21 - TITUS MANLIUS TORQUATUS
Titus Manlius ob ingenii et linguae tarditatem a patre
rus relegatus fuerat. Cum audisset patri diem dictam esse a Pomponio tribuno plebis, cepit
consilium rudis quidem et agrestis animi, sed pietate laudabile. Cultro
succinctus mane in urbem, atque a porta confestim ad Pomponium pergit: introductus
cultrum stringit, et super lectum Pomponii stans, se eum transfixurum minatur,
nisi ab incoepta accusatione desistat. Pavidus tribunus, quippe qui cerneret
ferrum ante oculos micare, accusationem demisit. Ea res adolescenti honori
fuit, quod animum ejus acerbitas paterna a pietate non avertisset, ideoque
eodem anno tribunus militum factus est.
Cum postea Galli ad
tertium lapidem trans Anionem fluvium castra posuissent, exercitus Romanus ab
urbe profectus est, et in citeriore ripa fluvii constitit. Pons in medio erat:
tunc Gallus eximii corporis magnitudine in vacuum pontem processit, et quam
maxima voce potuit: "Quem nunc, inquit, Roma fortissimum habet, is
procedat ad pugnam, ut eventus ostendat utra gens bello sit melior " Diu
inter primores juvenum Romanorum silentium fuit. Tum Titus Manlius ex statione ad
imperatorem pergit: "Injussu tuo, inquit, imperator, extra ordinem nunquam
pugnaverim, non, si certam victoriam videam. Si tu permittis, volo isti belluae
ostendere me ex ea familia ortum esse, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia
deturbavit. Cui imperator: Macte virtute, inquit, Tite Manli, esto: perge, et
nomen Romanum invictum praesta." Armant
deinde juvenem aequales scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem
pugnam habili. Expectabat eum Gallus solide laetus et linguam ab irrisu
exerens. Ubi constitere inter duas acies, Gallus ensem cum ingenti sonitu in
arma Manlii dejecit. Manlius vero insinuavit sese inter corpus et arma Galli,
atque uno et altero ictu ventrem transfodit: jacenti torquem detraxit, quem
cruore respersum collo circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani
alacres obviam militi suo progrediuntur, et gratulantes laudantesque ad
imperatorem perducunt. Manlius inde Torquati nomen accepit.
Idem
Manlius, postea consul factus bello Latino ut disciplinam militarem
restitueret, edixit ne quis extra ordinem in hostes pugnaret. Forte filius ejus
accessit prope stationem hostium: is qui Latino equitatui praeerat ubi consulis
filium agnovit, "Visne, inquit, congredi mecum ut singularis proelii
eventu cernatur quantam eques Latinus Romano praestet?" Movit ferocem animum juvenis seu ira, seu detractandi
certaminis pudor. Oblitus itaque imperii paterni in certamen ruit, et Latinum ex
equo excussum transfixit, spoliisque lectis in castra ad patrem venit. Extemplo filium aversatus
consul milites classico advocat: qui postquam frequentes convenere:
"Quandoquidem inquit, tu, fili, contra imperium consulis pugnasti oportet
ut disciplinam poena tua restituas. Triste exemplum, sed in posterum salubre
juventuti eris. "I, lictor, deliga ad palum." Metu omnes obstupuere;
sed postquam cervice caesa fusus est cruor, in questus et lamenta erupere.
Manlio Romam redeunti seniores tantum obviam exierunt: juventus et tunc eum et
omni deinde vita exsecrata est.
|