2 - LUCIUS LUCULLUS
Lucius Lucullus ingenio,
doctrina et virtute claruit. In Asiam quaestor profectus, huic provinciae per
multos annos cum laude praefuit. Postea consul factus ad Mithridaticum bellum a
senatu missus, opinionem omnium, quae de virtute ejus erat, vicit: nam ab eo
laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adolescentiam in pacis artibus
consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit tardam
et indocilem usus disciplinam. Totum iter consumpsit partim in percontando a
peritis, partim in rebus gestis legendis. Habebat porro admirabilem quamdam
rerum memoriam; unde factum est ut in Asiam doctus imperator venerit, cum esset
Roma profectus rei militaris rudis.
Lucullus eo bello magnas
ac memorabiles res gessit: Mithridatem saepe multis locis fudit, Tigranem regum
maximum in Armenia vicit, ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam
non potuit; sed alioqui per omnia laudabilis, et bello paene invictus pecuniae
cupidini nimium deditus fuit, quam tamen ideo expetebat, ut deinde per luxuriam
effunderet; itaque postquam de Mithridate triumphasset, abjecta omnium rerum
cura, coepit delicate ac molliter vivere, otioque et luxu diffluere; magnifice
et immenso sumptu villas aedificavit, atque ad earum usum mare ipsum vexavit.
Nam in quibusdam locis moles mari injecit, in aliis vero, suffossis montibus,
mare in terras induxit; unde eum haud infacete Pompeius vocabat Xerxem togatum.
Xerxes enim Persarum rex, cum pontem in Hellesponto fecisset, et ille
tempestate ac fluctibus esset disjectus, jussit mari trecentos flagellorum
ictus infligi, et compedes dari.
Habebat Lucullus villam
prospectu et ambulatione pulcherrimam, quo cum venisset Pompeius, id unum
reprehendit quod ea habitatio esset quidem aestate peramoena, sed hieme minus
commoda videretur; cui Lucullus: "Putasne, inquit, me minus sapere quam
hirundines, quae adveniente hieme sedem commutant?" Villarum
magnificentiae respondebat epularum sumptus: cum aliquando modica ei, utpote
soli, cena esset posita, coquum graviter objurgavit, eique excusanti ac dicenti
se non debuisse lautum parare convivium, quod nemo esset ad cenam invitatus:
"Quid ais, inquit iratus Lucullus, au nesciebas Lucullum hodie cenaturum
esse apud Lucullum?"
|