27 - CAIUS FABRICIUS
Caius Fabricius unus fuit
ex legatis qui ad Pyrrhum de captivis redimendis venerant. Cujus postquam
audivit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut viri boni et bello egregii,
sed admodum pauperis, cum prae ceteris benigne habuit, eique munera atque aurum
ob. tulit. Omnia Fabricius repudiavit. Postero die cum illum Pyrrhus vellet
exterrere conspectu subito elephantis, imperavit suis ut bellua post aulaeum
admoveretur Fabricio secum colloquenti. Quod ubi factum est, signo dato
remotoque aulaeo repente bellua stridorem horrendum emisit, et proboscidem
super Fabricii caput suspendit. At ille placidus subrisit, Pyrrhoque dixit:
"Non me hodie magis tua commovet bellua, quam heri tuum aurum
pellexit."
Fabricii virtutem
admiratus Pyrrhus, illum secreto invitavit ut patriam desereret, secumque
vellet vivere, quarta etiam regni sui parte oblata; cui Fabricius respondit:
"Si me virum bonum judicas, cur me vis corrumpere? Sin vero malum, cur me
ambis?" Anno interjecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos
conciliandae ablata, Fabricius consul factus, contra eum missus est. Cumque
vicina castra ipse et rex haberent, medicus regis nocte ad Fabricium venit,
eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum veneno
necaturum. Hunc Fabricius vinctum reduci jussit ad dominum, et Pyrrho dici quae
contra caput ejus medicus spopondisset. Tunc rex admiratus eum dixisse fertur: "Ille
est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset
averti."
Cum
Fabricius apud Pyrrhum legatus esset, Cineam audivit narrantem esse quemdam
Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumdemque dicere omnia quae faceremus
ad voluptatem se referenda. Tunc Fabricium exclamasse ferunt: " Utinam id
hostibus nostris persuadeatur, quo facilius vinci possint, cum se voluptatibus
dederint!" Nihil magis ab ejus vita alienum quam voluptas et luxus. Tota
ejus supellex argentea salino uno constabat, et patella ad usum sacrorum, quae
tamen ipsa corneo pediculo sustinebatur. Cenabat ad focum radices et herbas,
quas in agro repurgando vulserat, cum legati a Samnitibus ad eum venerunt,
magnamque ei pecuniam obtulerunt; quibus respondit: "Quandiu cupi
ditatibus imperare potero, nihil mihi ista pecunia opus erit: hanc ad illos
reportate qui ea indigent."
Caius
Fabricius cum Rufino viro nobili simultatem gerebat ob morum dissimilitudinem,
cum ille pecuniae contemptor esset, hic vero avarus et furax existimaretur.
Quia tamen Rufinus egregie fortis ac bonus imperator erat, magnumque et grave
bellum imminere videbatur, Fabricius auctor fuit, ut Rufinus consul crearetur:
cumque is deinde Fabricio gratias ageret, quod se homo inimicus consulem
fecisset: "Nihil est, inquit Fabricius, quod mihi gratias agas, si malui
compilari quam venire." Eumdem postea Fabricius censor factus senatu
movit, quod argenti facti decem pondo haberet. Fabricius omnem vitam in
gloriosa paupertate exegit, adeoque inops decessit, ut unde dos filiarum
expediretur non reliquerit. Senatus
patris sibi partes desumpsit, et datis ex communi aerario dotibus eas
collocavit.
|