1 - CAIUS JULIUS CAESAR
Caius Julius Caesar
nobilissima genitus familia, annum agens sextum et decimum, patrem amisit:
paulo post Corneliam duxit uxorem, cujus cum pater esset Syllae inimicus,
voluit Sylla Caesarem compellere, ut eam dimitteret; neque id potuit efficere.
Ob eam causam Caesar bonis spoliatus, cum etiam ad mortem quaereretur, mutata
veste, noctu elapsus est ex urbe, et quanquam tunc quartanae morbo laboraret,
prope per singulas noctes latebras commutare cogebatur; sic quoque comprehensus
a Syllae liberto, vix data pecunia evasit. Postremo per proximos suos veniam
impetravit, diu repugnante Sylla, qui cum deprecantibus ornatissimis viris
denegasset, atque illi pertinaciter contenderent, expugnatus tandem dixit eum,
quem salvum tantopore cuperent, aliquando optimatum partibus, quas simul
defendissent, exitio futurum, multosque in eo puero inesse Marios.
Caesar,
mortuo Sylla et composita seditione civili, Rhodum secedere statuit, ut per otium
Apollonio, tunc clarissimo dicendi magistro, operam daret; sed in itinere a
piratis captus est, mansitque apud eos quadraginta dies. Ita porro per illud
omne spatium se gessit, ut piratis terrori pariter ac venerationi esset; atque
ne eis suspicionem ullam daret, qui oculis tantummodo eum custodiebant, nunquam
aut nocte, aut die excalceatus est. Interim comites servosque dimiserat ad
expediendas pecunias quibus redimeretur. Viginti talenta piratae postulaverant;
ille vero quinquaginta daturum se spopondit. Quibus numeratis, expositus est in litore. Caesar liberatus confestim
Miletum, quae urbs proxime aberat, properavit; ibique contracta classe stantes
adhuc in eodem loco praedones noctu adortus, aliquot naves, mersis aliis,
cepit, piratasque ad deditionem redactos eo affecit supplicia quod illis saepe
per jocum minatus fuerat dum ab eis detineretur; crucibus illos suffigi jussit.
Julius Caesar quaestor
factus in Hispaniam profectus est; cumque Alpes transiret, et ad conspectum
pauperis cujusdam vici comites ejus per jocum inter se disputarent an illic
etiam esset ambitioni locus, serio dixit Caesar malle se ibi primum esse quam
Romae secundum. Ita animus dominationis avidus a prima aetate regnum
concupiscebat, semperque in ore habebat hos Euripidis, Graeci poetae, versus:
Nam si violandum est jus; regnandi gratia violandum est: aliis rebus pietatem
colas. Cum vero Gades, quod est Hispaniae oppidum, venisset, visa Alexandri
Magni imagine, ingemuit, et lacrimas fudit: causam quaerentibus amicis:
"Nonne, inquit, idonea dolendi causa est, quod nihildum memorabile
gesserim, eam aetatem adeptus qua Alexander jam terrarum orbem subegerat?"
Julius Caesar in captanda
plebis gratia, et ambiendis honoribus patrimonium effudit: aere alieno
oppressus ipse dicebat sibi opus esse millies sestertium, ut haberet nihil. His
artibus consulatum adeptus est; collegaque ei datus Marcus Bibulus, cui
Caesaris consilia haud placebant. Inito magistratu, Caesar legem agrariam
tulit, hoc est de dividendo egenis civibus agro publico: cui legi cum senatus
repugnaret, Caesar rem ad populum detulit. Bibulus collega in forum venit ut
legi ferendae obsisteret, sed tanta commota est seditio, ut in caput consulis
cophinus stercore plenus effunderetur, fascesque frangerentur. Tandem Bibulus a
satellitibus Caesaris foro expulsus, domi se continere per reliquum anni tempus
coactus est, curiaque abstinere. Interea unus Caesar omnia ad arbitrium in
republica administravit: unde quidam homines faceti, quae eo anno gesta sunt,
non ut mos erat, consulibus Caesare et Bibulo acta esse dicebant, sed Julio et
Caesare, unum consulem nomine et cognomine pro duobus appellantes.
Julius Caesar functus
consulatu, Galliam provinciam sorte obtinuit. Gessit autem novem annis, quibus
in imperio fuit, haec fere. Galliam in provinciae Romanae formam redegit;
Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato
aggressus, maximis affecit cladibus. Britannos antea ignotos vicit, eisque pecunias
et obsides imperavit; quo in bello multa Caesaris facta egregia narrantur. Inclinante in fugam
exercitu, rapuit e manu militis fugientis scutum, et in primam aciem volitans,
pugnam restituit. In alio proelio aquiliferum terga vertentem faucibus comprehendit,
in contrariam partem retraxit, dexteramque ad hostem protendens: "Quorsum
tu, inquit, abis? Illic sunt cum quibus
dimicamus." Quo facto militibus animos addidit.
Caesar cum adhuc in
Gallia detineretur, ne imperfecto bello discederet, postulavit ut sibi liceret,
quamvis absenti, secundum consulatum petere; quod ei a senatu est negatum. Ea
re commotus in Italiam rediit, armis injuriam acceptam vindicaturus,
plurimisque urbibus occupatis Brundusium contendit, quo Pompeius consulesque
confugerant. Tunc summa audaciae facinus Caesar edidit: a Brundusio Dyrrachium
inter oppositas classes gravissima hieme transmisit, cessantibusque copiis quas
subsequi jusserat, cum ad eas arcessendas frustra misisset, morae impatiens,
castris noctu egreditur, clam solus naviculam conscendit obvoluto capite, ne
agnosceretur. Mare adverso vento vehementer flante intumescebat; in altum tamen
protinus dirigi navigium jubet; cumque gubernator paene obrutus fluctibus
adversae tempestati cederet, "Quid times? ait: Caesarem vehis."
Deinde Caesar Thessaliam
petiit, ubi Pompeium Pharsalico proelio fudit, fugientem persecutus est, eumque
in itinere cognovit occisum fuisse. Tum bellum Ptolomaeo Pompeii interfectori
intulit, a quo sibi quoque insidias parari videbat; quo victo, Caesar in Pontum
transiit, Pharnacemque Mithridatis filium rebellantem aggressus, intra quintum
ab adventu diem, quattuor vero quibus in conspectum venerat horis, uno proelio
profligavit. Quam victoriae celeritatem inter triumphandum notavit inscripto inter
pompae ornamenta trium verborum titulo, "Veni, vidi, vici". Sua
deinceps Caesarem ubique comitata est fortuna. Scipionem et Jubam Numidiae
regem, reliquias Pompeianarum partium in Africa refoventes, devicit. Pompeii
liberos in Hispania superavit. Clementer usus est victoria, et omnibus qui
contra se arma tulerant pepercit. Regressus in urbem quinquies triumphavit.
Bellis
civilibus confectis, Caesar dictator in perpetuum creatus agere insolentius
coepit: senatum ad se venientem sedens excepit, et quemdam ut assurgeret
monentem irato vultu respexit: cum Antonius, Caesaris in omnibus expeditionibus
comes, et tunc in consulatu collega, ei in sella aurea sedenti pro rostris
diadema, insigne regium, imponeret, non visus est eo facto offensus. Quare
conjuratum est in eum a sexaginta et amplius viris, Cassio et Bruto ducibus
conspirationis. Cum igitur Caesar idibus martiis in senatum venisset,
assidentem specie officii circumsteterunt, illicoque unus e conjuratis, quasi
aliquid rogaturus, propius accessit, renuentique togam ab utroque humero
apprehendit. Deinde clamantem: "Ista quidem vis est", Cassius
vulnerat paulo infra jugulum. Caesar Cassii brachium arreptum graphio trajecit,
conatusque prosilire aliud vulnus accepit. Cum Marcum Brutum, quem loco filii
habebat, in se irruentem vidisset, dixit: "Tu quoque fili mi!" Dein
ubi animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit,
atque ita tribus et viginti plagis confossus est.
Erat
Caesar excelsa statura, nigris vegetisque oculis, capite calvo: quam calvitii
deformitatem aegre ferebat, quod saepe obtrectantium jocis esset obnoxia.
Itaque ex omnibus honoribus sibi a senatu populoque decretis non aliud recepit
aut usurpavit libentius, quam jus laureae perpetuo gestandae. Eum vini
parcissimum fuisse ne inimici quidem negarunt: unde Cato dicere solebat unum ex
omnibus Caesarem ad evertendam rempublicam sobrium accessisse. Armorum et
equitandi peritissimus erat; laboris ultra fidem patiens: in agmine nonnunquam
equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, sive sol, sive imber esset.
Longissimas vias incredibili celeritate confecit, ita ut persaepe nuntios de se
praevenerit, neque eum morabantur flumina, quae vel nando vel innixus inflatis
utribus trajiciebat.
|