20 - MARCUS FURIUS CAMILLUS
Cum Marcus Furius
Camillus urbem Falerios obsideret, ludi magister plurimos et nobilissimos inde
pueros, velut ambulandi gratia, eductos, in castra Romanorum perduxit: quibus
Camillo traditis, non erat dubium quin Falisci, deposito bello, sese Romanis
dedituri essent; sed Camillus perfidiam proditoris detestatus: "Non ad
similem tui inquit, venisti; sunt belli sicut et pacis jura: arma habemus non
adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversas armatos
qui castra Romana oppugnaverunt." Denudari deinde ludi magistrum jussit,
eum manibus post tergum alligatis in urbem reducendum pueris tradidit, virgasque
eis dedit, quibus euntem verberarent. Statim Falisci, beneficio magis quam
armis victi, portas Romanis aperuerunt.
Camillus post multa in
patriam merita judicio populi damnatus exsulatum abiit. Urbe egrediens ab Diis precatus
esse dicitur, ut si innoxio sibi ea injuria fieret, desiderium sui facerent
ingratae patriae quamprimum: neque multo postea res evenit. Nam Galli Senones
Clusium Etruriae oppidum obsederunt. Clusini novo bello exterriti ab Romanis
auxilium petierunt. Missi sunt Roma tres legati, qui Gallos monerent ut ab
oppugnatione desisterent. Ex his legatis
unus contra jus gentium in aciem processit, et ducem Senonum interfecit. Qua re
commoti Galli, petitis in deditionem legatis nec impetratis, ad urbem venerunt
et exercitum Romanum apud Alliam fluvium ceciderunt die decimo sexto calendas
augusti: qui dies inter nefastos relatus, Alliensis dictus est.
Galli victores paulo ante
solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Postquam hostes adesse nunciatum est,
juventus Romana duce Manlio in arcem conscendit; seniores vero domos ingressi
adventum Gallorum obstinato ad mortem animo expectabant. Qui inter eos curules
magistratus gesserant, ornati honorum insignibus in vestibulis aedium eburneis
sellis insedere ut cum venisset hostis, in sua dignitate morerentur. Interim
Galli domos patentes ingressi vident viros ornatu et vultus maiestate Diis
simillimos: cum Galli ad eos veluti simulacra, conversi starent, unus ex his
senibus dicitur Gallo barbam suam permulcenti scipionem eburneum in caput
incussisse. Iratus Gallus eum occidit: ab eo initium caedis ortum est. Deinde ceteri omnes in
sedibus suis trucidati sunt.
Galli
deinde impetum facere in arcem statuunt. Primo, militem qui tentaret viam
praemiserunt. Tum nocte sublustri
sublevantes invicem et trahentes alii alios in summum saxum evaserunt, tanto
silentio ut non solum custodes fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum
animal excitarent. Anseres non fefellere, quibus in summa inopia Romani abstinuerant, quia
aves erant Junoni sacrae; quae res Romanis saluti fuit. Namque clangore anserum
alarumque crepitu excitus, Manlius vir bello egregius, ceteros ad arma vocans
Gallos ascendentes dejecit: unde mos iste incessit ut solemni pompa, canis in
furca suffixus feratur; anser vero velut triumphans in lectica et veste
stragula gestetur.
Tunc consensu omnium
placuit ab exilio Camillum acciri; missi igitur ad eum legati ipseque dictator
absens dictus est. Interim fames utrumque exercitum urgebat: at, ne Galli
putarent Romanos ea necessitate ad deditionem cogi, multis locis de Capitolio
panis jactatus est in hostium stationes. Ea re adducti sunt Galli ut haud magna
mercede obsidionem relinquerent. Pactum est pretium mille pondo auri. Nondum omni
auro appenso Camillus dictator intervenit, collectis Romani exercitus
reliquiis; auferri aurum de medio jubet, denunciatque Gallis ut se ad proelium
expediant. Instruit deinde aciem, et Gallos internecione occidit. Ne nuncius
quidem cladis relictus est. Dictator, recuperati, ex hostibus patria,
triumphans urbem ingressus est, et a militibus parens patriae, conditorque
alter urbis appellatus est.
|