7 - ACTIACA PUGNA
Octavius
cum Antonio apud Actium, qui locus in Epiro est, navali proelio dimicavit;
victum et fugientem Antonium persecutus, Aegyptum petiit, obsessaque
Alexandria, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est. Antonius,
desperatis rebus, cum in solio regali sedisset regio diademate cinctus, necem
sibi conscivit. Cleopatra vero, quam Octavius magnopere cupiebat vivam
comprehendi triumphoque servari, aspidem sibi in cophino inter ficus afferendam
curavit, eamque ipsa bracbio applicuit: quod ubi cognovit Octavius, medicos
vulneri remedia adhibere jussit. Admovit etiam psyllos, qui venenum exsugerent,
sed frustra. Cleopatrae mortuae communem cum Antonio sepulturam tribuit.
Tandem Octavius, hostibus
victis, solusque imperio potitus, clementem se exhibuit. Omnia deinceps in eo
plena mansuetudinis et humanitatis. Multis ignovit a quibus saepe graviter
laesus fuerat, quo in numero fuit Metellus unus ex Antonii praefectis. Cum is
inter captivos senex squalidus sordidatusque processisset, agnovit eum filius
ejus, qui Octavu partes secutus fuerat, statimque exiliens, patrem complexus,
sic Octavium allocutus est: "Pater meus hostis tibi fuit; ego miles: non
magis ille poenam, quam ego praemium meriti sumus. Aut igitur me propter illum
occidi jube, aut illum propter me vivere. Delibera, quaeso, utrum sit moribus
tuis convenientius." Octavius postquam paulum addubitavisset, misericordia
motus hominem sibi infensissimum propter filii merita servavit.
Octavius in Italiam
rediit, Romamque triumphans ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis,
Jani gemini portas sua manu clausit quae tantummodo bis antea clausae fuerant,
primo sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc omnes
praeteritorum malorum obilivio cepit, populusque Romanus praesentis otii
laetitia perfruitus est. Octavio maximi honores a senatu delati sunt. Ipse
Augustus cognominatus est et in ejus honorem mensis sextilis eodem nomine est
appellatus, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Equites
Romani natalem ejus biduo semper celebrarunt: senatus populusque Romanus
universus cognomen Patris patriae maximo consensu ei tribuerunt. Augustus prae
gaudio lacrimans respondit his verbis: "Compos factus sum votorum meorum;
neque aliud mihi optandum est, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae
finem videre possim."
Dictaturam, quam populus
magna vi offerebat, Augustus genu nixus dejectaque ab humeris toga, deprecatus
est. Domini
appellationem semper exhorruit, eamque sibi tribui edicto vetuit, immo de
restituenda republica non semel cogitavit; sed reputans et se privatum non sine
periculo fore, et rempublicam plurium arbitrio commissum iri, summam retinuit
potestatem, id vero studuit, ne quem novi status paeniteret. Bene de eis etiam, quos adversarios expertus fuerat,
et sentiebat et loquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque
puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus
librum cepit, eoque statim reddito: "Hic vir, inquit, fili mi, doctus fuit
et patriae amans."
Pedibus saepe per urbem
incedebat, summaque comitate adeuntes excipiebat: unde cum quidam libellum
supplicem porrigens, prae metu et reverentia nunc manum proferret, nunc
retraheret: "Putasne, inquit jocans Augustus, assem te elephanto
dare?" Eum aliquando convenit veteranus miles, qui vocatus in jus
periclitabatur, rogavitque ut sibi adesset. Statim Augustus unum e comitatu suo
elegit advocatum, qui litigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit:
"At non ego, te periclitante bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed ipse
pro te pugnavi"; simulque detexit cicatrices. Erubuit Augustus, atque ipse venit in advocationem.
Cum post Actiacam
victoriam Augustus Romam ingrederetur, occurrit ei inter gratulantes opifex
quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: "Ave, Caesar victor,
imperator." Augustus avem officiosam miratus, eam viginti milibus nummorum
emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat,
affirmavit Augusto illum habere et alium corvum, quem afferri postulavit.
Allatus corvus verba quae didicerat expressit: "Ave, Antoni victor,
imperator." Nihil ea re exasperatus Augustus jussit tantummodo corvorum
doctorem dividere acceptam mercedem cum contubernali. Salutatus similiter a
psittaco, emi eum jussit.
Exemplo incitatus sutor
quidam, corvum instituit ad parem salutationem; sed, cum parum proficeret,
saepe ad avem non respondentem dicebat: "Opera et impensa periit."
Tandem corvus coepit proferre dictatam salutationem: qua audita dum transiret,
Augustus respondit: "Satis domi talium salutatorum habeo." Tum corvus
illa etiam verba adjecit, quibus dominum querentem audire solebat: "Opera
et impensa periit"; ad quod Augustus risit, atque avem emi jussit quanti
nullam adhuc emerat.
Solebat
quidam Graeculus descendenti e palatio Augusto honorificum aliquod epigramma
porrigere. Id cum frustra saepe fecisset, et tamen rursum eumdem facturum
Augustus videret, sua manu in charta breve exaravit graecum epigramma, et
Graeculo venienti ad se obviam misit. Ille legendo laudare coepit, mirarique
tam voce quam vultu, gestuque. Dein cum accessit ad sellam qua Augustus
vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu, paucos denarios protulit, quos
principi daret; dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto
omnium risu, Graeculum Augustus vocavit, eique satis grandem pecuniae summam
numerari jussit.
Augustus
fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cena satis parca et
paene quotidiana, hoc tantum insusurravit: "Non putabam me tibi esse tam
familiarem." Cum aliquando apud Pollionem quemdam cenaret, fregit unus ex
servis vas crystallinum: rapi illum protinus Pollio jussit, et ne vulgari morte
periret, abjici muraenis, quas ingens piscina continebat. Evasit e manibus
puer, et ad pedes Caesaris confugit, non recusans mori, sed rogans ne piscium
esca fieret. Motus novitate crudetitatis Augustus, servi infelicis patrocinium
suscepit: cum autem veniam a viro crudeli non impetraret, crystallina vasa ad
se afferri jussit; omnia manu sua fregit; servum manumisit, piscinamque
compleri praecepit.
Augustus
in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpente somnum ejus crebro
noctuae cantu; qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset,
mites quidam aucupii peritus noctuam prehendendam curavit, vivamque Augusto
attulit, spe ingentis praemii; cui Augustus mille nummos dari jussit: at ille
minus dignum praemium existimans, dicere ausus est: "Malo ut vivat",
et avem dimisit. Imperatori nec ad irascendum causa deerat, nec ad ulciscendum
potestas. Hanc tamen injuriam aequo animo tulit Augustus, hominemque impunitum
abire passus est.
Augustus
amicitias non facile admisit, et admissas constanter retinuit: imprimis
familiarem habuit Maecenatem equitem Romanum, qui ea, qua apud principem
valebat gratia, ita semper usus est, ut prodesset omnibus quibus posset,
noceret nemini. Mira erat ejus ars et libertas in flectendo Augusti animo, cum
eum ira incitatum videret. Jus aliquando dicebat Augustus, et multos morte
damnaturus videbatur. Aderat tunc Maecenas, qui circumstantium turbam
perrumpere, et ad tribunal propius accedere conatus est; cum id frustra
tentasset, in tabella scripsit haec verba: "Surge tandem, carnifex";
eamque tabellam ad Augustum projecit, qua lecta, Augustus statim surrexit, et
nemo est morte multatus.
Habitavit
Augustus in aedibus modicis neque laxitate neque cultu conspicuis, ac per annos
amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Supellex quoque
ejus vix privatae elegantiae erat. Idem tamen Romam, quam pro majestate imperii
non satis ornatam invenerat, adeo excoluit, ut jure sit gloriatus marmoream se
relinquere, quam lateritiam accepisset. Raro veste alia usus est quam confecta
ab uxore, sorore, filia, neptibusque. Altiuscula erant ejus calceamenta, ut
procerior quam erat videretur. Cibi minimi erat atque vulgaris. Secundarium panem et pisciculos minutos et ficus
virides maxime appetebat.
Augustus non amplius quam
septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ita ut in illo temporis
spatio ter aut quater expergisceretur. Si interruptum somnum recuperare non posset,
lectorres arcessebat, donec resumeret. Cum audisset senatorem quemdam, licet
aere alieno oppressum, arte et graviter dormire solitum, culcitram ejus magno
pretio emit, mirantibus dixit: "Habenda est ad somnum culcitra in qua homo
qui tantum debebat dormire potuit."
Exercitationes
campestres equorum et armorum statim post bella civilia omisit, et ad pilam
primo folliculumque transiit: mox animi laxandi causa, modo piscabatur hamo,
modo talis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate
amabiles undique conquirebat. Alea multum delectabatur; idque ei vitio datum
est. Tandem afflicta valetudine in Campaniam concessit, ubi remisso ad otium
animo, nullo hilaritatis genere abstinuit. Supremo vitae die, petito speculo,
capillum sibi comi jussit; et amicos circumstantes percontatus est num vitae
mimum satis commode egisset; adjecit et solitam clausulam: "Edite
strepitum, vosque omnes cum gaudio applaudite." Obiit Nolae sextum et septuagesimum annum agens.
|