4 - CNAEUS POMPEIUS MAGNUS
Cnaeus
Pompeius stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se et patrem consilio
servavit. Pompeii pater suo exercitui ob avaritiam erat invisus; itaque facta
est in eum conspiratio. Terentius quidam, Cnaei Pompeii contubernalis, eum
occidendum susceperat, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res
juveni Pompeio cenanti nuntiata est. Ipse nihil periculo motus, solito hilarius
bibit, et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum
ingressus, clam subduxit se tentorio, et firmam patri circumposuit custodiam.
Terentius tum districto ense, ad lectum Pompeii accessit, multisque ictibus
stragula percussit. Orta mox seditione, Pompeius se in media conjecit agmina,
militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit, ac suo duci
reconciliavit.
Pompeius
eodem bello civili partes Syllae secutus, ita egit, ut ab eo maxime
diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Syllae auxilio veniret, paterni
exercitus reliquias collegit, statimque dux peritus exstitit. Illius magnus
apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei labor taedio,
nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans, somni parcus, inter
milites corpus exercebat. Cum alacribus
saltu, cum velocibus cursu, cum validis lucta certabat. Tum ad Syllam iter
intendit, non per loca devia, sed palam incedens, tres hostium exercitus aut
fudit, aut sibi adjunxit. Quem ubi Sylla ad se accedere audivit, egregiamque sub
signis juventutem aspexit, desiliit ex equo, Pompeiumque salutavit imperatorem:
deinceps ei venienti solebat assurgere de sella et caput aperire; quem honorem
nemini nisi Pompeio tribuebat.
Postea
Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone Syllae inimico occupatam
reciperet. Carbo comprehensus, et ad Pompeium ductus est. Quem Pompeius, postquam acerbe in eum invectus fuisset,
ad supplicium duci jussit. Tunc ille, qui ter consul fuerat, demisse ac
muliebriter mortem extimuit: voce flebili petiit ut sibi alvum levare liceret,
sicque brevem miserrimae vitae usuram rapuit, donec miles morae impatiens caput
in sordido loco sedentis amputavit. Longe moderatior fuit Pompeius erga
Sthenium Siculae cujusdam civitatis principem. Cum enim in eam civitatem
animadvertere decrevisset qua sibi adversata fuerat, exclamavit Sthenius, eum
inique facturum si ob culpam unius omnes plecteret. Interroganti Pompeio quisnam ille
unus esset, "Ego, inquit Sthenius, qui meos cives ad id induxi." Tam
libera voce delectatus Pompeius, omnibus et Sthenio ipsi pepercit.
Transgressus
inde in Africam Pompeius, Iarbam Numidiae regem, qui Marii partibus favebat,
bello persecutus est. Intra dies quadraginta hostem oppressit, et Africam
subegit adolescens quattuor et viginti annorum. Tum ei litterae a Sylla
redditae sunt, quibus jubebatur exercitum dimittere, et cum una tantum legione
successorem exspectare. Id aegre tulit
Pompeius paruit: tamen, et Romam reversus est. Revertenti incredibilis
multitudo obviam ivit. Sylla quoque eum laetus excepit, et Magni cognomine
appellavit: nihilominus Pompeio triumphum petenti restitit; neque ea re a proposito
deterritus est Pompeius; aususque est dicere plures solem orientem adorare,
quam occidentem: quo dicto innuebat Syllae potentiam minui, suam vero crescere.
Ea voce audita, Sylla juvenis constantiam admiratus, exclamavit: Triumphet,
triumphet.
Metello jam seni et
bellum in Hispania segnius gerenti collega datus est Pompeius, ibique adversus
Sertorium vario eventu dimicavit. In quodam proelio maximum subiit periculum:
cum enim in eum vir vasta corporis magnitudine impetum fecisset, Pompeius manum
hostis amputavit, sed multis in eum concurrentibus, vulnus in femore accepit,
et a suis fugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter spem
evasit: illi scilicet equum Pompeii auro phalerisque eximiis instructum
ceperant. Dum
vero praedam inter se altercantes partiuntur, Pompeius illorum manus effugit.
Altero proelio, cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, fususque esset
Sertorii exercitus, is dixisse fertur: "Nisi ista anus supervenisset, ego
hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem." Metellum anum appellabat, quia is jam senex ad mollem
et effeminatam vitam deflexerat. Tandem Sortorio interfecto Pompeius Hispaniam
recepit.
Cum piratae maria omnia
infestarent, et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, ad eos opprimendos,
cum imperio extraordinario missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae
obsistebant quidam ex optimatibus, et imprimis Quintus Catulus; qui cum in
contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cnaeum Pompeium, sed non esse
uni omnia tribuenda, adjecissetque: "Si quid ei acciderit, ecquemnam in
ejus locum substituetis?"
Acclamavit universa
contio: "Te ipsum, Quinte Catule." Tam honorifico civium testimonio
victus Catulus e contione discessit. Pompeius, disposito per omnes maris
recessus navium praesidio, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones
multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris
procul a mari collocavit. Nihil hac victoria celerius; nam intra quadragesimum diem
piratas toto mari expulit.
Confecto
bello piratico, Cnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus est, et in Asiam
magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque
opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se
continebat, noctu vero haud tutum orat congredi cum hoste in locis ignotis.
Quadam tamon nocto Mithridatem Pompeius aggressus est. Luna magno fuit Romanis
adjumento: nam cum eam Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius
projectae ad primos usque hostium ordines pertinebant; unde decepti regii
milites, in umbras tanquam in propinquum hostem tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Adversus eum
filius Pharnaces rebellavit, quia, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse
timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit, quod cum tardius
subiret, quia adversus venena multis antea medicaminibus corpus firmaverat, a
milite Gallo volens interfectus est.
Pompeius deinde Tigranem
Armeniae regem, qui Mithridatis partes secutus fuerat, ad deditionem compulit;
quem tamen ad genua procumbentem erexit, benignis verbis recreavit, et in
regnum restituit, aeque pulchrum esse judicans et vincere reges et facere.
Tandem rebus Asiae compositis in Italiam rediit. Ad urbem venit, non, ut
plerique timuerant, armatus, sed demisso exercitu, et tertium triumphum biduo
duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed
nihil illustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae
causam praebuerunt Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primo ex
Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum
futurus, si quem gloriae, eumdem vitae finem habuisset, neque adversam fortunam
esset expertus jam senex.
|