18 - LUCIUS VIRGINIUS CENTURIO
Anno trecentesimo ab urbe
condita, pro duobus consulibus decemviri creati sunt, qui allatas e Graecia
leges populo proponerent. Unus ex eis Appius Claudius virginem plebeiam
adamavit, quam cum Appius non posset pretio ac spe pellicere, clienti suo
negotium dedit, ut eam in servitutem deposceret: facile victurus cum ipse esset
et accusator et judex. Lucius Virginius puellae pater tunc aberat militiae
causa. Cliens igitur virgini venienti in forum injecit manum, affirmans suam
esse servam: eam sequi se jubet; ni faciat, minatur se cunctantem vi
abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis fit concursus. Cum
ille puellam non posset abducere eam, vocat in jus ipso Appio judice.
Interea missi nuncii ad
Virginium properant. Is prima luce Romam advenit, cum jam civitas in foro
expectatione erecta staret. Virginius statim in foruni lacrymabundus et civium
opem implorans filiam suam deducit. Appius obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et
Virginiam clienti suo addixit. Tum pater, ubi nihil usquam auxilii vidit;
"Quaeso, inquit, Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo
alloqui." Data venia, pater filiam in secretum abducit. Ab lanio cultrum
arripit, et pectus puellae transfigit. Tum ferro sibi viam facit, et respersus
cruore ad exercitum profugit. Concitatus exercitus montem Aventinum occupavit;
decem tribunos militum creavit; decemviros magistratu se abdicare coegit,
eosque omnes aut morte aut exitio mulctavit: ipse Appius Claudius in carcere
necatus est.
|