15 - MENENIUS AGRIPPA
Menenius Agrippa concordiam inter patres plebemque
restituit: nam cum plebs a patribus secessisset, quod tributum et militiam non
toleraret, Agrippa vir facundus, ad plebem missus est; qui intromissus in
castra nihil aliud quam narrasse fertur: "Olim humani artus, cum ventrem
otiosum cernerent, ab eo discordarunt, conspiraruntque ne manus ad os cibum
ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. At dum ventrem domare
volunt, ipsi quoque defecerunt, totumque corpus ad extremam tabem venit: inde
apparuit ventris haud segne ministerium esse, eumque acceptos cibos per omnia
membra disserere, et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus quasi
unum corpus discordia pereunt concordia valent."
Hac fabula, Menenius
flexit hominum mentes: plebs in urbem regressa est. Creavit tamen tribunos, qui
libertatem suam adversus nobilitatis superbiam defenderent. Paulo post mortuus
est Menenius, vir omni vita pariter patribus ac plebi carus; post restitutam
civium concordiam carior plebi factus. Is tamen in tanta paupertate decessit,
ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice
daret. Potest consolari pauperes Menenius, sed multo magis docere locupletes,
quam non sit necessaria solidam laudem cupienti nimis anxia divitiarum
comparatio.
|