3 - QUINTUS SERTORIUS
Quintus
Sertorius ignobili loco natus, prima stipendia bello Cimbrico fecit, in quo
honos ei virtutis causa habitus est. In prima adversus Cimbros pugna licet
vulneratus, et equo amisso, Rhodanum flumen rapidissimum nando trajecit, lorica
et scuto retentis. Egregia etiam fuit ejus opera bello sociali: dum enim nullum
periculum refugit, alter ei oculus effossus est; idque ille non dehonestamentum
ori, sed ornamentum merito arbitrabatur: dicebat enim cetera bellicae
fortitudinis insignia, ut armillas, coronasve, nec semper nec ubique gestari;
se vero, quotiescumque in publicum prodiret, suae virtutis pignus, vulnus
scilicet ob rempublicam acceptum in ipsa fronte ostentare, nec quemquam sibi
occurrere, qui non esset laudum suarum admirator.
Postquam
Sylla ex bello Mithridatico in Italiam reversus, coepit dominari, Sertorius qui
partium Marianarum fuerat, in Hispaniam se contulit. Ibi virtutis admiratione
et imperandi moderatione Hispanorum simul ac Romanorum, qui in eis locis
consederant, animos sibi conciliavit, magnoque exercitu collecto, quos adversus
eum Sylla miserat duces profligavit. Missus deinde a Sylla Metellus a Sertorio
fusus quoque ac fugatus est. Pompeium etiam, qui in Hispaniam venerat ut
Metello opem ferret, levibus proeliis lacessivit Sertorius. Is enim non minus
cautus quam acer imperator universae dimicationis discrimen vitabat, quod
imparem se universo Romanorum exercitui sentiret; interim vero hostem crebris
damnis fatigabat.
Cum
aliquando Sertorii milites pugnam inconsulte flagitarent, nec jam eorum impetus
posset cohiberi, Sertorius duos in eorum conspectu equos constituit,
praevalidum alterum, alterum vero admodum exilem et imbecillum: deinde equi
infirmi caudam a robusto juvene totam simul abrumpi jussit; validi autem equi
singulos pilos ab imbecillo sene paulatim velli. Irritus adolescentis labor
risum omnibus movit; senex autem, quamvis tremula manu, id perfecit quod
imperatum sibi fuerat. Cumque milites non satis intelligerent quorsum ea res
spectaret, Sertorius ad eos conversus: "Equi caudae, inquit, similis est
hostium exercitus: qui partes aggreditur, facile potest opprimere; contra nihil
proficiet qui universum conabitur prosternere."
Erat
Sertorio cerva candida eximiae pulchritudinis, quae ipsi magno usui fuit, ut
obsequentiores haberet milites. Hanc Sertorius assuefecerat se vocantem audire
et euntem sequi. Dianae donum esse omnibus persuasit, seque ab ea moneri quae
facto opus essent. Si quid durius vellet imperare, se a cerva monitum
praedicabat, statimque libentes parebant. Cerva in quadam hostium incursione
amissa est ac periisse credita; quod aegerrime tulit Sertorius. Multis post
diebus a quodam homine inventa est. Sertorius eum, qui id sibi nuntiabat,
tacere jussit, cervamque repente in locum, ubi jus reddere solebat, immitti.
Ipse vultu hilari in publicum progressus, dixit sibi in quiete visam esse
cervam, quae perierat, ad se reverti. Tunc emissa ex composito cerva, ubi
Sertorium conspexit, laeto saltu ad tribunal fertur, ac dexteram sedentis ore
lambit; undo clamor factus, ortaque omnium admiratio est.
Victus postea a Pompeio
Sertorius pristinos mores mutavit, et ad iracundiam deflexit. Multos ob
suspicionem proditionis crudeliter interfecit; unde odio esse coepit exercitui.
Romani moleste ferebant quod Hispanis magis quam sibi confideret, hosque
haberet corporis custodes. In hac animorum aegritudine non deserebant
Sertorium, quem necessarium sibi ducem judicabant, sod eum amare desierant.
Deinde in Hispanos quoque saeviit Sertonus, quod ei tributa non tolerarent ipse
etiam Sertorius curis jam et laboribus fessus, ad obeunda ducis munia segnior,
ad luxum et libidines declinavit. Quare, alienatis omnium animis, jussa
imporatoris contemnebantur; tandem facta adversus eum conjuratione, Sortorius
in convivio a suis est interfectus.
|