8 - JUNIUS BRUTUS, ROMANORUM
CONSUL PRIMUS
Junius Brutus, sorore Tarquinii natus, cum eandem
fortunam timeret in quam fratri inciderat, qui ob divitias et prudentiam fuerat
ab avunculo occisus, stultitiam finxit, unde Brutus dictus est. Profectus
Delphos cum Tarquinii filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum
miserat, baculo sambuceo aurum inclusum Deo donum tulit. Peractis deinde
mandatis patris, juvenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsis Romae
regnaturus esset. Responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui
primus matrem oscularetur. Tunc Brutus perinde, atque casu prolapsus, terram
osculatus est, quod ea communis sit mater omnium mortalium.
Expulsis regibus, duo
consules creati sunt, Junius Brutus et Tarquinius Collatinus, Lucretiae
maritus. At
libertas modo parta, per dolum et proditionem paene amissa est. Erant in
juventute Romana adolescentes aliquot, sodales Tarquiniorum. Hi de accipiendis
nocte in urbem regibus colloquuntur, ipsos Bruti consulis filios in societatem
consilii assumunt. Sermonem eorum ex
servis unus excepit: rem ad consules detulit. Scriptae ad Tarquinium litterae
manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula conjecti sunt, deinde
damnati. Stabant ad palum deligati juvenes nobilissimi, sed prae ceteris liberi
consulis omnium in se oculos convertebant. Consules in sedem processere suam,
missique lictores nudatos virgis caedunt, securique feriunt. Supplicii non
spectator modo, sed et exactor erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem
ageret.
Tarquinius
deinde bello, aperto regnum recuperare tentavit. Equitibus praeerat Aruns Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus
sequebatur. Obviam hosti consules erant. Brutus ad explorandum cum equitatu
antecessit. Aruns, ubi Brutum agnovit, inflammatus ira: "Ille est vir,
inquit, qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insignibus magnifice
incedit." Tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit: Brutus avide
se certamini offert. Adeo infestis animis
concurrerunt ut ambo hasta transfixi ceciderint; fugatus est tamen Tarquinius.
Alter consul Romam triumphans rediit. Bruti collegae funus quanto potuit
apparatu fecit Brutum matronae ut parentem anno luxerunt.
|