4 - MARCUS ATILIUS REGULUS
Marcus Regulus Poenos
magna clade affecit. Tunc ad eum Hanno Carthaginiensis venit quasi de pace
acturus, sed revera ut tempus traheret, donec novae copiae ex Africa
advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus est clamor, auditaque vox:
idem huic faciendum esse quod paucis ante annis Cornelio Romano a Poenis factum
fuerat. Cornelius porro per fraudem veluti in colloquium evocatus a Poenis
comprehensus fuerat, et in vincula conjectus. Jam Hanno timere incipiebat, sed
periculum callido dicto avertit. "Hoc vos, inquit, si feceritis, nihilo
eritis Afris meliores." Consul tacere jussit eos qui par pari referri
volebant, et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: "Isto te metu,
Hanno, fides Romana liberat." De pace non convenit, quia nec Poenus serio
agebat, et consul victoriam quam pacem malebat.
Regulus
deinde in Africam primus Romanorum ducum trajecit. Clypeam urbem et trecenta
castella expugnavit: neque cum hominibus tantum, sed etiam cum monstris
dimicavit. Nam cum apud flumen Bagradam castra haberet, anguis mirae
magnitudinis exercitum Romanum vexabat: multos milites ingenti ore corripuit;
plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso pestilentis halitus afflatu
exanimavit. Neque is telorum ictu perforari poterat; quippe qui durissima
squamarum lorica omnia tela facile repelleret. Confugiendum fuit ad machinas, et advectis balistis, tanquam arx
quaedam munita dejiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere oppressus
jacuit; sed cruore suo flumen et vicinam regionem infecit, Romanosque castra
movere coegit. Corium belluae centum et viginti pedes longum Romam misit
Regulus.
Regulo ob res bene gestas
imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit Regulus, scripsit
senatui villicum suum in agello, quem septem jugerum habebat, mortuum esse, et
servum occasionem nactum aufugisse ablato instrumento rustico, indeoque petere
se ut sibi successor in Africam mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor
et liberi alerentur. Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat
publica pecunia redimi jussit: agellum colendum locavit, et alimenta conjugi ac
liberis praebuit. Regulus deinde crebris proeliis Carthaginiensium opes
contudit, eosque pacem petere coegit, quam cum Regulus nollet nisi durissimis
conditionibus dare, illi a Lacedaemoniis auxilium petierunt.
Lacedaemonii Xantippum
virum belli peritissimum Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est
ultima pernicie: duo tantum millia hominum ex omni Romano exercitu remanserunt:
Regulus ipse captus, et in carcerem conjectus est. Deinde Romam de permutandis
captivis dato jurejurando missus est, ut, si non impetrasset, rediret ipse
Carthaginem: qui cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit, et
primum ne sententiam diceret recusavit, causatus se, quoniam in hostium
potestatem venisset, jam non esse senatorem. Jussus tamen sententiam aperire,
negavit esse utile captivos Poenos reddi, quia adolescentes essent et boni duces,
ipse vero jam confectus senectute: cujus cum valuisset auctoritas, captivi
retenti sunt.
Regulus deinde cum
retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat
se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci; sed
jusjurandum conservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatu
necaverunt: palpebris enim resectis aliquandiu in loco tenebricoso tenuerunt;
deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intueri caelum coegerunt;
postremo in arcam ligneam incluserunt, in qua undique clavi praeacuti
eminebant. Ita dum fessum corpus, quocumque inclinaret, stimulis ferreis
confoditur, vigiliis et dolore continuo extinctus est. Hic fuit Atilii Reguli
exitus ipsa quoque vita, licet per maximam gloriam diu acta, clarior et
illustrior.
|