5 - MARCUS AEMILIUS SCAURUS
Marcus Aemilius Scaurus
nobili familia ortus est, sed paupere. Nam pater ejus, quamvis patricius, ob
rei familiaris inopiam carbonarium negotium exercuisse dicitur. Filius ipse
dubitavit primo utrum honores peteret, an argentarium faceret; sed cum
eloquentia valeret, ex ea gloriam et opes peperit. Consul factus, severum se pro
tuenda militari disciplina praebuit; disciplinae exemplum admiratione dignum
referebat ipse in eis libris quos de vita sua scripserat. Cum in eo loco ubi
posuerat castra, arbor esset maturis fructibus onusta, postridie abeunte
exercitu, arbor intactis fructibus relicta est. Idem Publio Decio praetori,
quod se transeunte sederet et assurgere jussus non paruisset, vestem scidit,
sellam fregit, et ne quis ad eum in jus iret, edixit.
Marcus
Scaurus, ut in tuenda militari disciplina, sic in punienda filii sui ingnavia
fuit severus. Cum enim in quodam proelio Romani equites pulsi, deserto imperatore,
Romam pavide repeterent, in quibus erat ipse Scauri filius, misit pater, qui ei
dicerent se libentius occursurum esse filii in acie interfecti ossibus, quam
visurum reducem reum tam turpis fugae, ideoque conspectum irati patris degeneri
filio esse vitandum, si quid verecundiae in animo superesset. Non tulit juvenis. ignominiae dolorem et moerore
confectus interiit.
Marcus Scaurus, cum esset
summa senectute et adversa valetudine, pristinum animi vigorem retinuit. Varius
quidam patria Hispanus, vetus Scauri inimicus, senem opprimere conatus est.
Accusabat eum acceptae ab hostibus pecuniae ad prodendam rempublicam. Scaurus
nobilissimis juvenibus innixus descendit in forum, dataque respondendi
facultate, paucis verbis ita causam egit: "Varius Hispanus ait Marcum
Scaurum senatus principem ab hoste corruptum esse, et populi Romani imperium
prodidisse; Marcus vero Scaurus princeps senatus, negat se esse huic culpae
affinem: testis nemo est; utri vos potius credendum putatis?" Qua dicti
gravitat periculum intentatum propulsavit: nam statim populus accusatorem ab
illa actione depulit.
|