23 - VALERIUS CORVINUS
Bello Gallico, cum Romani
in stationibus quieti tempus tererent, Gallus quidam magnitudine atque armis
insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum hasta, cum silentium
fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit, qui secum ferro decernere,
Marcus erat Valerius tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus
consulis voluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilis
accidisse fertur; nam cum jam manum consereret Valerius, repente in galea ejus
corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed
quotiescumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et
unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque simul ac
mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit.
Inde Valerius Corvinus dictus est.
Valerius Corvinus annos
tres et viginti natus consul creatus, Samnites bis proelio fudit. Non alias dux militi
carior fuit, quia nullus militi familiarior. Omnia inter infimos militum munia
haud gravate obibat. In ludo etiam militari, cum velocitatis viriumque
certamina inter se aequales ineunt, Valerius ipse cum eis certabat, nec
quemquam aspernabatur parem qui se offerret. Semper comis et eodem vultu seu
vinceret, seu vinceretur. Cum postea in exercitu orta esset gravis seditio,
parsque militum a ceteris defecisset, et ducem sibi fecisset, adversus eos
Valerius dictator missus est: qui ubi in conspectum venit, benigne milites
allocutus, extemplo omnium iras permulsit, seditionemque compressit: adeo
hominum animos conciliat comitas affabilitasque sermonis!
|