26 - PUBLIUS VALERIUS
LAEVINUS
Tarentinis quod Romanorum legatis injuriam fecissent,
bellum indictum est. Quibus auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum qui genus ab
Achille ducebat. Contra Pyrrhum missus est consul Laevinus, qui, cum
exploratores regis cepisset, jussit eos per castra Romana circumduci, tumque incolumes
dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. Mox commissa pugna, cum jam
hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi jussit; tuncque
mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum moles, terribilisque
superadstantium armatorum species turbavit. Equi etiam ad conspectum et odorem
belluarum exterriti, sessores aut excutiebant, aut secum in fugam abripiebant.
Nox proelio finem fecit.
Pyrrhus captivos Romanos
summo honore habuit; occisos sepelivit, quos cum adverso vulnere et truci vultu
etiam mortuos jacere cerneret, manus ad caelum tulisse dicitur cum hac voce.
"Ego talibus viris brevi orbem terrarum subegissem." Deinde ad urbem
Romam magnis itineribus contendit: omnia igne et ferro vastavit, ad vicesimum
ab urbe lapidem castra posuit. Pyrrho obviam venit Laevinus cum novo exercitu;
quo viso rex ait sibi eamdem adversus Romanos esse fortunam, quam Herculi
adversus hydram, cui tot capita renascebantur, quot praecisa fuerant: deinde in
Campaniam se recepit; missos a senatu de redimendis captivis legatos honorifice
excepit; captivos sine pretio reddidit, ut Romani, cognita jam ejus virtute,
cognoscerent etiam liberalitatem.
Erat Pyrrho utpote magno
et forti viro mitis ac placabilis animus. Solet enim magni animi comes esse
clementia: ejus humanitatem experti sunt Tarentini: ei scilicet, cum sero
intellexissent se pro socio dominum accepisse, sortem suam liberis vocibus
querebantur, et de Pyrrho multa temere effutiebant, maxime ubi vino incaluerant.
Itaque
arcessiti ad regem sunt nonnulli, qui de eo in convivio proterve locuti
fuerant; sed periculum simplex confessio culpae discussit. Nam cum rex percontatus fuisset an ea quae ad aures
suas pervenerant, dixissent? "Et haec diximus, inquiunt, rex; et nisi
vinum defecisset, longe plura et graviora dicturi fuimus." Pyrrhus qui
malebat vini, quam hominum eam culpam videri, subridens eos dimisit. Pyrrhus
igitur, cum putaret sibi gloriosum fore pacem et foedus cum Romanis post
victoriam facere, Romam misit legatum Cineam, qui pacem aequis conditionibus
proponeret. Erat is regi familiaris magnaque apud eum gratia valebat. Dicere
solebat Pyrrhus se plures urbes Cineae eloquentia, quam armorum vi, expugnasse.
Cineas tamen
regiam cupiditatem non adulabatur: nam cum in sermone Pyrrhus ei sua consilia
aperiret, dixissetque se velle Italiam ditioni suae subjicere, respondit
Cineas: "Superatis Romanis, quid agere destinas, O rex?" Italiae
vicina est Sicilia, inquit Pyrrhus, nec difficile erit eam armis occupare. Tunc
Cineas: "Occupata Sicilia, quid postea acturus es?" Rex qui nondum
Cineae mentem perspiciebat: In Africam, inquit, trajicere mihi animus est.
Pergit Cineas: "Quid deinde, O rex?" Tum denique, Mi Cinea, ait
Pyrrhus, nos quieti dabimus dulcique otio fruemur. "Quin tu, respondit Cineas, isto otio jam nunc
frueris?"
Romam itaque venit
Cineas, et domos principum cum ingentibus donis circumibat. Nusquam vero
receptus est. Non a viris solum, sed et a mulieribus spreta ejus munera. Introductus
deinde in curiam, cum regis virtutem propensumque in Romanos animum verbis
extolleret, et de conditionum aequitate dissereret, sententia senatus ad pacem
et foedus faciendum inclinabat; tum Appius Claudius senex et caecus in curiam
lectica deferri se jussit, ibique gravissima oratione pacem dissuasit: itaque
responsum Pyrrho a senatu est eum, donec Italia excessisset, pacem cum Romanis
habere non posse. Senatus quoque vetuit captivos omnes, quos Pyrrhus
reddiderat, ad veterem statum redire priusquam bina hostium spolia retulissent.
Quare legatus ad regem reversus est: quo cum Pyrrhus quaereret qualem Romam
comperisset, respondit urbem sibi templum senatum vero consessum regum esse
visum.
|