1 - LUCIUS CORNELIUS SYLLA
Lucius Cornelius Sylla
patricio genere natus, bello Jugurthino quaestor Marii fuit. Vitam antea ludo,
vino, libidineque inquinatam duxerat; quapropter Marius moleste tulit quod,
sibi gravissimum bellum gerenti, tam delicatus quaestor sorte obtigisset
Ejusdem tamen, postquam in Africam venit, virtus enituit. Bello Cimbrico
legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in
exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est; ac primum illius regis
praefectos duobus proeliis profligavit; dein transgressus in Asiam, Mithridatem
ipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans, qualemcumque
pacem maluisset componere. Mithridatem tamen pecunia multavit; Asia aliisque
provinciis, quas occupaverat, decedere coegit, eumque paternis finibus
contentum esse jussit.
Sylla propter motus
urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario favebant omnes
superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sylla dictator creatus novo et
inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum qui
occidendi essent continebantur: cumque omnium esset orta indignatio, postridie
plura etiam adjecit nomma. Ingens
caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit, multoque
plures propter divitias, quam propter odium victoris necati sunt. Civis quidam
innoxius, cui fundus in agro Albano erat, legens proscriptorum nomina, se
quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, misero mihi; me fundus Albanus
persequitur!" Neque longe progressus, a quodam agnitus et percussus est.
Depulsis prostratisque
inimicorum partibus, Sylla Felicem se edicto appellavit: cumque ejus uxor
geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari
voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit,
dimissisque lictoribus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum
videns cujus modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum
fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives
innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et
recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cujus injurias Sylla
patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet
ne quis posthac tale imperium deponat."
Sylla deinde in villam
profectus, rusticari et venando vitam ducere coepit. Ibi morbe pediculari
correptus interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae
cupidior; litteris graecis atque latinis eruditus, et virorum litteratorum adeo
amans, ut sedulitatem etiam mali cujusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit:
nam cum ille epigramma ipsi obtulisset, jussit Sylla praemium ei statim dari,
ea tamen lege ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero
quae secuta sunt nunquam satis vituperandus: urbem enim et Italiam civium
sanguine inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit;
nam Caii Marii, cujus, etsi postea inimicus, aliquando tamen quaestor fuerat,
erutos cineres in flumen projecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum
gloriam corrupit.
|