3 - TULLUS HOSTILIUS,
ROMANORUM REX TERTIUS
Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex creatus est. Hic non solum proximo
regi dissimilis, sed etiam Romulo ferocior fuit. Eo regnante, bellum inter
Albanos et Romanos exortum est. Ducibus Hostilio et Suffetio placuit, paucorum
manibus fata utriusque populi committi. Erant apud Romanos trigemini Horatii,
trigemini quoque apud Albanos Curiatii. Cum eis agunt reges ut pro sua quisque
patria dimicent ferro. Foedus ictum est ea lege, ut unde victoria, ibi quoque
imperium esset. Itaque trigemini arma capiunt, et in medium inter duas acies
procedunt. Consederant utrimque duo exercitus. Datur signum, infestisque armis
terni juvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt.
Ut
primo concurso increpuere arma, horror ingens spectantes perstrinxit. Consertis
deinde manibus, statim duo Romani alius super alium expirantes ceciderunt: tres
Albani vulnerati. Ad casum Romanorum conclamavit gaudio exercitus Albanus.
Romanos jam spes tota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii circumsteterant;
is quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam simulavit, ut singulos per
intervalla secuturos separatim aggrederetur. Jam aliquantum spatii ex loco, ubi
pugnatum est, aufugerat, cum respiciens vidit unum Curiatium haud procul ab se
abesse. In eum magno impetu redit et dum
Albanus exercitus inclamat Curiatiis, ut opem ferant fratri, jam Horatius eum
occiderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset consequi, interfecit.
Jam singuli supererant
sed nec spe nec viribus pares. Alterius erat intactum ferro corpus, et geminata
victoria ferox animus. Alter fessum vulnere, fessum cursu trahebat corpus. Nec
illud proelium fuit. Romanus exultans male sustinentem arma conficit,
jacentemque spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt, et domum
deducunt. Princeps ibat Horatius, trium fratrum spolia prae se gerens. Cui obvia fuit soror,
quae desponsa fuerat uni ex Curiatiis, visoque super humeros fratris
paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, flere et crines solvere coepit. Movit
feroci juveni animum comploratio sororis in tanto gaudio publico: stricto
itaque gladio transfigit puellam, simul eam verbis increpans: "Abi hinc
cum immaturo amore ad sponsum; oblita fratrum, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem."
Atrox id visum est facinus
patribus plebique; quare raptus est in jus Horatius et apud judices
condemnatus. Jam acesserat lictor injiciebatque laqueum. Tum Horatius ad
populum provocavit. Interea pater Horatii senex proclamabat filiam suam jure
caesam fuisse; et juvenem amplexus, spoliaque Curiatiorum ostentans orabat
populum ne se orbum liberis faceret. Non tulit populus patris lacrymas,
juvenemque absolvit, magis admiratione virtutis, quam jure causae. Ut tamen
caedes manifesta expiaretur, pater, quibusdam sacrificiis peractis, transmisit
per viam tigillum, et filium capite adoperto velut sub jugum misit: quod
tigillum sororium appellatum est.
Non diu pax Albana
mansit: nam Suffetius, dux Albanorum, cum invidiosum se apud cives videret quod
bellum uno paucorum certamine finisset, ut rem corrigeret, Veientes adversus
Romanos concitavit. Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus, aciem in collem
subduxit, ut fortunam belli experiretur ac sequeretur. Qua re Tullus intellecta, dixit
clara voce suo illud jussu Suffetium facere, ut hostes a tergo
circumvenirentur. Quo audito, hostes territi victique sunt. Postera die
Suffetius cum ad gratulandum Tulo venisset, jussu illius quadrigis religatus
est, et in diversa distractus. Deinde
Tullus Albam propter ducis perfidiam diruit, et Albanos Romam transire jussit.
Roma interim crevit Albae
ruinis: duplicatus est civium numerus: mons Caelius urbi additus, et quo
frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae cepit, ibique deinde
habitavit. Auctarum
virium fiducia elatus bellum Sabinis indixit; pestilentia insecuta est: nulla
tamen ab armis quies dabatur. Credebat enim rex bellicosus salubriora militiae
quam domi esse juvenum corpora; sed ipse quoque diuturno morbo est implicitus:
tunc fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, nullique rei deinceps
nisi sacris operam dedit. Memorant Tullum fulmine ictum cum domo conflagrasse.
Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.
|