7 - MARCUS LIVIUS DRUSUS
Marcus Livius Drusus
patre consulari genitus, relictum sibi patrimonium profusis largitionibus
dissipavit, adeo ut ipse profiteretur nemini se ad largiendum quidquam
reliquisse praeter caelum et coenum. Unde cum pecunia egeret, multa contra
dignitatem fecit. Tribunus plebis primo senatus causam suscepit; sed audax et
vehemens, ut propositum assequeretur, leges perniciosas tulit: quibus cum
Philippus consul obsisteret, ei Drusus in comitio ita collum obtorsit, ut
plurimus sanguis efflueret e naribus; vique addita contumelia, non cruorem, sed
muriam de turdis esse dixit. Philippus enim deliciarum amans turdorumque
imprimis edax habebatur. Alium etiam virum consularem eisdem legibus pariter
adversantem ait Drusus se de saxo Tarpeio praecipitaturum.
Nec observantior erga
senatum fuit Drusus. Nam cum senatus ad eum misisset ut in curiam veniret:
"Quare, inquit Drusus, non ipse senatus ad me venit in Hostiliam
propinquam Rostris?" Paruitque tribuno senatus: quibus rebus factum est ut
Drusus nec senatui, nec plebi placeret. Unde cum e foro magna hominum
frequentia stipaus rediret, in atrio domus suae cultello percussus est;
cultellus lateri ejus affixus relictus est, auctor vero necis in turba latuit:
Drusus intra paucas horas decessit. Quem ne morti quidem proximum ea deseruit
superbia, quae eum in exitium impulerat; cum extremum jam redderet spiritum,
circumstantium multitudinem intuens: "Ecquando, inquit, amici, similem mei
civem habebit respublica?"
Hunc vitae finem habuit
juvenis clarissimus quidem, sed quem sua semper inquietum ac turbulentum
fecerat ambitio: ipse queri solitus est sibi uni, ne puero quidem, ferias
unquam contigisse; nam adhuc praetextatus per ambitionem coepit reos judicibus
commendare: laudantur tamen Drusi quaedam facta dictaque. Cum Philippo consuli insidiae
pararentur, ejusque vita in maximo esset periculo, Drusus, re cognita,
Philippum licet inimicum monuit ut sibi caveret. Extat etiam Drusi vox egregia:
cum enim domum aedificaret, promitteretque architectus, si quinque talenta sibi
darentur, ita se eam aedificaturum ut nemo in eam despicere posset: "Immo,
inquit Drusus, decem dabo, si eam ita componas ut quidquid agam non a vicinis
tantum, sed ab omnibus etiam civivus possit perspici."
|