4 - MARCUS BRUTUS
Marcus Brutus ex illa
gente quae Roma Tarquinios ejecerat oriundus, Athenis philosophiam, Rhodi
eloquentiam didicit. Sua eum virtus valde commendavit: ejus pater, qui Syllae
partibus adversabatur, jussu Pompeii interfectus fuerat; unde Brutus cum eo
graves gesserat simultates: bello tamen civili Pompeii causam, quod justior
videretur, secutus est, et dolorem suum reipublicae utilitati posthabuit. Victo
Pompeio, Brutus a Caesare servatus est, et praetor etiam factus. Postea cum Caesar
superbia elatus senatum contemnere, et regnum affectare coepisset, populus jam
praesenti statu haud laetus vindicem libertatis requirebat. Subscripsere quidam
primi Bruti statuae: "Utinam viveres!" Item ipsius Caesaris statuae:
"Brutus quia reges ejecit, primus consul factus est; hic, quia consules
ejecit, postremo rex factus est." Inscriptum quoque est Marci Bruti praetoris
tribunali: "Dormis, Brute!" Marcus Brutus, cognita populi Romani
voluntate, adversus Caesarem conspiravit. Pridie quam Caesar est occisus,
Porcia Bruti uxor consilii conscia cultellum tonsorium, quasi unguium
resecandorum causa, poposcit, eoque velut forte e manibus elapso se ipsa
vulneravit. Clamore ancillarum vocatus in cubiculum uxoris Brutus objurgare eam
coepit, quod tonsoris officium praeripere voluisset; at Porcia ei secreto
dixit: "Non casu, sed de industria, mi Brute, hoc mihi vulnus feci:
experiri enim volui an satis mihi animi esset ad mortem oppetendam, si tibi
propositum ex sententia parum cessisset." Quibus verbis auditis, Brutus ad caelum manus et oculos sustulisse
dicitur, et exclamavisse: "Utinam dignus tali conjuge maritus videri
possim!"
Interfecto Caesare,
Antonius vestem ejus sanginolentam ostentans, populum veluti furore quodam
adversus conjuratos inflammavit. Brutus itaque in Macedoniam concessit, ibique
apud urbem Philippos adversus Antonium et Octavium dimicavit. Victus acie, cum
in tumulum se nocte recepisset, ne in hostium manus veniret, uni comitum latus
transfodiendum praebuit. Antonius, viso Bruti cadavere, ei suum injecit
purpureum paludamentum, ut in eo sepeliretur. Quod cum postea subreptum
audivisset, requiri furem, et ad supplicium duci jussit. Cremati corporis
reliquias ad Serviliam Bruti matrem deportandas curavit. Non eadem fuit Octavii
erga Brutum moderatio: is enim avulsum Bruti caput Romam ferri jussit, ut Caii
Caesaris statuae subjiceretur.
|