17 - CAIUS MARCIUS CORIOLANUS
Caius Marcius gentis patriciae, a captis Coriolis urbe
Volscorum Coriolanus dictus est. Patre orbatus adhuc puer sub matris tutela
adolevit. Sortitus erat a natura nobiles ad laudem impetus; sed quia doctrina
non accessit, irae impotens, obstinataeque pervicaciae fuit. Cum prima stipendia
facere coepisset adolescens, e multis proeliis quibus interfuit nunquam rediit,
nisi donatus coroni aliove militari praemio. In omni vitae ratione nihil aliud
sibi proponebat quam ut matri placeret: cumque illa audiret filium laudari, aut
corona donari videret, tum demum felicem se putabat. Ea oblectanda et colenda
satiari non poterat. Illa cupiente, uxorem duxit: illius in aedibus cum uxore
habitavit.
Coriolanum, post
victoriam ejus opera maxime partam, Posthumius consul apud milites laudavit:
eum militaribus donis onerare voluit; agri centum jugera, decem captivos,
totidem ornatos equos, centum boves et argenti pondus quantum sustinere
potuisset, offerebat. Coriolanus vero nihil ex his omnibus accepit, praeter
unius hospitis captivi salutem et equum. Consul factus, gravi annona advectum e
Sicilia frumentum magno pretio, dandum populo curavit, ut plebs agros, non
seditiones coleret. Qua de causa damnatus ad Volscos concessit, eosque adversus
Romanos concitavit. Imperator a Volscis factus, ad quartum ab urbe lapidem
castra posuit, et agrum Romanum est populatus.
Missi sunt Roma ad
Coriolanum oratores de pace, sed atrox responsum retulerunt; iterum deinde
missi, ne in castra quidem recepti sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velati
ad eum iverunt supplices, nec magis animum ejus flexerunt: stupebat senatus,
trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur.
Tum Veturia Coriolani mater, et Volumnia uxor duos parvos filios secum trahens,
castra hostium petierunt. Ubi matrem aspexit Coriolanus: "O patria inquit,
vicisti iram meam admotis matris meae precibus, cui tuam in me injuriam
condono." Complexus inde suos castra movit, et exercitum ex agro Romano abduxit. Coriolanus postea a Volscis, ut proditor, occisus
dicitur.
|