Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Charles François Lhomond
De viris illustribus

IntraText CT - Text

  • 2 - PRIMUM BELLUM PUNICUM
    • 6 - CAIUS LUTATIUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6 - CAIUS LUTATIUS

 

Caius Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. Ei in Siciliam advenienti nunciatum est maximam classem Poenorum ex Africi venire: erant autem quadringentae naves onustae commeatu quem ad exercitum portabant, cui in Sicilia praeerat Amilcar Carthaginiensis. Dux classis Hanno nobilis Poenus cui animus erat naves onere levare, easque deinde acceptis ab Amilcare delectis viris complere. At Lutatius optimum ratus praevertere Hannonis adventum, et cum classe gravi suisque oneribus impedita confligere, adversus eum ad Aegates insulas cursum intendit: nec longa fuit victoriae mora; nam omnes Carthaginiensium naves brevi aut captae aut depressae sunt. Ingens fuit praeda: Poeni victi pacem postularunt, quae eis hac conditione concessa est, ut omnibus insulis quae sunt inter Italiam et Africam decederent, et certum populo Romano vectigal per viginti annos penderent.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License