenes; ideo neminem decet in quemquam superbe agere, nec
praesenti credere fortunae." Eo die Perseus a consule ad cenam invitatus est, et alius
omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna, poterat. Deinde cum ad
consulem multarum gentium legati gratulandi causa venissent Paulus Aemilius
ludos magno apparatu fecit, lautumque convivium paravit: qua in re curam et
diligentiam adhibebat, dicere solitus et convivium instruere et ludos parare
viri ejusdem esse, qui sciret bello vincere.
Confecto
bello, Paulus Aemilius regia nave ad urbem est subvectus. Completae erant omnes
Tiberis ripae obviam effusa multitudine. Fuit
ejus triumphus omnium longe magnificentissimus. Populus, exstructis per forum
tabulatis in modum theatrorum, spectavit in candidis togis. Aperta templa omnia
et sertis coronata thure fumabant. In tres dies distributa est pompa
spectaculi. Primus dies vix suffecit transvehendis signis tabulisque; sequenti
die translata aunt arma, galeae, scuta, loricae, pharetrae, argentum aurumque. Tertio die, primo statim
mane ducere agmen coepere tibicines, non festos solemnium pomparum modos, sed
bellicum sonantes, quasi in aciem procedendum foret. Deinde agebantur pingues
cornibus auratis et vittis redimiti boves centum et viginti.
Sequebantur
Persei liberi, comitante educatorum et magistrorum turba qui manus ad
spectatores cum lacrymis miserabiliter tendebant, et pueros docebant
implorandam suppliciter victoris populi misericordiam. Pone filios incedebat
cum uxore Perseus stupenti et attonito similis. Inde quadringentae coronae
aureae portabantur, ab omnibus fere Graeciae civitatibus dono missae. Postremo
ipse in curru Paulus auro purpuraque fulgens eminebat, qui magnam cum dignitate
alia corporis, tum senecta ipsa majestatem prae se ferebat. Post currum inter alios illustres viros filii duo
Aemilii; deinde equites turmatim, et cohortes peditum suis quaeque ordinibus.
Paulo a senatu et a plebe concessum est ut in ludis Circensibus veste
triumphali uteretur, eique cognomen Macedonici inditum.
Tantae huic laetitiae
gravis dolor admixtus est. Nam Paulus Aemilius, duobus filiis in adoptionem
datis, duos tantum nominis haeredes domi retinuerat. Ex his minor ferme
duodecim annos natus, quinque diebus ante triumphum patris, major autem triduo
post triumphum decessit. Erat porro Aemilius liberorum amantissimus; eos
erudiendos curaverat non solum Romana veteri disciplina, sed etiam Graecis
literis. Optimos adhibuerat magistros, eorumque exercitiis omnibus ipse
interfuerat, cum eum respublica alio non vocaret. Eum tamen casum fortiter
tulit, et in oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit:
"Optavi, inquit, ut si quid adversi immineret ad expiandam nimiam
felicitatem, id in domum meam potius quam in rempublicam recideret. Nemo jam ex
tot liberis superest, qui Pauli Aemilii nomen ferat; sed hanc privatam
calamitatem vestra felicitas, et secunda fortuna publica consolatur."
Paulus
Aemilius omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus erat: tantam in
aerarium populi Romani pecuniam invexerat, ut unius imperatoris praeda finem
attulerit tributorum; at hic non modo nihil ex thesauris regiis concupivit, sed
ne ipse quidem spectare eos dignatus est. Per alios homines cuncta
administravit, nec quidquam in domum suam intulit, praeter memoriam nominis
sempiternam: mortuus est adeo pauper, ut dos ejus uxori, nisi vendito, quem
unum reliquerat, fundo, non potuerit exsolvi. Exsequiae ejus non tam auro et
ebore, quam omnium benevolentia et studio fuerunt insignes. Macedoniae
principes, qui tunc Romae erant legationis nomine, humeros suos funebri lecto
sponte subjecerunt. Quem enim in bello ob
virtutem timuerant, eumdem in pace ob justitiam diligebant.
|