2 - LUCIUS MUMMIUS ACHAICUS
Cum Corinthii adversus
Romanos rebellassent, eorumque legatis injuriam fecissent, Lucius Mummius
consul, conscripto exercitu, Corinthum profectus est. Corinthii, veluti nihil negotii
bello Romano suscepissent omnia neglexerant. Praedam, non proelium cogitantes,
vehicula duxerant ad spolia Romanorum reportanda. Conjuges liberosque ad
spectaculum certaminis in montibus posuerunt. Quam vecordiam celerrima poena
consecuta est; nam proelio ante oculos suorum commisso caesi, lugubre his
spectaculum et gravem luctus memoriam reliquerunt. Conjuges et liberi eorum de
spectatoribus captivi facti praeda victorum fuere. Urbs ipsa Corinthus direpta
primum, deinde tuba praecinente diruta est: populus omnis sub corona venditus;
dux eorum victus domum refugit eamque incendit; conjugem interfecit, et in
ignem praecipitavit; ipse veneno interiit.
Erat
Corinthi magna vis signorum tabularumque pretiosarum, quibus Mummius urbem et
totam replevit Italiam nihil vero in domum suam intulit: sed harum rerum adeo
rudis et ignarus erat Mummius, at, cum eas tabulas Romam portandas locaret,
edixerit conducentibus, si eas perdidissent, novas esse reddituros. Una eximii
pictoris tabella ludentibus alea militibus alvei vicem praestitit. Quae tabella
deinde, cum praeda venderetur, ab Attalo rege sex millibus nummorum empta est.
Mummius pretium admiratus, ex alieno judicio pulchritudinem tabellae suspicatus
est, atque venditionem rescidit et tabellam jussit Romam deferri.
|