12 - PUBLIUS SCIPIO
AEMILIANUS
Publius Scipio Aemilianus Pauli Macedonici filius,
adoptione Scipionis Africani nepos, a tenera aetate Graecis literis a Polybio
praestantis ingenii viro eruditus est. Ex ejus doctrina tantos fructus tulit,
ut non modo aequales suos, sed etiam majores natu omni virtutum genere
superaret. Temperantiae et continentiae laudem ante omnia comparare studuit,
quod quidem tunc difficile erat. Mirum enim est quo impetu ad libidines et
epulas juvenes Romani et tempore ferrentur. At Scipio contrarium vitae
institutum secutus, publicam modestiae et continentiae famam est adeptus.
Polybium semper domi militiaeque secum habuit: semper inter arma ac studio versatus;
aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit.
Scipio Aemilianus primum
in Hispania, Lucullo duce, militavit; eoque in bello egregia fuit ejus opera. Nam rex quidam barbarus
mirae proceritatis splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis
singulari certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire
auderet, suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit
indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum prostravit,
pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis corporis virum ipse
exiguae staturae dejecisset. Scipio multo majus etiam adiit periculum in
expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani: nam ipse primus murum
conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob haec praeclare gesta, Lucullus
dux juvenem pro concione laudatum murali corona donavit.
|