2 - CAIUS DUILIUS
Caius Duilius Poenos
navali proelio primus devicit. Is cum videret naves Romanas a Punicis
velocitate superari, manus ferreas, quas corvos vocavere, instituit. Ea machina
Romanis magno usui fuit nam injectis illis corvis hostilem navem
apprehendebant, deinde superjecto ponte in eam insiliebant, et gladio velut in
pugna terrestri dimicabant; unde Romanis, qui robore praestabant facilis
victoria fuit. Inter pugnandum triginta hostium naves captae sunt, tredecim
mersae. Duilius victor Romam reversus est, et primus navalem triumphum egit. Nulla victoria Romanis
gratior fuit, quod invicti terra jam etiam mari plurimum possent. Itaque Duilio
concessum est ut per omnem vitam praelucente funali et praecinente tibicine a
cena publice rediret.
Annibal
dux classis Punicae e navi, quae jam capienda erat, in scapham saltu se
demisit, et Romanorum manus effugit. Veritus autem ne in patria classis amissae
poenas daret, civium offensam astutia avertit: nam ex illa infelici pugna
priusquam cladis nuncius domum perveniret, quemdam ex amicis Carthaginem misit;
qui curiam ingressus: Vos, inquit, consulit Annibal, cum dux Romanorum magnis
copiis maritimis instructus advenerit, an cum eo confligere debeat? Acclamavit universus senatus: "Non est dubium
quin confligendum sit." Tum ille: "Fecit, inquit, et victus
est." Ita
non potuerunt factum damnare quod ipsi fieri debuisse judicaverant. Sic Annibal victus crucis supplicium effugit: nam eo
poenae genere dux, re male gesta, apud Poenos afficiebatur.
|