7 - TARQUINIUS SUPERBUS,
ROMANORUM REX SEPTIMUS ET ULTIMUS
Tarquinius superbus regnum sceleste occupavit. Tamen
bello strenuus hostes domuit. Urbem Gabios in potestatem redegit fraude Sexti
filii. Is cum indigne ferret eam urbem a patre expugnari non posse, ad Gabinos
se contulit, patris in se saevitiam querens. Benigne a Gabinis exceptus est, et
paulatim eorum benevolentiam fictis blanditiis alliciendo, dux belli electus
est. Tum e
suis unum ad patrem mitit sciscitatum quidnam se facere vellet. Pater nuncio
filii nihil respondit, sed in hortum transiit; ibique inambulans, sequente
nuncio, altissima papaverum capita baculo decussit. Nuncius fessus expectando redit Gabios. Sextus,
cognito silentio patris simul ac facto, intellexit quid vellet pater. Primores
civitatis interemit, patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.
Postea Tarquinius
superbus Ardeam urbem oppugnavit. Ibi Tarquinius Collatinus sorore regis natus
forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum aliis juvenibus regiis. Incidit de
uxoribus mentio: cum unusquisque, suam laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam
petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendant. Pergant inde Collatiam.
Lucretiam Collatini uxorem inter ancillas in lanificio inveniunt. Ea ergo
ceteris praestare judicatur. Paucis interjectis diebus, Sextus Collatiam
rediit, et Lucretiae vim attulit. Illa postero die, advocatis patre et conjuge,
rem exposuit, et se cultro, quem sub veste texerat, occidit. Conclamant vir paterque, et in exitium regum
conjurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt urbis portae, et exilium
indictum.
|