2 - MARCUS CATO UTICENSIS
Marcus Cato, adhuc puer,
invictum animi robur ostendit. Cum in domo Drusi avunculi sui educaretur, Latini de civitate
impetranda Romam venerunt. Popedius Latinorum princeps, qui Drusi hospes erat,
Catonem puerum rogavit ut Latinos apud avunculum adjuvaret. Cato vultu
constanti negavit id se facturum. Iterum deinde ac saepius interpellatus in
proposito perstitit. Tunc Popedius puerum
in excelsam aedium partem levatum tenuit, et abjecturum inde se minatus est,
nisi precibus obtemperaret; neque hoc metu a sententia eum potuit dimovere.
Tunc Popedius exclamasse fertur: "Gratulemur nobis, Latini, hunc esse tam
parvum; si enim senator esset, ne sperare quidem jus civitatis nobis
liceret."
Cato, cum salutandi
gratia ad Syllam a paedagogo duceretur, et in atrio cruenta proscriptorum
capita vidisset, Syllae crudelitatem exsecratus est; seque eodem esse animo
significavit, quo puer alius nomine Cassius, qui tunc publicam scholam cum
Fausto Syllae filio frequentabat. Cum enim Faustus proscriptionem paternam in
schola laudaret, diceretque se, cum per aetatem posset, eamdem rem esse
facturum, ei sodalis gravem colaphum impegit.
Insignis fuit et ad
imitandum proponenda Catonis erga fratrem benevolentia. Cum enim interrogaretur
quem omnium maxime diligeret, respondit, fratrem. Iterum interrogatus quem
secundum maxime diligeret, iterum fratrem respondit. Quaerenti tertio idem
responsum dedit, donec ille a percunctando desisteret. Crevit cum aetate ille
Catonis in fratrem amor: ab ejus latere non discedebat; ei in omnibus rebus
morem gerebat. Annos natus viginti nunquam sine fratre cenaverat, nunquam in forum
prodierat, nunquam iter susceperat. Diversum tamen erat utriusque ingenium: in
utroque probi mores erant, sed Catonis indoles severior.
Cato,
cum frater, qui erat tribunus militum, ad bellum profectus esset, ne eum desereret,
voluntana stipendia fecit. Accidit postea ut Catonis frater in Asiam proficisci
cogeretur, et iter faciens in morbum incideret: quod ubi audivit Cato, licet
tunc gravis tempestas saeviret, neque parata esse magna navis, solvit e portu
Thessalonicae exigua navicula cum duobus tantum amicis tribusque servis, et
paene haustus fluctibus tandem praeter spem incolumis evasit. At fratrem modo
defunctum vita reperit. Tunc questibus et lacrimis totum se tradidit: mortui
corpus quam magnificentissimo potuit funere extulit, et marmoreum tumulum
exstrui curavit suis impensis. Vela deinde daturus, cum suaderent amici ut
fratris reliquias in alio navigio poneret, animam se prius quam illas
relicturum respondit, atque ita solvit.
Cato quaestor in insulam
Cyprum missus est ad colligendam Ptolemaei regis pecuniam, a quo populus
Romanus haeres institutus fuerat. Integerrima fide eam rem administravit. Summa
longe major, quam quisquam sperare potuisset, redacta est. Fere septem milia
talentorum navibus imposuit Cato: atque ut naufragii pericula vitaret, singulis
vasis, quibus inclusa erat pecunia, corticem suberis longo funiculo alligavit,
ut si forte mersum navigium esset, locum amissae pecuniae cortex supernatans
indicaret. Catoni advenienti senatus et tota ferme civitas obviam effusa est,
nec erat res triumpho absimilis. Actae sunt Catoni a senatu gratiae,
praeturaque illi et jus spectandi ludos praetextato extra ordinem data. Quem honorem Cato noluit
accipere, iniquum esse affirmans sibi decerni quod nulli alii tribueretur.
Cum Caesar consul legem
reipublicae perniciosam tulisset, Cato solus, ceteris exterritis, huic legi
obstitit. Iratus Caesar Catonem extrahi curia, et in vincula rapi jussit: at
ille nihil de libertate linguae remisit, sed in ipsa ad carcerem via de lege
disputabat, civesque commonebat ut talia molientibus adversarentur Catonem
sequebantur maesti patres, quorum unus objurgatus a Caesare quod nondum misso
senatu discederet: "Malo, inquit, esse cum Catone in carcere, quam tecum
in curia." Exspectabat Caesar dum ad humiles preces Cato sese demitteret:
quod ubi frustra a se sperari intellexit, pudore victus, unum e tribunis misit
qui Catonem dimitteret.
Cato Pompeii partes bello
civili secutus est, eoque victo exercitus reliquias in Africam cum ingenti
itinerum difficultate perduxit. Cum vero ei summum a militibus deferretur
imperium, Scipioni, quod vir esset consularis, parere maluit. Scipione etiam
devicto, Uticam Africae urbem petivit, ubi filium hortatus est ut clementiam
Caesaris experirvetur; ipse vero cenatus deambulavit, et cubitum iturus, artius
diutiusque in complexu filii haesit, deinde ingressus cubiculum, ferro sibi
ipse mortem conscivit. Caesar, audita Catonis morte, dixit illum gloriae suae invidisse, quod sibi
laudem servati Catonis eripuisset. Catonis
liberos, eisque patrimonium incolume servavit.
|