1 - ROMULUS, ROMANORUM REX
PRIMUS
Romulus imaginem urbis
magis quam urbem, fecerat deerant incolae. Erat in proximo lucus: hunc
asylum fecit. Eo statim multitudo latronum pastorumque confugit. Cum vero ipse
et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit, qui societatem
connumbiumque peterent. Nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam
additum: "Quidni feminis quoque asylum aperuistis? Id enim compar foret connubium." Romulus
aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis spectaculum
jubet. Multi
convenere studio etiam videndae novae urbis, maxime Sabini eum liberis et
conjugibus. Ubi spectaculi tempus venit, eoque deditae mentes cum oculis erant,
tum, dato signo, virgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum.
Sabini
ob virgines raptas bellum adversus Romanos sumpserunt, et cum Romae
appropinquarent, Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquae causa sacrorum
hauriendae descenderat. Hujus pater Romanae praeerat arci. Titus Tatius
Sabinorum dux Tarpeiae optionem muneris dedit, si exercitum suum in Capitolium
perduxisset. Illa petiit quod Sabini in sinistris manibus gerebant, videlicet
annulos et armillas. Quibus dolose promissis, Tarpeia Sabinos in arcem
perduxit, ubi Tatius eam scutis obrui praecepit. Nam et scuta in laevis
habuerant. Sic impia proditio celeri poena vindicata est.
Romulus adversus Tatium
processit, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruit. Primo impetu, vir inter
Romanos insignis, nomine Hostilius fortissime dimicans cecidit; cujus interitu
consternati Romani fugere coeperunt. Jam Sabini clamitabant: "Vicimus
perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines
rapere, aliud pugnare cum viris." Tunc Romulus arma ad caelum tollens Jovi
aedem vovit, et exercitus seu fore seu divinitus restitit. Proelium itaque
redintegratur: sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela
volantia inferre; et hinc patres, inde viros deprecatae, pacem conciliarunt.
Romulus cum Tatio foedus
percussit, et Sabinos in urbem recepit. Centum ex senioribus elegit quorum consilio omnia
ageret, qui ob senilem aetatem Senatus vocati sunt. Tres equitum centurias
constituit; plebem in tringinta curias distribuit. His ita ordinatis, cum ad
Caprae paludem exercitum lustraret, subito coorta est tempestas cum magno
fragore tonitribusque, et Romulus e conspectu ablatus est: eum ad Deos abiisse
vulgo creditum est; cui rei fidem fecit Proculus vir nobilis. Orta enim inter
patres et plebem seditione, is in concionem processit, et jurejurando
affirmavit Romulum a se visum augustiore forma quam fuisset, eumdemque
praecipere ut seditionibus abstinerent, et virtutem colerent. Ita Romulus pro Deo cultus, et Quirinus est
appellatus.
|