16 - QUINCTIUS CINCINNATUS
Aequi consulem Minucium atque exercitum ejus
circumcessos tenebant: id ubi Romae nunciatum est, tantus pavor, tanta
trepidatio fuit, quanta si urbem ipsam, non castra, hostes obsiderent: cum
autem in altero consule parum esse praesidii videretur, dictatorem dici
placuit, qui rem afflictam restitueret. Quinctius Cincinnatus, omnium consensu,
dictator est dictus. Ille spes unica imperii Romani trans Tiberim quatuor
jugerum colebat agrum. Ad quem missi legati nudum eum arantem offenderint. Salute data invicem
redditaque, Quinctius togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam jussit,
ut senatus mandata togatus audiret.
Postquam
absterso pulvere ac sudore, toga indutus processit Quinctius, dictatorem eum
legati gratulantes consalutant, quantus terror in exercitu sit exponunt. Quinctius igitur Romam venit, et antecedentibus
litoribus domum deductus est. Postero die profectus, caesis hostibus, exercitum
Romanum liberavit. Urbem triumphant ingressus est. Ducti ante currum hostium
duces, militaria signia praelata: secutus est exercitus praeda onustus; epulae
instructae ante omnium domos. Quinctius sexto decimo die dictatura, quam in sex
menses acceperat, se abdicavit, et ad boves rediit triumphalis agricola.
|