3 - QUINTUS METELLUS MACEDONICUS
Quintus
Metellus a domita Macedonia dictus Macedonicus missus est adversas
pseudo-Philippum, hominem humili loco natum qui se Persei regis filium
mentiebatur, eaque fraude Macedoniam occupaverat. Fabulam autem hujusmodi
finxerat: praedicabat se ex Perseo rege ortum, et ab eo fidei cuiusdam viri
Cretensis commissum, ut in belli casus, quod tunc ille cum Romanis gerebat,
aliquod veluti semen stirpis regiae reservaretur; datum ei insuper libellum
signo Persei impressum, quem puero traderet, cum ad puberem aetatem venisset.
Mortuo Perseo, se Adrumeti educatum usque ad duodecimum aetatis annum, ignarum
fuisse generis sui, eumque existimavisse patrem a quo educaretur. Ab eo tandem
morti proximo detectam fuisse originem suam, sibique libellum traditum. Erat praeterea
juveni forma, quae Persei filium non dedeceret. Hunc Metellus bis proelio
fudit, et die triumphi ante currum egit.
Postea
Quintus Metellus bellum in Hispania contra Celtiberos gessit; et cum urbem,
quae erat caput gentis obsideret, jamque admota machina, partem muri, quae sola
convelli poterat brevi dijecturus videretur, humanitatem certae victoriae
praetulit. Vir quidam in obsessa civitate
nobilis, nomine Rethogenes, ad Metellum transierat, relictis in oppido filiis.
Irati cives Rethogenis filios Machinae ictibus objecerunt. Nihil motus periculo
filiorum pater hortabatur Metellum ut ne oppugnatione desisteret; at Metellus
obsidionem maluit solvere, quam pueros in conspectu patris crudeli nece
interfici: atque hujus mansuetudinis fructum tulit; namque multae aliae urbes
admiratione hujus facti se sponte ei dediderunt.
Metellus, cum urbem
Contebriam viribus expugnare non posset, ad fallendum hostem convertit animum,
et viam reperit qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu
ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: modo hos occupabat
montes, modo ad illos transgrediebatur. Cum interim et suis et hostibus ignota
esset causa cur sic sua mutaret consilia, a quodam amico interrogatus quid ita
incertum belli genus sequeretur: Absiste, inquit Metellus, ista quaerere;
namque tunicam meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Postquam
vero et exercitum suum ignorantia et, hostes errore implicavit, cum alio cursum
direxisset, subito ad Contebriam reflexit, eamque inopinatam et attonitam
oppressit.
Raram
Metelli Macedonici felicitatem multi scriptores concelebrant: ea quidem ipsi
omnia contigerunt, qua beatam vitam videntur efficere. Fortuna eum nasci voluit in urbe terrarum principe:
parentes nobilissimos dedit; adjecit animi eximias dotes et corporis vires,
quae tolerandis laboribus sufficere possent; multa decora in ejus domum
congessit: nam cum ipse consul, censor etiam augurque fuisset, et triumphasset,
tres filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem
quartum autem praetorem; tres quoque filias bene nuptas. Hunc autem vitae
cursum consentaneus finis excepit; nam Metellum ultimae senectutis spatio
defunctum, et leni mortis genere inter oscula complexusque natorum extinctum
filii et generi humeris suis, per urbem sustulerunt, et rogo imposuerunt.
|