6 - SECUNDUM
CIVILE BELLUM
Postea orta est inter
Pompeium et Caesarem gravis dissensio, quod hic superiorem, ille vero parem
ferre non posset: et inde bellum civile exarsit. Caesar cum infesto exercitu in
Italiam venit. Pompeius relicta urbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam petiit,
et cum eo consules senatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsaliam acie
fudit. Victus Pompeius ad Ptolemaeum Alexandriae regem, cui tutor a senatu
datus fuerat, profugit; sed ille Pompeium interfici jussit. Latus Pompeii sub
oculis uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput abscissum, truncus in
Nilum conjectus. Dein caput velamine involutum ad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas
fudit, et illud multis pretiosissimisque odoribus cremandum curavit.
Is fuit viri
praestantissimi post tres consulatus et totidem triumphos vitae exitus. Erant in Pompeio multae
ac magnae virtutes, ac praecipue admiranda frugalitas. Cum ei aegrotanti praecepisset
modicus ut turdum ederet, negarent autem servi eam avem usquam aestivo tempore
posse reperiri, nisi apud Lucullum, qui turdos domi saginaret, vetuit Pompeius
turdum inde peti, medicoque dixit: "Ergo nisi Lucullus perditus deliciis
esset, non viveret Pompeius?" Aliam
avem, quae parabilis esset, sibi jussit apponi.
Viris doctis magnum
honorem habebat Pompeius. Ex Syria decedens, confecto bello Mithridatico, cum
Rhodum venisset, nobilissimum philosophum Posidonium cupiit audire: sed cum is
diceretur tunc graviter aegrotare, quod maximis podagrae doloribus cruciabatur,
voluit saltem Pompeius eum visere. Mos erat ut, consule aedes aliquas
ingressuro, lictor fores virga percuteret, admonens consulem adesse: at
Pompeius vetuit fores Posidonii percuti, honoris causa. Quem ut vidit et salutavit,
moleste se ferre dixit, quod eum non posset audire. At ille: "Tu vero,
inquit, potes, nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir
ad me venerit." Itaque cubans graviter et copioso disseruit de hoc ipso:
nihil esse bonum nisi quod honestum esset, et nihil malum dici posse quod turpe
non esset. Cum vero dolor interdum acriter eum pungeret, saepe dixit:
"Nihil agis, dolor, quamvis sis molestus; nunquam te esse malum confitebor"
|