5 - LUCIUS TARQUINIUS, PRISCUS, ROMANORUM REX
QUINTUS
Anco regnante, Lucius
Tarquinius urbe Tarquinia profectus, cum conjuge et fortunis omnibus Romam
commigravit. Additur haec fabula: scilicet ei advenienti aquila pileum
sustulit, et super carpentum, ubi Tarquinius sedebat, cum magno clangore
volitans, rursus capiti apte reposuit; inde sublimis abiit. Tanaquil conjux
auguriorum perita regnum ei portendi intellexit: itaque virum complexa jussit
eum alta sperare. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi
sunt, domicilioque ibi comparato, Tarquinius pecunia et industria dignitatem
atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est, a quo tutor liberis
relictus regnum intercepit, et ita administravit, quasi jure adeptus fuisset.
Tarquinius
Prisicus bellum cum Sabinis gessit, in quo bello equitum centurias numero
auxit; nomine mutare non potuit, deterritus, ut ferunt, Accii Navii
auctoritate. Accius, ea tempestate augur inclutus, id fieri posse negabat, nisi
aves addixissent; iratus rex, in experimentum artis, eum interrogavit fieri ne
posset quod ipse mente conceperat: Accius, augurio acto, fieri posse respondit.
Atqui hoc, inquit rex, agitabam an cotem
illam secare novacula possem. Potes ergo, inquit augur, et secuisse dicitur.
Tarquinius Sabinos vicit, et filium tredecim annorum, quod in proelio hostem
percussisset, praetexta et bulla donavit, unde haec ingenuorum puerorum
insignia esse coeperunt.
Supererant
duo Anci filii, qui aegre ferentes se paterno regno fraudatos esse, regi
paraverunt insidias. Ex pastoribus duos ferocissimos deligunt ad patrandum
facinus. Ei, simulata rixa, in vestibulo regiae tumultuantur. Cum eorum clamor
penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque simul
vociferari coepit, et certatim alter alteri obstrepere. Cum vero jussi essent
invicem dicere, unus ex composito rem orditur; dumque intentus in eum se rex
totus averteret, alter elatam securim in ejus caput dejecit, et relicto telo,
ambo foras se proripiunt.
|