6 - PUBLIUS RUTILIUS RUFUS
Publius Rutilius Rufus
vitae innocentia enituit: cum nemo esset in civitate illo integrior, omni
honore dignus est habitus, et consul factus. Cum eum amicus quidam rem injustam
aliquando rogaret, et Rutilius constanter negaret, indignatus amicus dixit:
"Quid igitur mihi opus est tua amicitia, si quod rogo non facis?" - "Immo,
respondit Rutilius, quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facere me
oporteat?" Sciebat quippe vir sanctus tam contra officium esse amico
tribuere quod aequum non sit, quam non tribuere id quod recte possimus; atque
si forte amici a nobis postulent quae honesta non sunt. religionem et fidem
esse amicitiae anteponendam.
Rutilius tamen in
invidiam equitum Romanorum venit quod ab eorum injuriis Asiam, cui tunc
praeerat, defendisset: quare ab eis repetundarum accusatus est. Rutilius,
innocentia fretus senatoris insignia non deposuit; judicibus non supplicavit:
ne ornatius quidem causam suam dici voluit, quam simplex veritatis ratio
ferebat; itaque damnatus est, et Mitylenas exsulatum abiit. Illi Asiam petenti
omnes hujus provinciae civitates legatos miserunt. Hospitio eum, opibus, omni
auxilio juverunt. Cum Rutilium quidam consolaretur, et diceret instare arma
civilia, brevique futurum ut omnes exsules reverterentur: "Quid tibi,
inquit Rutilius, mali feci, ut mihi pejorem reditum optares, quam exitum? Malo
patria meo exilio erubescat, quam reditu maereat."
|