28 - MANIUS CURIUS
Manius Curius contra Samnites profectus eos ingenibus
proeliis vicit concione ait. Romam regressus in concione ait "Tantum agri cepi,
ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem: tantum porro hominum
cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantam agri cepissem." Ex tam
opulenta victoris, adeo ditari noluit, ut quam a malevolis interversae pecuniae
argueretur, gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato
juraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suam intulisse. Legatis
Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in foco torreret, "Malo,
inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare." Agri
captivi septena jugera populo viritim divisit: cumque ei senatus jugera
quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quam singulis fuerat datum,
dixitque malum esse civem, cui non idem quod aliis satis esse posset.
Postea Curius consul
creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque ea de causa delectum haberet, et
juniores taedio belli nomina non darent, conjectis in sortem omnibus tribubus,
primum nomen urna extractum citari jussit. Cum adolescens non responderet, bona
ejus hastae subjecit. Tunc ille ad tribunos plebis cucurrit, de injuria sibi
facta graviter querens, eorumque opem implorans. At Curius et bona ejus et
ipsum quoque vendidit, dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parere
nesciret: neque tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque res in
consuetudinem abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, in
servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.
His copiis Curius Pyrrhi exercitum
cecidit, deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum fecerunt quatuor
elephanti cum turribus suis tum primum Romae visi. Victus rex in Epirum
reversus est; sed relicto in urbe Tarentina praesidio fidem sui reditus
fecerat. Itaque cum bellum renovaturus putaretur, Manium Curium iterum consulem
fieri placuit; sed inopinata mors regis Romanos metu liberavit. Pyrrhus enim,
dum Argos oppugnat, urbem jam ingressus, a juvene quodam Argivo lancea leviter
vulneratus est: mater adolescentis anus paupercula cum aliis mulieribus e tecto
domus proelium spectabat; quae, cum vidisset Pyrrhum in auctorem vulneris suo
magno impetu ferri, periculo filii sui commota protinus tegulam corripuit, et
utraque manu in caput regis dejecit.
|