4 - TERTIUM
BELLUM PUNICUM
Tertio bello Punico, cum
clarum esset Scipionis nomen, juvenis adhuc factus est consul, eique Africa
provincia extra sortem data est, ut quam urbem avus ejus concusserat, eam nepos
evertere. Tunc
enim Romani suadente Catone, deliberatum habebant Carthaginem diruere.
Carthaginiensibus igitur imperatum est ut, si salvi esse vellent, ex urbe
migrarent, sedemque alio in loco, a mari remoto, constituerent. Quod ubi
Carthagine auditum est, ortus statim est ululatus ingens, clamorque bellum esse
gerendum, satiusque esse extrema omnia pati, quam patriam relinquere. Cum vero
neque naves neque arma haberent, in usum novae classis tecta domosque
resciderunt; aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est; viri, feminae,
pueri, senes simul operi instabant: non die, non noctu labor intermissus. Ancillas primo totonderunt, ut ex earum crinibus funes
facerent; mox etiam matronae ipsae capillos suos ad eumdem usum contulerunt.
Scipio exercitum ad
Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit: quae urbs, quanquam summa vi
defenderetur, tandem expugnata est. Rebus desperatis, quadraginta millia
hominum se victori tradiderunt. Dux ipse Asdrubal inscia uxore, ad genua
Scipionis cum ramis oleae supplex procubuit. Cum vero ejus uxor se a viro
relictam vidisset, diris omnibus eum devovit; tum duobus liberis dextra
laevaque comprehensis, a culmine domus se in medium flagrantis urbis incendium
immisit. Deleta
Carthagine, Scipio victor Romam reversus est. Splendidum egit triumphum,
Africanusque est appellatus. Ita cognomen Africani Carthago capta Scipioni
majori, eadem eversa Scipioni minori peperit.
Postea Scipio iterum
consul creatus, contra Numatinos in Hispaniam profectus est. Ibi multiplex
clades priorum ducum inscitia a Romanis accepta fuerat. Scipio, ubi primum advenit,
corruptum licentia exercitum ad pristinam disciplinam revocavit. Omnia
deliciarum instrumenta castris ejecit. Qui miles extra ordinem fuisset
deprehensus, eum virgis caedebat: jumenta omnia vendi jussit, ne oneribus
portandis usui essent: militem quemque triginta dierum frumentum ac septenos
vallos ferre coegit. Cuidam propter onus aegre incedenti dixit: "Cum te
gladio vallare sciveris, tunc vallum ferre desinito." Ita redacto in
disciplinam exercitu, urbem Numantiam obsedit. Numantini fame adacti, se ipsi
trucidaverunt. Captam urbem Scipio delevit, et de ea triumphavit.
Scipio
censor fuit cum Mummio viro nobili, sed segniore. Tribu movit quemdam, qui
ordines ducens proelio non interfuerat. Cumque ille quaereret cur notaretur,
qui custodiae causa in castris remansisset, Scipio respondit: "Non amo
nimium diligentes." Equum ademit adolescenti, qui in obsidione
Carthaginis, vocatis ad cenam amicis, diripiendam sub figura urbis Carthaginis
placentam in mensa posuerat: quaerentique causam: "Quia, inquit Scipio, me
prior Carthaginem diripuisti." Contra Mummius Scipionis collega neque ipse
notabat quemquam, et notatos a collega, quos poterat, ignominiae eximebat. Unde
Scipio, cum ei cupienti censuram ex majestate reipublicae gerere impedimento
esset Mummii segnities, in senatu ait: "Utinam mihi collegam dedissetis,
aut non dedissetis!"
In
Scipione Aemiliano etiam multa privatae vitae dicta factaque celebrantur. Caio
Laelio familiariter usus est. Ferunt cum eo Scipionem saepe rusticatum fuisse,
eosque incredibiliter repuerascere solitos esse, cum rus ex urbe, tanquam e
vinculis evolavissent. Vix audeo dicere de tantis viris; sed ita narratur
conchas eos ad litus maris legere consuevisse, et ad omnem animi remissionem
ludumque descendere. Mortuo Paulo Aemilio, Scipio cum fratre haeres relictus
animum vere fraternum in eum ostendit; nam universam ei haereditatem tradidit
quod illum videret re familiari minus quam se instructum. Pariter, defuncta
matre, omnia bona materna sororibus concessit, quanquam nulla pars haereditatis
ad eas lege pertineret.
Cum
in concione interrogaretur quid sentiret de morte Tiberii Gracchi, qui populi
favorem pravis largitionibus captaverat, palam respondit cum jure caesum
videri. Quo responso exacerbata concio acclamavit; tum Scipio clamorem ortum a
vili plebecula animadvertens: "Taceant, inquit, quibus Italia noverca est,
non mater." Cum magis etiam obstreperet populus, ille vultu constanti:
"Hostium, inquit, armatorum toties clamore non territus, qui possum vestro
moveri?" Tunc constantia et auctoritate viri perculsa plebs conticuit.
Deinde quasi vim sibi mox inferendam animo praesagiret, malam sibi rependi
gratiam laborum pro republica susceptorum ab ingratis civibus questus est.
Maxima patrum frequentia domum deductus est.
Postridie
quam domum se validus receperat, Scipio repente in lectulo exanimis est
inventus. De tanti viri morte nulla habita est quaestio, ejusque corpus velato
capite est elatum, ne livor in ore appareret. Metellus, licet Scipionis inimicus,
hanc necem adeo graviter tulit, ut, ea audita in forum advolaverit, ibique
moesto vultu clamaverit: "Concurrite, cives; moenia urbis nostrae eversa
sunt: Scipioni intra suos penates quiescenti nefaria vis illata est." Idem Metellus filios suos jussit funebri ejus lecto
humeros subjicere, eisque dixit: "Nunquam a vobis id officium majori viro
praestari poterit." Scipionis patrimonium tam exiguum fuit, ut triginta
duas libras argenti, duas et selibram auri tantum reliquerit.
Cum duo consules, quorum
alter inops erat, alter autem avarus, in senatu contenderent uter in Hispaniam
ad bellum gerendum mitteretur, ac magna inter patres esset dissensio, rogatus
sententiam Scipio Aemilianus: "Neutrum, inquit, mihi mitti placet; quia
alter nihil habet; alteri nihil est satis." Scilicet ad rem bene gerendam
judicabat pariter abesse debere et inopiam et avaritiam. Alioquin maxime
verendum est ne publicum munus quaestui habeatur, et praeda communis in
privatum imperatoris lucrum convertatur. Longe ab hac culpa alienus fuit
Scipio; nam post duos consulatus et totidem triumphos officio legationis
fungens, septem tantum servos secum duxit. E Carthaginis et Numantiae spoliis
comparare plures certe potuerat; sed nihilo locupletior Carthagine eversa fuit,
quam ante. Itaque cum per populi Romani socios et exteras nationes iter
faceret, non mancipia ejus, sed victoriae numerabantur, nec quantum auri et
argenti, sed quantum dignitatis atque gloriae secum ferret, aestimabatur.
|