4 - QUINTUS METULLUS
NUMIDICUS
Quintus Metellus consul
cum Jugurtha Numidarum rege bellum gessit: is a Micipsa adoptatus, duos ejus
filios fratres suos interfecerat, ut solus Numidiae imperio potiretur. Micipsa in amicitia et
societate populi Romani semper permanserat. Postquam igitur Romae cognitum est
nefarium Jugurthae scelus, placuit illud ulcisci. Metellus cum exercitu in Africam navigavit, et cum
hoste manus conseruit. Qua in parte Jugurtha affuit; ibi aliquandiu certatum
est, neque hic ullum boni ducis aut militis officium praetermisit. Ceteri vero
ejus milites primo congressu pulsi fugatique sunt; Jugurtha in oppidum munitum
perfugit. Paucis post diebus Metellus eum insecutus, iterum proelio fudit:
Numidiam vastavit, urbes amplas et munitissimas cepit; quae victoria ei nomen
Numidici fecit.
Postea Quintus Metellus
censor factus est, ejusque egregia fuit censura, et omnis vita plena
gravitatis. Cum ab inimicis accusatus, causam de pecuniis repetundis diceret,
et ipsius tabulae circumferrentur judicibus inspiciendae, nemo ex illis fuit
qui non removeret oculos, et se totum averteret, ne quisquam dubitare videretur
verumne an falsum esset quod ille retulerat in tabulas. Cum Saturninus tribunus
plebis legem senatus majestati adversam et reipublicae perniciosam tulisset,
Metellus in eam legem jurare noluit, eaque de causa in exilium actus est.
Honestum Rhodi secessum invenit ibique litteris operam dedit. Ita vir
fortissimus de civitate maluit decedere, quam de sententia, eique salus patriae
dulcior quam conspectus fuit.
Metelli filius precibus
et lacrymis a populo impetravit ut pater ab exilio revocaretur. Is forte ludos
spectabat, cum ei redditae sunt litterae, quibus scriptum erat, maximo senatus
et populi consensu, reditum illi in patriam datum esse. Nihil eo nuncio moveri
visus est: non prius e theatro abiit, quam spectaculum ederetur; non laetitiam
suam proxime sedentibus ulla ex parte ostendit, sed summum gaudium intra se
continuit, parique vultu in exilium abiit, et fuit restitutus; adeo moderatum
inter secundas et adversas res gessit animum! Tantus vero ad eum advenientem
concursus est factus, ut dies totus consumptus sit in gratulationibus illum ad
portam urbis excipientium; inde in Capitolium ascendentem, et lares repetentem
universa propemodum civitas deduxit.
|