13 - FABII TRECENTI SEX
Vexabantur incursionibus
Veientium Romani. Tum Fabia gens senatum adit. Consul Fabius pro gente loquitur:
"Vos alia bella curate: Fabios hostes Veientibus date: istud bellum
privato sumptu gerere nobis in animo est." Ei gratiae ingentes actae sunt.
Consul e curia egressus, comitante Fabiorum agmine, domum rediit. Manat tota
urbe rumor: Fabios ad caelum laudibus ferunt; Fabii postera die arma capiunt.
Nunquam exercitus neque minor numero, neque clariore fama et admiratione
hominum per urbem incessit. Ibant sex et
trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis. Ad Cremeram flumen
perveniunt. Is opportunus visus est focus communiendo praesidio. Hostes non
semel fusi pacem supplices petunt.
Veientes pacis impetratae
brevi poenituit. Itaque, redintegrato bello, inierunt consilium insidiis
ferocem hostem captandi. Multo successu Fabiis audacia crescebat: cum igitur
palati passim agros popularentur, pecora a Veientibus obviam acta sunt; ad quae
progressi Fabii, in insidias circa ipsum iter locatas delapsi sunt, et omnes ad
unum perierunt. Dies quo id factum est inter nefastos relatus fuit: porta qua profecti
fuerant, Scelerata est appellata. Unus omnino superfuit ex ea gente, qui,
propter aetatem impuberem, domi relictus fuerat. Is genus propagavit ad Quintum Fabium Maximum qui Annibalem mora
fregit.
|