1 - TIBERIUS GRACCHUS ET
CAIUS GRACCHUS
Tiberius Gracchus et
Caius Gracchus Scipionis Africani ex filia nepotes erant. Horum adolescentia
bonis artibus et magna omnium spe floruit. Ad egregiam quippe indolem accedebat
optima educatio. Exstant Corneliae matris epistolae, quibus apparet eos non
solum in gremio matris educatos fuisse, sed etiam ab ea sermonis elegantiam
hausisse. Maximum
matronis ornamentum esse liberos bene institutos merito putabat sapientissima
illa mulier: cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua, quae erant
illa aetate pretiosissima, ostentaret ei muliebriter, Cornelia traxit eam
sermone, quousque a schola redirent liberi; quos reversos hospitae exhibens:
"En haec, inquit, mea ornamenta". Nihil quidem istis adolescentibus
neque a natura neque a doctrina defuit; sed ambo rempublicam, quam tueri
potuissent, impie perturbare maluerunt.
Tiberius
Gracchus, cum esset tribunus plebis, a senatu descivit: populi favorem profusis
largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat, dabat civitatem omnibus
Italicis; provincias novis coloniis replebat: quibus rebus viam sibi ad regnum
parare videbatur. Quare convocati patres deliberabant quidnam faciendum esset.
Tiberius in Capitolium venit, manum ad caput referens; quo signo salutem suam
populo commendabat: hoc nobilitas ita accepit quasi diadema posceret. Tum
Scipio Nasica, cum esset consobrinus Tiberii Gracchi, patriam cognationi
praetulit, sublataque dextera proclamavit: Qui rempublicam salvam esse volunt
me sequantur; dein Gracchum fugientem persecutus in eum irruit, suaque manu eum
interfecit. Mortui Tiberii corpus in flumen projectum est.
Caium
Gracchum idem furor, qui fratrem Tiberium, invasit: seu vindicandae fraternae
necis, seu comparandae regiae potentiae causa, vix tribunatum adeptus est, cum
pessima coepit inire consilia: maximas largitiones fecit; aerarium effudit;
legem de frumento plebi dividendo tulit. Perniciosis Gracchi consiliis, quanta
poterant contentione, obsistebant omnes boni, in quibus maxime Piso vir
consularis. Is cum multa contra legem frumentariam dixisset, lege tamen lata,
ad frumentum cum ceteris accipiendum venit; Gracchus animadvertit in concione
Pisonem stantem; eum sic compellavit, audiente populo Romano. "Qui tibi
constas, Piso, cum ea lege frumentum petas quam dissuasisti?" Cui Piso:
"Nolim quidem, Grache, inquit, mea bona tibi viritim dividere liceat: sed
si facias, partem petam." Quo responso aperte declaravit vir gravis et sapiens
lege quam tulerat Gracchus patrimonium publicum dissipari.
Decretum
a senatu latum est, ut videret consul Opimius ne quid detrimenti respublica
caperet; quod decretum, nisi in maximo discrimine, ferri non solebat. Caius
Gracchus, armata familia, Aventinum occupaverat. Quamobrem consul, vocato ad
arma populo, Caium aggressus est qui pulsus, dum a templo Dianae desilit, talum
intorsit, et cum jam a satellitibus Opimii comprehenderetur, jugulum servo
praebuit, qui dominum et mox semetipsum super domini corpus interemit. Consul
promiserat se pro capite Gracchi aurum repensurum esse; quare Septimuleius
quidam lancea praefixum Caii caput attulit, eique aequale auri pondus
persolutum est. Aiunt etiam illum prius cervice perforata, cerebroque exempto,
plumbum infudisse, quo gravius efficeretur.
Occiso
Tiberio Graccho, cum senatus consulibus mandasset ut in eos qui cum Tiberio
consenserant animadverteretur, Blosius quidam Tiberii amicus pro se deprecatum
venit; hancque, ut sibi ignosceretur, causam afferebat, quod tanti Gracchum
fecisset, at quidquid ille vellet, sibi faciendtim putaret. Tum consul:
"Quid? ait, si te in Capitolium faces ferre vellet, obsecuturusne
voluntati illius fuisses propter istam quam jactas familiaritatem?" -
"Nunquam, inquit Blosius, id quidem voluisset; sed, si voluisset,
paruissem." Nefaria est ista vox; nulla enim est excusatio peccati, si
amici causa peccaveris.
|