| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Erchempertus Historia Langobardorum Beneventanorum IntraText CT - Text |
1.
Langobardorum seriem, egressum situmque regni, hoc est originem eorum, vel
quomodo de Scandanavia irsuta egressi ad Pannoniam, iterum a Pannonia Italiam
transmigraverint regnumque susceperint, Paulus, vir valde peritus, compendiosa
licet brevitate set prudenti composuit ratione, extendens nichilominus a
Gammara et duobus liberis eius hystoriam Ratchis pene usque regnum, in his
autem non frustra exclusit aetas loquendi, quoniam in eis Langobardorum desiit
regnum; mos etenim hystoriographi doctoris est, maxime de sua stirpe
disputantis, ea tantummodo retexere quae ad laudis cumulum pertinere noscuntur.
Ultimo autem compulsus a compluribus ego Erchempert quasi ab ortu praecipueque
ab Adelgiso, insigni sagacique viro, hystoriolam condere Langobardorum
Beneventum degentium, de quibus quia bis diebus nil dignum ac laudabile
repperitur quod veraci valeat stilo exarari, idcirco non regnum eorum set
excidium, non felicitatem set miseriam, non triumphum set perniciem, non
quemadmodum profecerint set qualiter defecerint, non quomodo alias superaverint
set quomodo superati ab aliis ac devicti fuerint, ex intimo corde ducens alta
suspiria, ad posteritatis exemplum succincto licet et inerti prosequar calamo.
Hac quoque flagitatione devictus, non tantum ea quae oculis, set magis quae
auribus hausi narrare me fateor, imitans ex parte dumtaxat Marci Lucaeque
evangelistarum praeconiis, qui auditus potius quam visus evangelia
descripserunt.
2. Igitur capta ac subiugata Carlo Italia, Pipinum filium
suum illuc regem constituit, cumque illo stipatus innumerabili exercituum
agmine crebrius Beneventum adiit capessendam. Quo tempore Arichis, gener iam
fati Desiderii, vir christianissimus et valde illustris atque in rebus bellicis
strenuissimus, Beneventum ducatum regebat. Qui audiens eos super se adventare,
Neapolitis, qui a Langobardis diutina oppressione fatigati erant, pacem cessit,
eisque diaria in Liburia et Cimiterio per incolas sancita dispensione
misericordiae vice distribuit, titubans, ut conici valet, ne ab eorum versutiis
Franci aditum introeundi Beneventum repperirent. Super Beneventum autem Gallico
exercitu perveniente, praedictus Arichis viribus quibus valuit primo fortiter
restitit, postremo autem, acriter praeliantibus, universa ad instar locustarum
radice tenus corrodentibus, magis civium saluti quam liberorum affectibus
consulens, geminas soboles vice pigneris iam dicto tradidit caesari, hoc est
Grimoaldum et Adelchisam, simulque cunctum thesaurum suum; ex quibus Adelchisa
multa cum prece proprio restituta suo genitori, Grimoaldum vero secum remeans
detulit Aquis, collata Arichis pace sub foedere pensionis.
3. Nanctus itaque hanc occasionem, et ut ita dicam
Francorum territus metu, inter Lucaniam et Nuceriam urbem munitissimam et
praecelsam in modum tutissimi castri idem Arichis opere mirifico exstruxit, que
propter mare contiguum, quod salum appellatur, et rivum qui dicitur Lirinus ex
duobus corruptum vocabulis Salernum appellatur, esset scilicet futurum
praesidium principibus superadventante exercitu Beneventum. [Hic Arichis primus
Beneventi principem se appellari iussit, cum usque ad istum qui Benevento
praefuerant duces appellarentur; nam et ab episcopis ungi se fecit, et coronam
sibi imposuit, atque in sub cartis: scriptum in sacratissimo nostro palatio, in
finem scribi praecepit.] Infra Beneventi autem moenia templum Domino
opulentissimum ac decentissimum condidit, quod Graeco vocabulo Agian Sophian,
id est sanctam sapientiam, nominavit; ditatumque amplissimis praediis et vario
opibus sanctimonialium coenobium statuens, idque sub iure beati Benedicti in
perpetuum tradidit permanendum. Pari etiam modo in territorio Alifano Deo
amabili viro ecclesiam in honorem domini salvatoris construxit, et monasterium
puellarum instituit, atque ditioni sanctissimi Vincentii martiris subdidit.
4. Defuncto dehinc Arichiso, consilio habito Beneventanorum
magnates legatos ad Karlum destinarunt, multi eum flagitantes precibus, ut iam
fatum Grimoaldum, quem genitore obsidem iam pridem susceperat, sibi praeesse
concedere dignaretur. Quorum petitionibus rex annuens, illic continuo
praedictum contulit virum, simulque ius regendi. principatus largitus est, set
prius eum sacramento huiusmodi vinxit, ut Langobardorum menium tonderi faceret,
cartas vero nummosque sui nominis caracteribus superscribi semper iuberet.
Accepta denique licentia repedandi, a Beneventi civibus magno cum gaudio
exceptus est. In suos aureos eiusque nomine aliquamdiu figurari placuit, scedas
vero similiter aliquanto iussit exarari tempore, reliqua autem pro nichil duxit
observanda; mox rebellionis iurgium initiavit.
5.
Hoc etiam tempestate idem Grimoalt neptem augusti Achivorum in coniugium
sumpsit, nomine Wantiam; set nescitur, quam ob rem ad fructum minime pervenit. In tantum enim odium primus eorum avidus prorupit
amor, ut sumta occasione Francorum circumquaque se repugnancium, more Hebreico
sponte eam a se sequestraret; dato ei libello repudii, ad proprios lares eam vi
transvexit. Hoc quidem callide licet egerit, efferitatem tamen supradictarum
barbararum gentium sedare minime quivit; nam tellures Teatensium et urbes a
dominio Beneventanorum tunc subtractae sunt usque in praesens, necnon et
Nuceriae urbs tunc capta est, set celeriter a fato Grimoaldo acquisita est, apprehenso
in ea Guinichiso duce Spolitensium cum omnibus bellatoribus inibi repertis.
6. Frequenter autem Karlus cum cunctis liberis, quos iam
reges constituerat, et cum immenso bellatorum agmine Beneventum praeliaturus
aggreditur; set Deo accertante pro nobis, sub cuius adhuc regimine fovebamur,
innumerabilibus de suis peste perditis, cum paucis nonnunquam inglorius
revertebatur. Unde factum est, ut Pipino regnante in Ticino et Grimoaldo
praesidente in Benevento, frequentissimum bellum vexaret Beneventanos, ita ut
nec ad momentum pax interfuerit illis viventibus. Erat enim uterque iuvenili
aetate nitentes et ad commotiones et bella declivi. Pipinus autem fultus suorum
praesidio bellatorum, iugi continuoque praelio exagitabat eum; Grimoalt vero et
civitatibus munitis et primoribus quam plurimis constipatus, pravipendens ac
despectui ducens illius persecutionem, in nullo cedebat ei. Aiebat itaque per
legatos suos Pipinus: Volo quidem, et ita potenter disponere conor, ut sicuti
Arichis genitor illius subiectu fuit quondam Desiderio regi Italiae, ita sit
mihi et Grimualt! Quibus e contra Grimoalt asserebat:
Liber et ingenuus sum natus utroque parente;
Semper ero liber, credo, tuente Deo
7. Et hoc quidem ita de hac luce subtracto, Grimoalt alter
suscepit iuta Beneventi tuenda, thesaurarius videlicet divae memoriae Grimoaldi
prioris, vir quoque sat mitis et adeo suavis, ut non solum cum Gallis, verum
etiam cum universis circumquaque gentibus constitutis pacis inierit foedus, et
Neapolitis supra memoratis gratiam pacemque donavit. Set quid antiquus hostis
semper invidet pacatis et pii viris, atque bella et discordiae semina in eis
serere molitur, Dauferium quendam, virum spectabilem, suae artis malicie
ignivit, et cum nonnullis filiis Belial horrendum fecit inire consilium
adversus principem fatum, hoc modo depositis quippe in itinere insidiis, ut dum
per pontem proficisceretur Veterrimae urbis ad praedictam urbem Salernum
properans, impulsus a menbris Satanae profundum, fluctibus marinis
immergeretur, esset beluis in pastum. Set revelante sibi occultorum cognitore
Deo, suis ad se accersitis, iam dictum incolumis pertransiit pontem; eos autem,
qui suae salutis hostis fuerant, cepit et vinculis iniecit. Dauferius vero quid
tunc non aderat illic, hoc agnito, fugam arripuit et Neapolitis susceptus est.
8. Quo comperto, Grimoalt non segniter egit, set confestim
iter Neapolim agreditur, exercitumque post se accelerare iubet. At ubi iuxta
memoratam perapplicuit urbem, iuventutis populus eiusdem civitatis armis
evectus, obvius illi audacter eminus exivit in praelium; quod ille ut
intellexit, protinus itinera eorum revertendi prius irretire molitus est, et
ita demum in eos insurgere voluit. Tantam denique hostium stragem coepto bello mari terraque
fecit, ut fretum adiacens vix per septem et eo amplius dies cruore occisorum
purgaretur; in terra vero tumuli nunc usque interfectorum conspiciuntur
cadaverum, et ut ab eisdem incolis referentibus compertus sum, quinque milia
fere hominum eadem tunc in acie occubuere. Idem enim Dauferius una cum magistro
militum qui tunc inibi regnabat, soli elapsi, fugibundi moenia illius urbis
tandem ingressi, nec ibi siquidem requiem capiunt; nam egressae coniuges
virorum peremptorum gladiis, insequebantur illos, dicentes: Reddite nobis o
caduci viri proditori quos nequiter interfecistis? Quare, inquite, adversus praelium insurgere conati
estis, quem pro certo invictum scitis? Grimoalt vero acrius eos insecutus est
usque ad portoni que dicitur Capuana, ita ut proprio conto eam percuteret; nec
erat quispiam qui resisteret. Clausis tantum obseratisque foribus, qui
remanserant infra muros se tutaverunt. Reverso igitur Grimoaldo ad castra cum
suo exercitu incolume, altera die pro fatigio sumpto et pro interemptis
affinibus, iam dictus perfuga dux dedit in exenium octo milia aureos supradicto
principi, et memoratum Dauferium ad pristinam reduxit gratiam. Statim denique
ob solitam misericordiam praedicto viro donationem de rebus suis praecepto firmavit,
gratiam vero familiaritatemque primam non denegavit. Interea Radechis comes
Consinus, Sico Agerentinus castaldeus, quem Grimoalt dudum proselitum receperat
honoribus plurimis deferens, sub dolo insurgentes in eum, cum iam extremum,
spiritum traheret, gladio eum peremerunt.
9.
Interfecto igitur eo innocenter, praedictus Radechis Siconem loco illius
principem subrogavit. Ipse vero non multum post tempus cuncta viriliter mundana
metu gehennae abdicans, ad beati se contulit Benedicti suffragia, catenaque
cervice tenus vinctus, eius coenobium Christo militaturus adiit, se reum quoque
clamitans et impium, se male agisse ac crudeliter vociferans, sicque monachicum
scema sumens, in tanta se districtione corporis animique coram oculis internis
arbitris in eodem monasterio coartivit, ut nulli scrupulum adsit, omnium
facinorum suorum veniam adipisci meruisse. Circuibat ille saepe diabolus girans
septa sacri monasterii, et voce perspicua et multis audientibus clamitabat
inquiens:
Heu, Benedicte, mihi? Cur me undique rodis? Inique,
Me prius hinc pulso, nunc mea membra lucras?
10. Suscepto itaque Sico principatu, foedus cum Francis
innovavit, Beneventanos bestiali efferitate persequitur, atque se superstite
filium suum, Sicardum nomine, heredem principatu effecit, virum satis lubricum,
inquietum et petulantem, animique elatione tumidum. Per idem tempus Neapolitis, quorum superius mentionem
feci, bellum a Sicone creberrimum motum est, et civitate valide obsessa tellure
pontoque ac fortiter iaculis et scorpionibus oppugnata, pene capta esset, si
defuisset ingenium. Nam iuxta ora maris muro arietibus et macino funditus
eliso, iam cum catervatim populus ingredi urbem niteretur, dux iam dictae
civitatis, data mox abside genitrice sua ac duobus propriis liberis, magnopere
eum callida arte exflagitans per nuncios misit ita: Tua est urbs cum universis
quae infra se retinet; placeat ergo pietati tuae, ne inter praedam detur;
crastina autem die cum trofaeo victoriae gloriosissime ingredere, possessurus.
nos omniaque nostra! His ergo suggestionibus fidem accommodans, diem sustinuit
venturum. Subsequenti vero nocte interrupta urbs muro firmissimo solidata est,
et crepusculo quo se suamque tradere pollicitus est civitatem, arma bellica
suscipiens, contra eum se erexit ingenti certamine. Oppressi igitur durius a
genitore et filio per sedecim continuos annos cives praefatae urbis, cum iam ad
extremitatem maximam pervenisset, ad Francorum se contulere praesidium. Hiis
denique diebus praeerat illis caesar Lodoguicus cognomento Almus, filius Karli
superioris augusti, qui Lutharium natum suum consortem dum regni asciret, ab eo
una cum socia sua captus ac custodiae mancipatus est, set ab optimatibus suis
ereptus, ad pristinam sublimatus est gloriam; quibus annitentibus, obsidio ab
illis aliquandiu sublevata est.
11. Circa haec tempora gens Agarenorum a Babylonia et
Africa ad instar examinis apum manu cum valida egrediens, Siciliam properavit,
omnia circumquaque devastans; tandem civitatem insignem Panormum nomine captam,
nunc usque commoratur, plurimasque in eadem irsuta urbes et oppida dirruens,
iam pene tota illarum gentium ditioni substrato congemiscit. Inter haec moritur
Lodoguicus, qui secundus in Gallia augustali praeerat imperio, Lutharius
supradictus illius regni heres effectus est, atque ab hoc Francorum divisum est
regnum, quoniam Lutharius Aquensem et Italicum, Lodoguicus autem Baioarium,
Karlus vero, ex alia ortus genitrice, Aquitaneum regebat imperium.
12. Set ut retro vertam sermonem, mortuo Sicone, Sicardus
monarchiam solum optinuit, qui iam cum patre saepius memorato per aliquot
feliciter imperaverat annos; coepitque populum sibi commissum ex levitate animi
beluina voracitate insequi ac crudeliter laniare. Inter haec, ut Asverus Aman,
ita iste praetulit caeteris Rofridum quendam, filium Dauferii cognomento
Prophetae, cuius consilii sub versione multa sacrilega ac blasima patrabat.
Fuit autem idem vir in mundanis rebus prudens, et nimium versutus, et ultra
quam credi potest callidus; adeo enim circumvenit praestigiis suis fallacibus
supradictum virum, ut illo absente et dissentiente nil unquam exercere vel ad
momentum auderet; sicque ab eo deceptus et inlaqueatus est, ut germanum suum,
Siconolfum nomine, gratis perpetuo dampnaret exilio, cunctosque Beneventanae
igentis proceres aut custodiis aut morti indiderit; ad hoc nimirum tendens, ut
dum relictus ac destitutus solacio esset optimatum, citra suam suorumque
sanguinis effusionem facillime interimeretur. Quamobrem et Maionem cognatum
suum tonderi iussit et monasterium retrudi, Alfanum denique, quo nemo fidelior
eo tempore fuit, virum illustrem et fortissimum robore, laqueo suspendi fecit.
Tuncque factum est ingens periurium in Benevento, ex quo conicitur iram Dei
primum fore provocatam ad perdendam terram.
13. Talia eo tractante, divina actum est dispensatione, ut
dum alium innocenter conaretur extinguere, praevenientem interim langorem ipse
caelitus spiritu pariter et carne perculsus interierit. Prius enim quam obiret,
ut cumulus suae perditionis iustius augeretur, pro amore pecuniae spectabilem
et Deo dignum virum sanctitate conspicuum, Deusdedit nomine, beatissimi
Benedicti vicarium, a pastorali monasterio monachorum seculari magis potentia
quam congrua laniare deposuit. ac custodiae mancipavit; cuiusque nunc usque
cineres, quo recubat humatus, nonnullos febre detentos variisque langoribus
oppressos ex fide poscentes creberrime curare noscuntur. Quid enim dicam de
huius viri nequitiis, quando quidem distractis ecclesiarum coenobiorumque
praediis, nobilibus ac mediocrum rebus violenter ablatis, secundum
subputacionem dierum anni embolismi curtis opulentissimas aggregavit. Hoc
quoque misero ita obeunte, paulo post a filii vel Adelferio nomine, Sicardus
supradictus princeps gladio perimitur; Deo iuste retribuente, qui plerumqqe
reddit iniquitatem patris in filios carnem solummodo feriens ulciscitur; ut
quia Sico, genitor suus, Grimoaldum, seniorem suum, indebite occideret, ulciscente
Deo, filius illius a subditis interficeretur. Et isto hoc modo decedente,
percussor non diu laetatus est. Nam parve post tempore a Sicone notho,
cognomento Albo, praedictus homicida extinctus est, scilicet ut iuxta verbum
Domini, qui gladio corpus proximi transverberavit, iusto valde iudicio
talionem, hoc est similem ultionem, in se ipso expertulit.
14. Decedente itaque Sikardo ab hac luce corporea,
Radelgisus principatus regimen suscepit, thesaurarius praefati viri, in cuius electione
omnis ut ita dicam Beneventi provincia consensit, vir autem blandus ac bonis
moribus pollens. At ubi isdem primatum promeruit, Siconolfus, quem superius
exulem praemisi, a custodia carceris elapsus fugere latibulum coepit, et ab
Urso, comite Consino cognatoque suo, aliquandiu latuit occultatus. Quo etiam
tempore liberi Dauferii Balbie, videlicet Romoalt, Arichis et Grimoalt, nec non
et Guaiferius, Beneventi moenia relinquentes, Salernum invasere, Siconulfumque
quo latebram fovebat repertum, seniorem sibi unanimiter constituerunt; factaque
tunc talis dissensio, qualis nunquam fuit in Beneventum ex eo quo Langobardi in
ea ingressi sunt. Ante adventum itaque Siconolfi in Salernum missus est
Adelmarius a supradicto Radelgiso principe, ut filios Dauferii ad suam
fidelitatem converteret; qui illuc abiens, astu doloso principem deseruit et se
illis sociavit, eosque ignivit deterius.
15. Eodem quoque tempore Landolfus iam Capuae praeerat
gastaldeus, vir quippe ad bella promtissimus debellator. Hic autem vetustam
exercens inimicitiam cum quibusdam de genere Seductorum, animo et gente
crudelibus viperis, interfici fecit ex primis eorum septem viros, uni eorumque
manibus abscidi; reliqui praesidium fugae sumentes, Benevento adeunt Radelgisum,
adfinem suum. Landulfus autem Sicopolim ingressus, a Radelgisi dominatione se
subducens Siconolfo sociatus est, ac primum cum Neapolitis pacis coniunxit
foedera. Fretus itaque Siconolfus huius ac liberorum eius auxilio, totam
Calabriam suo subdidit famulatui maximamque partem Apuliae; dein adversus
Beneventum praeliis insurgere nititur, plurimasque urbes et nonnulla oppida ab
eius dominio auferens suoque iuri subiecit; et quid erat vir bellicosissimus,
partimque metu, pene cunctum populum eum ambiens sequebatur. Prius enim quam
Siconolfus Salernum optineret, a praedicto Adelmario Radelgisus invitatus et a
suis stratoribus fraude suasus, Salernum quasi capturus adventavit. Quo dum
pervenisset, castrametari grandi cum audacia placuit, set subito velud turbae
civitate isdem vir cum fatis Dauferii filiis egressus, eos inaudita caede
mactaverunt, bonaque eorum cuncta diripientes ditati sunt; et Radelgisus vix
cum paucis inglorius fugiens evasit, nec ultra ausus est Salerni metas
gressibus attingere.
16. Hiis quoque diebus Pando quidam Barim regebat, qui
iussis optemperans Radelgisi, Saracenorum phalangas in adiutorium accitas iuxta
murum urbis et oram maris locavit commorandas. Hii autem, ut sunt natura
callidi et prudentiores aliis in malum, subtilius contemplantes munitionem
loci, intempesta noctis christicolis qui centibus per abdita loca penetrant
urbem, populumque insontem partim gladiis trucidarunt partim captivitati
indiderunt. Supradictum vero proditorem gentis et patriae variis multisque
suppliciis debachantes, postremo, ut vere dignum fuit, marinis sugillarunt
gurgitibus. Quo comperto Radelgis, quid eos urbe nullatenus evellere quibat
tamen quasi familiares amicos excolere et ad suum adiutorium sensim provocare;
ac primum castrum Cananense una cum Urso filio suo illis destinavit
oppugnandum. Confestim igitur intimatur hoc Siconolfo; perstatim mora seposita
eos debellaturus properavit, atque super eos audacter irruens, cunctos qui
fugere nequiverant armis stravit, tantoque victoriae potitus est trophaeo, ut
ex innumerabili acie paganorum vix pauci elapsi essent, qui urbe residuis casum
pereuntium explicarent Rex vero eorum, Calfo nomine, solus cum dedecore
fugiens, equo in itinere iam fesso ammisso, tandem valde lassus plantis propriis
urbem introgressus est.
17. Interea Siconolfus Beneventum crebris praeliis graviter
affligebat, atque ut dici solet mala arbor, modo malus infigendus est cuneus,
contra Agarenos Radelgisi Libicos Hismaelitas Hispanos accivit, hisque invicem
intestino et extero altercantibus bello, ultramarina loca captivis nostrae
gentis diversi sexus et aetatis fulciebantur. Quodam vero die convenere
utraeque acies in Furculas Caudinas, commissumque est belli certamen, ac primo
impetu Radelgisi pars victrix existens, Siconolfi exercitum totum in fugam
vertit. Siconolfus autem in loco tutissimo tunc constitutus, cum paucis suorum
mox super Beneventanos triumphantes ac suos insequentes virili irruit animo, et
non minima caede prostravit; patrataque victoria, plurimos eorum gladiis
extinxit, nonnullos cepit, reliquos vero in fugam compulit. Fretus itaque
frequentissimis victoriis, omnes urbes et castella a Radelgisi abstrahens iure
excepto siponto, Beneventum circumdedit oppugnandum; cumque telis et lue famis
non mediocriter coartaretur, mandatum ilico est Guidoni, ut properaret urbem.
Erat autem idem Guido dux Spolitensium, Siconolfi cognatus, pro cupiditate
tamen pecuniarum, quibus maxime Francorum subicitur genus, postposito vinculo
parentali in adiutorium ilico profectus est Radelgisi, atque per nuncios
suggessit Siconolfo obsidente urbem, ut obsessione relicta ad propria remearet,
adiciens inter caetera: Permitte me loqui cum Radelgiso, quid tuae magis parti
favebo. Recessit igitur Siconolfus a loco illo; Guido interim applicuit, et
accepta a Radelgiso unam sellam pro septuaginta milibus nummis aureis, dirrupit
quodcumque pollicitus fuerat suo cognato, et alienatus ab eo via qua venerat
rediit.
18. Post haec praedictus Guido suasit Siconolfo, ut datis
quinquaginta milia nummis aureis pro adunatione provinciae Beneventanae, Et
optinere te, inquid, faciam eam hinc et inde, quasi palmo meciaris eam! Cuius
tunc consilio consenciens Romam adiit, aureos tribuit, sacramenta dedit, iusiurandum
suscepit, nichil proficiens inanis abscessit. Erat autem adhuc inter Siconolfum
et Radelgisum frequentissima pugnae concertatio et cotidiana litium seditio,
unde et ex diversa parte quibus via iustitiae displicebat alternatim ab uno in
alterum confugiebant, fiebantque crebra par rapinae incestaeque fornicationes.
Erant siquidem universi erronei et ad malum prompti, quasi bestiae sine pastore
oberrantes in saltum. Set cum iugiter civili bello invicem inter se
lacerarentur, essetque omnium pernicies et ut ita dicam animae et cordis
extrema perditio, maxime quid Saraceni Benevento degentes, quorum rex erat
Massari, infra extraque omnia funditus devastavit, ita ut etiam optimates
illius pro nichilo ducerent atque ut ineptos servulos taureis duriter flagellarent.
19. His quoque diebus mortuo iam dicto Luthario, regnum
Gallicum pentifarie, divisum est, quoniam Lodoguicus et Karlus, germani eius,
Baioariam et Aquitaniam regebant, primogeuitus eius filius Lodoguicus nomine
Italiam, secundus Lutharius Aquis, tertius Carlictus Provinciam tuebantur. Huic
ergo Lodoguico augusto suppliciter relatum est per Landonem comitem Capuanum,
filium Landolfi supradicti viri, et per Ademarium iam fatum virum. Qui licet
erat admodum parvuli, pro Dei tamen zelo eorum humilibus precibus aures
accommodans, etiam consensum praebuit; et celeriter veniens, universos
prophanae gentis hostes ab urbe vi distrahi ac framea necari fecit; et
praesentibus omnibus Langobardis, inter duos praedictos viros totam provinciam
Beneventanam aequitatis discrimine sub iureiurando dispertivit. Hoc autem facto,
non diu supervixit Siconolfus, set debitum mortis munus exolvens, filium suum
adhuc lactantem ministerii sui reliquid heredem. Cui superstes parum qui
extitit Radelgis. Quo migrato, Radelgarius filius eius in principatum loco eius
electus est, vir plane fortis viribus et animo pius, ac corpore cunctis gratus.
20. Per idem tempus Agareni Barim incolentes, coeperunt
devastantes stirpitus depraedare totam Apuliam Calabriamque, ac pedetentim
Salernum ac Beneventum depopulare initiarunt. Tunc iterum sugestum est
lamentabili supplicatione iam saepe dicto piissimo augusto per Bassacium
venerabilem virum, beati Benedicti vicarium, et per Iacobum sancti Vincentii abbatem,
ut properare quantocius dignaretur, et suo adventu eriperet quos ante iam
misericorditer redemerat: Et simus, inquiunt, fidissimi famulis illius,
constituatque nos subesse cuilibet ultimo suorum! Qui sine mora veniens, cum incredibili multitudine Barim
perrexit, set pro omnibus obliti Capuani suam ultroneam sponsionem, urbibus se
recondentes, Landulfum tantum antistitem vice sua illuc destinarunt. Videns
autem supradictus caesar et illorum fallacium et se nil proficere, sine
emolumento recedens abiit, concesso principato Salernitano Ademario, fortissimo
et illustre viro, Siconolfi filium exulem fecit. Interea obiit Radelgarius
Benevento; cui successit germanus eius nomine Adelchis, vir quippe mitissimus
et amabilis cunctis, tantaque mansuetudinis, ut etiam ab exteris diligeretur.
Set, quod peius, provincia in multis divisa ad exitium magis quam ad salutem de
die in diem a dominatoribus ducebatur.
21. Subtracto vero ex hac luce Landulfo Capuano comite, ut
post tergum redeam, quatuor reliquia liberos, Landonem videlicet iam fatum
virum, Pandonem, Landonolfum et Landolfum futurum pontificem, viros singularis
prudencia virtutisque efficacia valde compotes; ex quibus Lando Capuam, Pando
marepahissatum, Landonolfus Teanum regebat, Landulfus vero adhuc iuvenis
palatinis excubabat obsequiis. Hic autem novissimus, ut post in patulo claruit,
cum adhuc viscere gestaretur genitricis, eadem mater, cum se quodam die sopori
iuxta viri dorsum dedisset, facem igneam peperisse visum experta est. Quae fax
cum humi solo cecidisset, in maximum ignis globum aucta est, visaque est totius
Beneventi confinium concremare, sicque cum sompno pariter et visio elapsa est.
Quae nimium perterrita, proprio mox coniugi moesta curavit indicare; cuius
visionis finem genitor ut audivit, in paucis sillabarum dictionibus futura eius
dira opera complexus est, dicens:
Heu me, dulcis amans, quae nos tunc fata secuntur, Augurium saevum monstrat tua
visio dira! Hac tuus hic ortus tegitur qui clausus in alvo, Diliget haut ullum
spernet qui sanguine caros, Postremo cives viperino devoret ore, Ac velud ignis
edax rectorum pectora buret.
Quod ille, in extasi mentis licet, praedixerit, nos quoque propriis intuiti
sumus optutibus, qui innumerabiles insontes homines illius facto conspeximus
pro igne gladiis corruisse. Ignis itaque ille ipsum inumani generis sanguinem,
qui postea eo operante fundendus erat, sub quodam ymaginis specie portendebat;
quod ne cui incredibile hoc aut ymaginarie forte confictum videatur, tot mihi
testes sunt quot pene homines versantur in urbe. Huius enim actio finisque
exitus in subsequenti propalabitur.
22. Horum denique genitor cum iam diei ultimae
appropinquaret, ut a referentibus audivi, vocatis liberis suis hoc in edictum
ab tradidit, ne unquam, quantum ad se pertineret, sinerent Beneventum cum Salerno pacisci: quia non
erit, inquid, vobis profuturum. Cuius monitum filii audientes, opere pariter
patrarunt, atque suis heredibus in ius perpetuum sicut a patre susceperant
reliquerunt. Magnum sanum hereditarium suae reliquerunt soboli, adversus
divinum dumtaxat praeceptum gerentes quod ait Iesus discipulis suis: Pacem meam
do vobis, pacem relinquo vobis. Accepto itaque iure regnandi, modo Siconolfo
obsecuntur, parvipendunt imperiis eius, set prae omnibus Landonolfus contrarius
illi semper et ingratus extitit, adeo ut etiam litio illius nam suam
necessitate ductus arraret. Hoc autem tempore Paulinus, Deo dignus et carus
vir, Capuae praesul, ab hac carnea subtractus est faece, atque Landone
supradicto viro viriliter decertante, Landolfum, fratrem suum, episcopum
ordinavit; set incongruam vicissitudinem filiis eius post patris intulit
obitum, quos velud durissimos hostes vario ac perpetuo multavit exilio.
23. Mortuo itaque Siconolfo, ut unusquisque quod sibi
habile videretur ageret, filium eius adhuc anno carentem loco eius subrogarunt.
Tunc coeperunt praedicti fratres concives suos, partim ambitu partim metu
agitati, ferina persequi ingluvie et custodiis mancipare; quamobrem et a
Pandulfo consanguineo suo Suessulam ingenio auferentes, suae ambitioni
nexerunt, ipsum et liberos illius extorres fecerunt, de quibus dehinc unum
gladio, alium igne perdiderunt, duosque superstites iugi continuoque dampnarunt
exilio. Suessulam autem postea a Landulfo
Landonis filio captam, annitente sibi Sergio magistro militum, qiuia socer erat
illius, nunc usque retinet eam.
24. Hac tempestate, casu an iudicio superno actum sit, tota
urbs Sicopolis igne cremata est, ita ut ne una domus remaneret inusta praeter
episcopalis aula. Qua reperta occasione, Landulfus praesul et Landonolfus,
germanus eius, consilio inierunt, ut deserta angusti monto cohabitatione, ad
plana et praeclara canpestria descenderent ad commanendum: Non sumus, inquiunt,
caprearum hovile, ut in saxorum cavernis tueamur, ad humiliaque denique
descendamus, ut altos nos et inhumiles circumspicientibus praebeamus! Quibus
tunc adsensum Lando minime praebuit, quia delirum ac frivolum erat, inter tot
procellas urbem munitissimam deserentes ut suillo coeno locarent.
25. Illis invicem ita altercantibus, duo praedicti viri
coeperunt haedificare murum supra pontem qui vulgo Casilinum dicitur; quorum
opera ut perspexit Lando, inchoavit ac mirifice perfecit haedificandam urbem.
Ut autem munita est et habitari coepta, supervenit Guido iam dicto cum
universis Tuscis, et obsedit eam hinc et inde graviterque angustiavit, quia
nolebant subici Ademario iam fato viro ob improbitatem Landolfi praesulis et Landonolfi,
quoniam illum prae caeteris affectu favebat fraterno, aliis quasi exteris
spretis. Dum enim valide intus affligerentur cotidiana pugna, et foris sata
delerentur, tandem robore et violentia devicti colla subdiderunt famulatui,
excepto Landonolfus; quamobrem Suram, cuncta oppida confinia a Landonolfo
domino subtracta et Guidoni sunt tradita, sicut promissum fuerat. Quo facto in tantam
animi tristitiam corruit praedictus vir, ut in proximo spiritum exhalaverit.
26. Per idem tempus veterem inimicitiam vindicare volens
Ademarius, filium. Marini Malfitani, cognatum videlicet Pandonis, dolo cepit,
et Sergio magistro militum, cum quo foedus inierat, exulem tradidit; qua pro
causa ab eodem Sergio etiam Marinus fraude captus est. Hinc etenim aeternum
iurgium inter Ademarium et Pandonem ortum est; unde factum est, ut inscio
Landone Landulfus episcopus et Pando suaserint Guaiferio Elio Dauferii Balbi,
et fecerunt apprehendere Ademarium principem, et Guaiferium sponte sibi
seniorem elegerunt, iurantes ei gravi sacramento. Set ocius ad consueta vitia
defluentes, et huic statim post excessum Landonis, soceri illius, mentiti.
27. Mortuo denique Landonolfo, non multum post Lando dira
paralisi percutitur, lectum per annum integrum fessus detinebatur. Hoc agnito,
Sergius magister militum praesidiis illectus Ademarii, ut priora replicem,
dirrupit iuramentum quod cum Landone pactum fuerat, et adversus filium illius
bellum excitavit. Nam octavo Ydus Maias Mai quo beati Michahelis archangeli
sollempnia nos sollempniter celebramus, quo etiam die priscis temporibus a
Beneventanorum populis Neapolites fortiter caesos legimus, hac ergo die, nullum
honorem dans Deo, misit duos liberos suos Gregorium magistrum militum et
Caesarium, nec non et Landulfum generum suum Suessulanum, cum quibus Neapolitum
et Malfitanorum exercitum tam pedestrem quam et equitum pene ad septem milia
viros misit, dans ei in praeceptum, ut Capuam obsideret. Quibus audacter
occurrit ceu leo fervidus Lando iunior, repperitque eos transvadatos pontem
Teodemundi suos acriter expugnantes; totis viro super eos irruit, atque cuneum
eorum scindens gladiis ventilavit, captumque Caesarium et ferme octingentos
alias, reliquos in fugam vertit; sicque triumphans reversus est. Pando autem,
illius avunculus, Ademarii metuens adventum, ad monumentum quondam Trasarici
interim observabat excubias. Post haec Pando, erepto Marino vinculis, Caesarium
cum universis libertati restituit.
28. Hiis quoque diebus Lando senior, crescente interim
langore, ad extrema perductus est, vocatisque duobus fratribus suis, Pando
scilicet et Landolfo antistite, Landonem filium suum eis supplici prece
commendare studuit, atque in manus eorum tradidit dicens: Teste Deo sanctaque
eius ecclesia vobis eum commendo, ut eodem in iudicio futuro iudicemini, quo eo
in praesenti abusi fueritis! sicque humanum faciens obiit. Quo migrato, non diu ad iuramentum perstitit
fraternum; nam subdole pro cupiditate castaldatus et Landonem et ceteros
fratres urbe repulerunt, et a Guaiferio alienati sunt cui sacramenta recentia
dederant, praecipueque Landolfus per evangelia missarumque sollempnia nec non
et per manus sacratas suas ille non semel iuraverat. Hoc facto, Lando Caiaziae
ingressus est, capto in ea Aioaldo, qui a praedictis viris eam ad custodiendum
fuerat directus. Eodem igitur tempore Landolfus, frater Landonis, Casam cepit;
set superveniens Pando, cepit eum cum quadraginta primoribus, quibus redditis,
castrum Caiaziae recepit, et receptis filiis Landonis a Guaiferio et Landolfo
fratre eorum in Suessulam. Quibus exterminatis minime quievit eorum rabies, set
coeperunt eos persequi iugiter etiam terminos Suessulam expugnantes. Hos
siquidem Guaiferius princeps non segniter adiuvabat, et multotiens locum cedebat
eis, nolens frustra christicolum fundere cruorem. Set Landolfus praesul non hoc
religionis gratia set imbecillitati deputans, vi suum germanum contra christum
Domini pugnare cogebat. Fretus ergo filiorum trium Maionis, et Maienolfi, nec
non et Radelgisi filii Adelgisi Beneventani principis, eum adversus iam dictum
principem suum misit; set iusto Dei iudicio, a quo omnis potestas et ordinatio
consistit, ipse primus occubuit; nonnulli ex eis capti, reliqui autem fugati
sunt.
29.
Inter haec Saugdan, nequissimus ac sceleratissimus rex Hismahelitum, totam
terram Beneventanam igne gladiis et captivitate crudeliter devastabat, ita ut
non remaneret in ea halitus. Quamobrem et Gallorum exercitus crebrius adveniens
eorum eferitatem opprimendam, set nil proficiens, via qua venerat repedabat.
Unde factum est, ut Adelgisum Beneventi principem, coactata pensione et
obsidibus, pacem eo firmaret. Quo tempore Maielpotus Telesinus et Guandelepert
Bovianensis castaldei multa cum prece conduxerunt Lambertum ducem Spolitensium,
et Garardum comitem, et obviantes eidem Saugdan, cum de Capuae depopulatione
reverteretur, in Arvium tellure irruerunt super eum. Set exurgens iam dictus
vir, et super Beneventanos et Francos fortiter se iniecit, ac dirruptis cuneis,
plurimos eorum interemit, nonnullos cepit et crudeliter extinxit; Garardus vero
comes, Maielpotus, et Guandelpertus, supra dicti viri, eadem in acie tunc
occubuere. Qua de re audaciam ex ilio die potiorem sumens, Beneventum eiusque
confinia funditus delevit, ita ut nullus locus praeter urbes praecipuas eius
efferitati evaderet. Quibus diebus et castrum Benafranum cepit, et coenobium
sancti Vincentii martiris depraedavit, et pro aedificiis non combustis tres
milia aureus accepit. Hoc facto, et a vicario beati Benedicti totidem nummos
accepit.
30. Mortuo denique Pandone, Landolfus episcopus solus
superstes remansit. Qui Pandonolfum, nepotem suum, vice patris sui Pandonis
comitem in Capuam constituit, qui vulneratus ex praelio quo genitor occubuerat
semivivus evaserat. Hic autem in
familiaritate sua habebat Dauferium cognatum Maionis; cuius versutias metuens
Landulfus praesul, monuit Pandonulfum, ut dato ei adiutorio, alibi eum ad
commanendum destinaret, qui nolens illius consilio acquiescere, clam egressi
tres germani ex urbe Potensi, cum eodem Dauferio castella invasere. Nam
Pandonulfus Suessulam, Landulfus autem Casam Irtam, Landonolfus Caiaziae ab
illius genitore castrum iam dudum quassatum intraverunt, et coeperunt
depraedare omnia in circuitu. Quos Landulfus ingenio decepit, simulque
Guaiferium et Adelgisum principes delusit, nec=non et Landonis filios nepotes
suos, quos iam pridie extorres fecerat a solo proprio, dolo evocavit,
fratrumque suorum confinia depraedare fecitque succendi. Dumque cotidie Capuae
ruina excresceret, hortatus est idem vir filios Pandonis cum filiis Landonis,
nexo foedere utrique urbem introirent ad commanendum. At illi ex diverso in
unum coeuntes, sacramento iuncti sunt, adieruntque urbem; quos statim praedictus
vir arte sua fefellit et periurare fecit, illisque divisis, mentitus est. Qua
pro causa etiam Pandonulfus ad imperialem celsitudinem misit; epistolis ac
iussionibus ablatis, in urbe memorata non est ingressus, quousque veniret
Lodoguicus piissimus augustus, a multis per varia tempora invitatus.
31. Fuit autem idem Landolfus, ut pollicitus inseram, ex
natura prudens, set ex consuetudine callidus, lubricus nimium et petulans,
ambitiosior omni homine, elatus supra quam credi potest, monachorum quoque
infestor et praedator, de quibus in tribunal tumidus sedens solitus erat dicere
circumstantibus: Quotiens monachum visu cerno, semper mihi futura die, auspicio
tristia subministrat, iusto valde iudicio Dei, ut ab hiis incommoda tolleraret,
quos velud nefandissimos hostes execrabat et persequebatur, a quibus etiam in
futuro torquendus erat. Principis sui quoque derisor et periurus, nepotumque
suorum perosor, quippe qui neminem dilexit praeter suae carnis incentiva, pacem
nunquam, nec in die obitus sui, amplexatus est. Sic ubi foederata sensit, totus
se strenue iniciens, zizaniorum semina sevit; quod si cui incredibile videtur,
animadvertat, quot vicibus Guaiferium fefellit, cui per ter iuravit ipsumque
ipse sibi principem instituit. Multo enim libentius cupiebat captivari animas
hominum innocentium, quam vel parem eum habere, non dico seniorem, contra
praeceptum apostoli gerens, qui ait: Subditi, inquid, estote omni dicioni, sive
regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis; et alibi: Non
praeest potestas, nisi a Deo, itaque qui resistit potestati Dei ordinationi
resistit. His igitur, postposita ecclesiastica dogma iuraque episcopalia,
semiviros solummodo dilexit eosque cunctis praetulit, implevit nichilominus
prophecia Ysayae dicentis: Effoeminati dominabuntur eis. Huius enim ego facta
viri minuatim explicare si voluero, facilius ut reor tempus absumitur, quam
fandi sermo terminetur; tamen si quis medullitus nosse desiderat, versus a
memet constructos requirat. Ante diem vero exitus sui Capuam trium fratrum
suorum filiis ita divisit, ut omni tempore inter eos gladius rixae nunquam
omnimodo abesset; ut fateor si quis corde non percipit, oculis videat.
32. Invitatus itaque Lodoguicus caesar, ut praedixi, in
commune a Beneventanis, Capuanis cunctisque cummarcanis ad tuitionem perditae
patriae - a Guaiferio minime hoc, quia pro Ademari captione execrabatur -
Beneventi fines per Suram ingreditur, atque prius monasterio Benedicti beati
applicuit. Quo ad eum legati de diversis urbibus venerunt; inter quos Landulfus
iam dictus et nepotes sui ex diverso venerunt. Susceptis igitur augustis, hoc
est vir et coniux, a Berthario venerabili abbate officiosissime, Landulfus ad
solitam vergens, fallaciam, Capuanos quos caesari praesentaverat fugere
compulit; ipse solus cum eo mansit, quasi satisfaciens, se nil culpabile penes
eum gessisse. Praedictus itaque augustus Landulfum tunc pro nichilo ducens,
Capuam adiit, obsessamque tribus hinc inde mensibus funditus delevit, et cum
civibus illius quodcumque placitum dare nollet, Lamberto comiti illius se
tradiderunt; putantes se facere rectius, pessime corruerunt. Unde postea pro
nichilo ducti, omni fere mense diversis iudicibus dabantur in praedam. Hoc
quoque ita peracto, Guaiferio omni sine sponsione prius Salernum, et sic demum
ab Adelchiso Beneventum exceptus est.
33. Sequenti autem anno multo fultus auxiliatoribus Barim
perrexit, atque cum saepe dicto Saugdane augustalis exercitus pugnam commisit,
a quibus et superatus aufugiit, ammissa non modica parte bellatorum. Dehinc
omnia eorum circumquaque sata comburens, Materiam adiit, quam et sine mora igne
cepitque. Tunc venit Venusiam, castra metatusque in ea coepitque renovare, et
Barim hinc et inde graviter expugnans demolitus est; positoque praesidio
pugnatorum in Canusia, vicissim eos cornibus ventilabat. Quo terrore perculsi,
multi ad augustalem confugientes clementiam, dari sibi petebant dextras; quibus
tunc solitam misericordiam non denegat. Post haec itum est Oeream urbem, sicque
itidem reversus est Beneventum, atque annitente sibi dextera superna, cum iam
ad extremitatem maximam pervenissent Saraceni, misso exercitu, Barim cepit,
capto in ea Saugdan effero rege cum aliis nonnullis satellitibus suis. Deinde
Tarentum obsidere iussit.
34. Quibus ita patratis, ut superius promissa promam,
videns diabolus suos eliminari Christoque universa restaurari, principia
recolens et dampna inferni dolens, suo instincto coeperunt Galli graviter Beneventanos
persequi ac crudeliter vexare. Qua de re et Adelgisus princeps adversus
Lodoguicum augustum erectus, cum suis Beneventi infra moenia degentem ac secure
quiescentem astu doloso sanctissimum virum, salvatorem scilicet Beneventanae
provinciae, cepit et custodiis mancipavit; bonaque eius diripiens ditatus est,
cunctosque viros exercitales spoliavit et fugere compulit, et de exuviis eorum
onustatus est; impletusque est sermo Domini ex prophetia sumptus: Percute,
inquid, pastorem, et dispergentur oves gregis. Consistente itaque augusto in
custodia, excitavit Deus spiritum Hismaelitum, eosque ab Africa regione
protinus evexit, ut ulciscerentur augusti obprobrium sicuti filii Dei passionem
Vespasianus et Titus ulti sunt. Set defensio Domini dilata est in annos 42,
iuxta prophetiam Elisaei, qui 42 pueros, a quibus illusus est, duobus ursis
dedit in commestionem; huius autem contemptum nec in 40 distulit dies; ex quo
datur intelligi, quali quantusve vir iste fuerit, qui tam cito defensus est.
35. Absolutus autem, Domino iubente, caesar insons, statim
Saraceni Salernum applicuerunt quasi 30 milia; quam graviter obsidentes, hinc
et inde cuncta forinsecus stirpitus deleverunt, occisis in ea innumerabilibus
colonis; et depopulati sunt ex parte Neapolim, Beneventum et Capuam. Quo
tempore ambo Lamberti comites, augusti furorem metuentes, Beneventum
recesserunt, et ab Adelgiso honorifice suscepti sunt; quorum auxilio fretus,
super Saracenorum scaram irruit et viriliter stravit, occisis ex eis pene tribus
milibus viris. Quibus etiam diebus Capuam iuxta Suessulam mille ex eis
peremerunt. Cumque in hac obsidione prope terminaretur annus, misso exercitu
iam dictus augustus per sugestionem Landulfi praesulis - hoc enim solummodo
memorabile bonum gessit a die ortus sui - et perdidit ex prophanis in Capua
ferme novem milia viros. Post haec per semetipsum dignatus est advenire Capuam;
cuius advento cognito, Saraceni Salernum relinquentes, Calabriam adeunt, eamque
intra se divisam repperientes, funditus depopularunt, ita ut deserta sit veluti
in diluvio. Prius enim quam fugam arriperet nefanda gens, huiusmodi signum de
coelo Deus multis ostendit: faculam igneam permaximam praepete cursu in medio
navium iecit, quam mox secuta est tempestas, quae cunctas liburnas frustatim
dirrupit. Guaiferius vero pro sua obsessione primum Petrum cognatum suum et
Guaimarium filium suum legatos ad iam fatum augustum misit; quos ille consilio
Landulfi retipuit et exilio destinavit, cuius eciam postea duos filios obsides
suscepit et Langobardiam misit.
36. Per idem tempus iam dictus caesar Landulfum in
familiaritatem asciscens, tertium in regno suo constituit; qua electione
illectus, archiepiscopatum totius Beneventi omni aviditate, et ut Capua
metropolis fieret, quaesivit; set non Domino sinente, ad profectum minime
pervenit. Lodoguicus autem volens Beneventum acquirere set minime valuit, ad
propria recessit, coniugem natamque suam Capuam relinquens qua occasione
reperta, idem Landulfus Guaiferium principem, cui noviter iuraverat, apprehendi
fecit et in custodia detrudi. Set quia non ea contigit illis quae putabant, dimissus
est, et filios Landonis, Landonem scilicet et Landonulfum, cognatos suos, pro
se obsides dedit; quos secum remeans augusta detulit, Ravennam exilio reliquit.
Proles autem ipsius augustae Capuae remansit, illaque abeunte, non multum post
genitor illius, divae memoriae Lodoguicus, diem clausit extremum, sicque fili
Guaiferii et Landonis absoluti sunt. Qui dum ad proprium solum repedassent, filios
Pandonis extra urbem suam exules invenerunt, sociatique sunt illis, quorum
nexionem Landulfus ut intellexit, doluit, Guaiferium principem mox evocavit ad
solatium suum; qui sine mora veniens, utrosque fratres subdidit famulatui
illius.
37. Cur autem iam dicta augusto supradictum opprobrium
Domino permittente Beneventani inferre quiverint, de multis duo inferam. Primum
quid veniens quodam tempore Romam, ut duos episcopos condempnatos ad pristinam
reduceret dignitatem, et dum nollet ei consentire Nicolaus papa, vir Deo
plenus, secundum antiquum morem obviam ei venit candidatum sacerdotalem agmen;
at ille, spreto timore Dei, fustibus clerum caedi fecit, cruces vero omniaque
sacrato ministeria pedibus calciati, Romamque pene miliari spatio depraedatus
est, vicariumque Petri beati quasi vile mancipium ab officio sui ministerii,
nisi Dominus restitisset, privare voluit. Secundo quia capta Bari et Saugdan,
omnium hominum flagitiosissimo, non iuxta voluntatem Domini eum protinus, ut
dignum erat, crudeliter interfici fecerit; oblitus videlicet, quid Samuel coram
Saule de Agath pinguissimo rege Amalechitarum egerit, quomodo eum in frusta
discerpi fecerit; quemammodum etiam quidam propheta Samaria regi de quodam
scelerato viro dixerit: Quia dimisisti, inquit, virum morte dignum, erit anima
tua pro anima illius.
38. Dimisso igitur Adelgis Lodoguico caesare, thesaurum
omne retinuit, et Saugdan et Annosum, nec=non et Abadelbachi. Receptis etenim
viribus, Saraceni in Tarentum, quos pene captos reliquerat augustus, ceperunt
pedetemptim Barim et Canense territorium depraedare; quibus ter occurrit
Adelgis in finibus Apuliae. Quibus nil praevalens, invictus et intriumphator
abscessit. Quo tempore Utmagnus, quia Saugdan exul fuerat, ab Africa cum Annoso
veniens, Tarentum intravit, rex effectus est, egressusque, Beneventum graviter
depraedavit et Talesam et Alipham; tantaque victoria adeptus est, ut Saugdanem
iam saepe dictum potestatem ab Adelgiso recolligeret; nam Annosum et Abadelbach
ante apocrisarios miserat. Hoc audientes qui Barim residebant, Gregorium,
baiulum imperiale Graecorum, qui tunc in Odronto degebat, cum multis
exercitibus asciverunt, et Barim introduxerunt ob Saracenorum metum; qui statim
apprehensum gastaldeum illiusque primores Constantinopolim misit, ut quibus
iureiurandum fidem dederat.
39. Interea ipsi Graeci crebrius legatos cum scedis
Benevento, Salerno et Capua dirigebant, ut ab his auxiliarentur contra
Saracenos; set hi uno animo earum sperneboat flagitationes. Tunc Salernum,
Neapolim, Gaietam et Amalfim pacem habentes cum Saracenis, navalibus Romam
graviter angustiabant depopulacionibus. Set cum Carlus filius Iudittae sceptrum
insigne Romam suscepisset, Lambertum ducem et Guidonem, germanum illi, Iohannis
papae in adiutorium dedit, cum quibus Capuam et Neapolim profectus est.
Guaiferius in cunctis optemperans, et foedus dirrupit et multos ex eis peremit.
Sergius vero magister militum, consilio
Adelgisi et Lamberti deceptus, noluit se ab illis alienare, qui statim
anathematizatus est, et cum Guaiferio belliierare coepit. Unde contigit, ut
ipso octavo die anathematis Neapolites milites apprehensos decollari fecit; sic
enim monuerat papa. Quo etiam anathemate multatus idem Sergius, non multo post
a proprio germano captus est, et Romam mittitur suffosis oculis, ibique
miserabiliter vitam finivit; ipse autem frater eius in loco illius se ipsum
principem instituit Adelgis vero dum castrum Trebentensem obsidens caperet, ad
propriam remeans urbem a generibus, nepotibus et amicis extinctus est, et in
loco eius Gaideris, filius Radelgaria, nepos extincti, ordinatus est;
eiectusque est Cailo et Dauferius generi illius. Hic etiam principare voluit,
cuius cupiditate socerum suum peremit. Hic quoque susceptus est ab Athanasio,
episcopo et magistro militum.
40. Hiis quoque diebus Landulfus iam fatus praesul
percussus interiit; qua die suae correctionis ab omnibus presbyteris sancti
Benedicti cavallos expectabat, ut in baratrum non absque equis rueret. Videntes
autem nepotes illius depositionem, in unum collati diviserant inter se sub
iureiurando Capuam aequa distributione. Pandonulfus urbem Tianensem et Casam
Irtam, Landa Berelais et Suessam, alter Landa Calinum et Caiaziae, Atenolfus
coepit haedificare castrum in Calvo, Landulfum autem adolescentulum Landoni
filium alii sacramento, nonnulli assensu unanimiters pontificem constituerunt.
Set segnitie proprii genitoris, qua naturaliter torpet, detentus, non est mox
sacratus, sacramentum autem fraternum non diu extitit illaesum, nam a quarto
Ydus Martii usque 7. Ydus Madii vix perduravit. Cupiditate etenim extorti,
filii Pandonis Landenulfum et Atenulfum fratres suos, filios videlicet
Landonulfi, dolo ceperunt et custodiae indiderunt, rapto ab Caiaziae castro,
quod eis sacramento sponte ipsi in sorte cessarunt.
41. Set, ut coepta breviter persequar, filii Landonulfi
iuncti cum filiis Landonis, ad auxilium Guaiferii principis se contulerunt, a
quo aliquanda et tutati sunt. Similiter Pandonulfus ad eundem Guaiferium
legatos cum chirographis variis misit; set ab eo minime receptus est, favens
supradictis fratribus. Cernens autem praedictus vir omnino se destitutum,
Gaiderisum principem et Gregorium, augustorum baiulum, qui tunc cum dicto
Guaiferio Nolam ad colloquendum in unum convenerant, ad Beneventum properabant,
legatis invitabat, ut qui via primum veniret eum ad adiuvandum, et esset illi
subditus. Quibus ex diverso sine mora per Caiaziam Sicapolimque adventantibus,
ab occasu iuxta urbem Capuanam resederunt; Guaiferius autem econtra ab ortu
solis adveniens, Berelais, hoc est amphitheatrum, perapplicuit cum suis, et
vallata est civitas hostibus.
42. Inter haec Pandonulfus rennuit subdi Gaideriso, sicut
promiserat, renitente maxime Landone filia Landonolfi, cognato eiusdem
Gaideris; qua de re et dictus baiolus et idem Gaideris alienati sunt ab eo. Mox
alii per urbem Capuanam, nonnulli lintris fluvium transierunt partem ad
alteram, Guaiferio scoiati sunt; et recollectis Landanulfo et Atenolfo
fratribus iunctis, volentes Pandonulfum subdere Guaiferio; set non quiverunt,
eo quod nolebat fratrueles suos recipere intra urbem; idcirco Guaiferio
respuebatur. Cognoscentes autem supradicti viri versutias Pandonolfi, reversi
sunt ad propria; Guaiferius autem tunc remansit Capua urbe. Hac quippe
tempestate pene omnes Capuani illustres et omne vulgus cum uxoribus et liberi
omnique cum supellectili urbe egredientes, alii filiis Landonis, nonnulli autem
ex eis filiis Landonulfi adhaeserunt, factaque est inter eos valida concertatio
et pessima desolatio. Nam Guaiferius hostiliter iuxta murum urbis residens,
obsidebat eam; ultra fluvium vero cum Franco Lamberti comitis Landonem
constituit.
43. Alia quoque anno superveniens iam fatus Guaiferius
princeps cum Amelfitanis tempore messionis, et obsedit dictamr urbem undique;
factaque pace inter se fratres, sub sacramento, ita dumtaxat ut neuter eorum
triticum de agris prius recolligeret in urbibus suis, quam ab apostolica
autoritate anathema mitteretur super eos; ut ingressis dictam in urbem, nullus
eorum super alias auderet insurgere. Guaiferio igitur reverso ad solum
proprium, ilico Pandonulfus sacramento oblitus, periurus effectus est; nam
Romam ut spoponderat minime missos destinavit, et contra animam suam agens,
triticum omne recepit; quem statim ultio divina subsecuta est; nam coelitus
ignis immissus est et pene mediam funditus consumpsit memoratam civitatem.
44. Per idem tempus Athanasius praesul Neapolis magister
militum praeerat qui, ut praemisimus, exulato fratre proprio cum Saracenis
pacem iniens, ac primum infra portum aequoreum et urbis murum collocans, omnem
terram Beneventanam simulque Romanam necnon et partem Spoletii dirruentes,
cunctaque monasteria et ecclesias omnesque urbes et oppida, vicos, montes et
colles insulasque depraedarunt. A quibus
etiam sanctissimi Benedicti coenobia decentissima, toto orbe veneranda, et
sancti Vincentii martiris monasterium igne exusta sunt, aliaque innumerabilia,
excepta Suessula, quam veraciter christianorum fraude miserabiliter suffossa
est. Huic igitur sociatus est Pandonulfus, cuius amminiculo fretus, acrius
coepit persequi fratrueles suos; ac primo tempore labores eorum hinc et inde
vastans abstulit, atque cum Neapolitibus, Caietanis ac Saracenis unitus, biduo
super castrum Pilense irruens expugnavit; nichilque proficiens, mani abscessit.
Sequenti vero anno generaliter motionem faciens cum sub, Neapolitibus, et
Saracenis, super colossus, quo filii Landonis degebant, insedit, prius tamen
illos qui residebant in termis iuxta arenam pecuniata deposuit et Capuam
remisit; illis vero, videlicet filiis Landonis, in amphiteatro circumseptis,
pacem cessit, accipiens ab eis Liburiam sub sacramento. Qua etiam vice
memoratus Pandonulfus denuo super Pilanum castrum cum Neapolitibus improvise
irruens, fraude cepit, ab eis qui interius morabantur traditum; ubi et ego
captus sum et omnibus bonis a pueritia acquisitis exutus. Ipse pedester ante
equorum capita usque ad urbem Capuanam exul evectus sum, decimo Kal. Septembris anno
Domini 881.
45. Pandonulfus autem confestim exercitaliter super Calvum
profectus est, stipatus agmine Neapolitum, ibique munitionem extruens
residebat; set filii Landonolfi cum sub viriliter eis resistentes, subito inde
recessit, a filiis Landonis iampridem oblata Suessa, sacramento eis olim
largita. Set ut ad priora nunc calamum vertam, apprehensus Atenolfus a
suprafato viro, Lando germanus eius non segniter egit; nam mox Calvense
castrum, propter quod captus est idem Atenulfus, cum suis coepit haedificare.
Pars autem nobilium parata erat ad praelium, et pars vulgi vallis et parietibus
construebat, sicque consumatus est. Post biennium ferme igne consumptum, ab
eodem Landone reparatum est memoratum castrum, quo abiens cum universis suis et
casis datis per singulos concives oppidi de ministerio suo, et vasis vinariis,
victualium quoque et vinum, omni vigilantia desudans ad pristinum statum dictum
oppidum erexit.
46. Et hoc in superiori parte non est praetereundum
annectere, quod in principio rixae, cum idem Pandonulfus fratrueles suos
persequebatur bestiali efferitate, Landulfum electum filium Landonis, de quo
supra mentionem fecimus, cui sedem sancti Stephani episcopalem ipse sub
iureiurando tradiderat, a claustro episcopii expellens et humili loco, in
cellula scilicet ministeriorum, degere constituit, et sibi in zetula episcopali
mansionem exhiberi iussit; quod et factum est. Hoc cernens fatus Dei electus,
metuens dicti viri versucias, egressus ex urbe, episcopalem ad sedem propriam
beati protomartiris properavit, quo possit quietam ducere vitam. Interea
occasione reperta, Landonulfum germanum suum coniugatum clericum fecit,
mittensque Romam Iohanni papae, episcopum fieri exposcit; in quo et exauditus
est.
47. Hac pro insania et fraterna civilique expugnatione
enixius flagitati, Bertar sagacissimus abbas monasterii supradicti sanctissimi
Benedicti, et Leo venerabilis praesul Teanensis, Urbem profecti sunt,
adieruntque dictum pontificem, obsecrantes eum suppliciter, ut tam grave
piaculum non ageret, unde ruina terrae et sanguinis effusio procul dubio
fieret. Cui etiam dictus abbas expresse
inquid: Certe si hac exercueriti tua potestas, talem ignem illuc accendis ad te
usque pertingentem. Praevalens tamen voluntas pontificis, Landonulfum episcopum
ordinavit. Hoc ideo factum est, quid Pandonulfus prius se subdiderat dicto
papae, in cuius vocamine et cartae exaratae et nummi figurati sunt. Iuxta praesciencia
dicti abbatis talis itaque ignis exortus est, ut omnis Beneventana tellus et
ipsa Romana a Saracenis funditus depopulata sit. Qua pro causa dictus papa bis
venit Capuam. Ac primo dum resedisset iuxta urbem in loco qui Antenianus dicitur,
omnes Langobardi hostiliter illum adeunt; nam ex una parte Athanasius episcopus
cum Pandonulfo aderant, ex alia vero parte utriusque fratrueles. cum Gaiderisio
et Guaimario principibus habentibus Graecis advenerant, et cotidie praesente
papa utraeque acies in procinctu prosiliebant. Qua honoratus intentione, Landonulfum... pridem electum consecravit
episcopum in ecclesia beati Petri Capuam, cunctumque episcopatum inter ambos
aequa sortione dividi praecepit; ecclesia vero in qua consecratio celebrata est,
paulo post a Saracenis, a Pandonolfo advocatis et ab Athanasio missis, igne
media exusta est.
48.
Circa haec tempora Guaiferius princeps monachus effectus est; langore depressus
gravi, diem clausit extremum. Et quia ob incursione Hismaelitarum corpus illius
ad coenobium Benedicti patris ferri non valuit, Teanensi in castro eius in
ecclesia humatum est, donec coelitus requie praestita sanctum ad locum vehatur.
Per idem tempus Iserniam, Suessulam uno mense, castrum etiam Bovianum eodem
anno, capta et combusta sunt. Quo tempore suasus Gaideris, a Landone cognato
suo alienatus, Pandonolfo sociatus est, filiamque ipsius suo tradidit filio;
set in proximo a contribulibus dicti Landonis captus ac custodiae mancipatus
est, eiusque in loco Radelgis, filius Adelgisi, princeps est constitutus. Qui
tribus vix annis imperans, a Beneventanis eiectus, et Aio, frater eius, loco
illius subrogatus est. Gaideris vero
Franco traditus in custodia, fuga lapsus pervenit urbem Barensem, quo
morabantur Graeci; a quibus missus est urbem ad regiam Basilio pio augusto, a
quo honoratus ditatusque dono imperialibus, Oeream urbem accepit ad
convivendum.
49.
Hac tempestate Pandonolfi nimietatem non ferens Athanasius, relinquens eum,
filiis Landonolfi et Landonis copulatus est in societatem hiis diebus idem
praesul missis apocrisariis Siciliam, Saracenis ad radicem montis Vesuvii
residentibus Suchaymum regem exposcit, illisque veniens praefecit. Set iusto Dei iudicio primo omnium super eum insurgens,
coepit Neapolim graviter affligere, et devorare omnia exterius, ac puellas
equos et arma vi expetere. Hac turbine exactus, et ut apostolicum anathema, quo
erat innodatus, a se et urbe sua expelleret, Guaimarium principem omnesque
Capuanos ex urbibus et oppidis cunctosque maritimos suum in adiutorium
advocavit, et Saracenos ab eodem loco vi pepulit. Illi autem abeuntes,
Agropolim castrametati sunt. Hoc facto non multo post praedictus praesul una
cum filiis Landonis et filiis Landonolfi super Capuam, Pandonolfum capturus,
advenit, dictamque urbem, hinc et inde obsidens, affligebat. Qua necessitate
compulsus, Pandonolfus Radelgisum principem cognatumque suum in auxilium
invitavit. His autem, segnitie seposita, mox Aionem germanum suum advocans, in
comitatu suo Capuam, qua residebat, expugnatam audacter ingressus est. Post
haec Aio cum Beneventanis et Capuanis egrediens, cum filiis Landonolfi
Amalfitanos habentibus certamen iniit; et aliquandiu pugnatum est iuxta portam
urbis. Cumque neutra pars alteri cederet, utraeque acies ad sua reversa sunt.
50. Repedante itaque Radelgiso ad propria, Athanasius ad
solita recurrens arma, simulavit universos fratrueles pacisci; cohortatus est
videlicet eos, ut dato sacramento ad alterutrum, omnes ingrederentur urbem
comuniter habitaturi. Set Pandonolfus ab eodem praesule sacramentum accipiens,
ne ullas contra eum moliretur insidias, tunc omnes fratres in unum adunati
Capuam adierunt, dato prius amphitheatro eidem Athanasio et ille Guaiferio ad
cohabitandum tradidit ad perpetuum Capuanorum iurgium. Cum vero adessent
universi, ut diximus, omnes iurarunt, ut pacifici et sine ulta molestia dicti
viri intrarent ad commorandum. Pandonolfus autem recepit eos ovans cum clericis
veste amictis candida; mox autem ingressi intro, apprehenderunt Pandonolfum et
Landonolfum fratrem eius, quem supra episcopum descripsimus, cum omnibus
consentaneis, sequacibus et fautoribus suis, et hii duo missi sunt Neapolim;
post haec et uxores, filii et filiae missae sunt illuc.
51. Inter haec Saraceni totam supradictam terram crudeliter
laniabant, ita ut desolata terra cultoribus, sentibus et vepribus repleta
fatiscat. Guaiferius autem colosso residens, suasus ab Athanasio, immo et
Athanasius ab illo coactus, bellum coepit in terre dictis fratribus, atque cum
Saracenis nimium eos affligebat et acrius insequebatur. Tunc nutu Dei, a quo
omne procedit bonum, quendam Agarenum ab Africa evocans, regia de stirpe generi
sui procreatumc, Agropolim, inde Garilianum, quo residebant agmina
Hismaelitica, misit, atque omnium illorum mentem accendens, eius hortatus
universi Saraceni tam de Gariliano quam de Agropoli comuniter collecti,
Calabriam, qua residebat Graecorum exercitus super Saracenos in sancta Severina
commorantes, properarunt; ubi et omnes Graiorum gladiis extincti sunt. Dehinc Amanteum
castrum captum est. Deinde et dictae beatae Severinae oppidum apprehensum est.
52. Basilio serenissimo augusto hiis diebus defuncto, duo
filii eius in imperio sunt electi, id est Leo primogenitus et Alexander
subsequens; tertius vero, Stephanus nomine, archiepiscopatum eiusdem urbis
eiecto Focio, qui olim a Nicolao primae sedis pontefice ob invasionem
episcopatus Ignatii adhuc superstitis perpetuo anathemate fuerat multatus, et a
Iohanne papa, ut ita dicam ignaro, ad pristinum gradum resuscitatus regendum
suscepit.
53. Interea Athanasius solita fraude cupiens supradictos
fratres sequestrare ab invicem, hinc Landoni seniori, filia videlicet Landonis
singularis et praestantissimi 20 viri, neptem suam adhuc lactantem in coniugium
cessit, ob hoc, ut filia feminarum illaquearet eum; adscitoque eum, monuit
serpentino ore, ut confratrueles suos caperet vel, quod magis ambiebat,
occideret; scilicet ut inter se rixantes aut omnino interirent aut deficerent,
et ille Capuam caperet. Et quoniam Lando, licet segniciae torpore naturaliter
frueretur, immobilis et constans persistebat re inchoata, hoc advertens
Athanasius doluit, protinus consilium repperit sibi adcommodantissimum tunc,
set non in longum perniciosius. Competenti etenim festinatione inter ista
Atenolfum ascivit, eique secrecius infit: Ex omni gente Langobardorum Capuam
elegi mihi habilem, et e Capuam gentem vestram, et ex omnibus fratribus tuis te
solummodo praetuli, consentientem mihi et in cunctis optemperantem, virum
industrium. Idcirco si meis verbis aures
tuas adcommodaveris, in cunctis prosperaveris. At ille cunta se patrare
respondit imperata; cui ille: Cape filios Landonis, et esto tu solus imperam
Capuam, sicut avus tuus singulariter imperasse dignoscitur. Ille vero hoc
fratrum consilio distulit, qui reversus rem venenose insitam propriis innuit
fratribus. At illi obstupefacti, signo se crucis Christi munierunt dicentes:
Ante moriamur aut exulemus, quam super fratres nostros iuste aut iniuste
insurgamus unquam; donec enim erit in naribus nostris, non insidiabimur
sanguini nostro. Mox etenim iuncti filii Landonolfi, munierunt se horribili et
pene inaudito sacramento cum filiis Landonis clanculo sub gravi anathematis
interdictione; statimque Atenolfo abiens, Athanasio retulit, voluntatem fratrum
suorum ratam fore fatruelibus suis, et in nullo penitus moveri. At ille durius hoc
accipiens, extus factus est illis.
54. Eodem tempore Guaimarius, supradictus princeps, cum
nimium affligeretur ab Athanasio episcopo cum Saracenis, essetque ex toto
depopulata tellus ipsius, ita ut capi possit nisi divina pietas restitisset, ad
Graecorum se contulit suffragium; a quibus nobiliter est adiutus. Nam et auro
et frumento adiutus est, et auxiliatoribus stipatus, qui custodirent urbem et
populum eius; quod actenus servatur, ut dictum est. Aio autem, princeps
Beneventi, et ante principatum et postea partim imbecillis pattini roboreus
extitit.
55. Ut autem post tergum redeam, habeuntibus Saracenis
Calabriam illucque pereuntibus, Decivilis dux Caietae centum pene quinquaginta
ex eis secum retinuit, ut sine sacerdotali officio non remaneret; ad instar
Iudaycorum regum, qui diviso inter se bifarie regno, ut fertur, Levitae ex
maxima parte Ierusolimam, quo inerat templum toto orbe authenticum, congregati
sunt. De quo numero ex parte fati fere ad
centum viginti Saraceni urbem Teanensem audenter adierunt, sicuti prius agere
conspexerant, quando prope duo milia quingenti erant; super quos Lando, ceu
leo, audacter cum suis irruens, usque ad ultimam internicionem protrivit eos,
ita ut de tanto numero non amplius quam quinque evaderent, ceteris interfectis,
ni fallor, centum quindecim.
56. Athanasius autem cernens se delusum ab utrorumque
responsionibus fratrum, tristior effectus est solito, set ocius invenit
consilium inabile sibi; missis siquidem legatis, trecentos Graecos suum in
auxilium ascivit, Chasano eos praeeunte. Tunc callide pace facta cum Capuanis,
mox quando vindemia legitur, cum esset Capua valide afflicta et a foris
depopulata, omnes certatim egressi sunt, tam primores quam et mediocres, ad
vindemiandum. Ille vero, sugerente hoc vel maxime Guaiferio Collossense, ex
abditis Graecos Neapolites una cum theatralibus viris, et depraedavit totam
Capuam, apprehensis in ea multis ei praestantissimis viris peculiisque non
modicis. Ab illo igitur tempore omnia circumquaque devastans, Liburiam
vindicabat sibi. Nam et Saracenos Agropolitanos, qui nuper de illius magnatibus
iuxta rivulum Lanii non procul a Suessula, qua ille nefandum perpetraverat
scelus. ferme ducentos peremierunt viros, clam evocavit et Capuam misit; ubi
tunc egredientes Capuani, valde resisterunt eis; ob hoc et absque praeda ad
castra repedarunt. Lando autem senior tunc apoplexia percussus interiit.
57. Dictus itaque vir, prout mente conceperat, novis et
inauditis machinis insurgebat adversus Capuanos, adeo ut tempore quodragesimali,
cum omnis plebs christicola et praeterita defleret mala et poscit a Deo ut
flenda minime committai ipso mediante, testo dominico subsequente crepusculo,
collectis Graecis Materensibus, Aegipciis et Neapolitibus, conscio Guaiferio
duce, praeeunte Chasano urbem Capuanam temptavit invadere. Atque ascensis muro
acsi trecentis viris armatis diversorum generibus telorum; set omnes in Domino
adiuvante, alii sponte ex eo dissilierunt, quidam cervice tenus imis iacti
sunt, nonnulli vero gladio occubuerunt. De nostris unus solummodo Onericus
nomine, et ut fertur a suis, extinctus est. Bellum quippe hoc narratum in muro
arbiter Iudex non per belligerantes et armipotentes egit viros, set per quatuor
impubes mirifice gessit ad tandem nominis sui. Confractis itaque viribus, quod
conceperat minime cessavit; nam et Salernum per Saracenos prius, et postea per
Graecos, multotiens capere molitus est, set non est permissus a Domino.
58. Eodem quoque tempore Guido, filius Guidonis senioris,
super Saracenos in Gariliano castrametatos, ut retro redeam, hostiliter
irruens, castra eorum dirrupta depraedavit, et aliquantos eorum gladiis
interfecit; reliqui montis per opaca ut aqua diffusi sunt. His autem Capuam
appropians, ultra transvadavit, et ad pontem qui Teudemundi vocatur
castrametatus, resedit aliquandiu, et ablato ex Liburia frumento et aliis
victualiis, Capuani refocillati sunt. Cum eodem duce non sunt foederati; set
cum retroverteretur urbemque transiret, metu coacti subdiderunt se illi. Ipso ad
sua remeante, erexit saepefatus Athanasius viriliter contra eos, tulitque
illis, adiutus auxilio Graecorum, omnia a foris sata, quaeque videbantur
possidere a parte Capuae necnon et superius, illaque replicata sunt. Post
reditum supradicti ducis per Chasanum multipliciter patrata sunt, quae a me
strictim sunt dicta.
59. Post haec sugestum est eidem duci, ut veniret
quantocius et liberaret confidentes ipsi; sin autem, omnino perdicioni
subirent. Qui mox veniens Capuam, Aionem
principem a Benevento ad se venientem consilio Capuanorum cepit, et sub
custodia Beneventum duci fecit; in qua introiens, ordinavit eam. Inde proficiscens,
Sepontum ingressus est, Aionem foris reliquid in castris. Cum autem
cognovissent Sepontini Aionem seniorem suum captum, supradictum ducem
unanimiter irruentes, clauserunt quodam in templo, captis eius optimatibus. Hac illacque tunc missum est, et adductus est Aio
redditusque est suis; alio vero die sacramento dato, vix cum dedecore elapsus
est.
60. Dehinc Chasano Constantinopolim abeunte, quidam
stratigo augustalis Iohannem candidatum, quem lingua Pelasgica Ianniccio
vocant, cum trecentis belligeratoribus direxit Athanasio episcopo, cum quo idem
vir Capuam hinc et inde praedavit; atque hoc praesidio istorum Pandonolfum ex
vinculis ereptum libertati restituit, et a Magiperto receptus est Suessam. Qui
iunctus est Graecis, et universa animalia Capuae ablata sunt. Qua de re Lando,
filius Landonolfi, et Landulfus episcopus adierunt dictum ducem in Spolecium,
petentes ab eo auxilium. Landolfus praesul a Spolecio reversus est, Lando autem
cum eodem duce per Sepontum Capuam advenit; qui per aliquot dies Atellae
residens, Capuam frumento implevit. Accepto nuncio, repente Romam profectus
est, Capuanos reliquid in manibus dicti praesulis. Is autem statim super
sanctum Heremum Graecos et Neapolitanos direxit; quem diu obsidentes, eos qui
in sublimibus residebant cepit, et delude Capuam ex utraque parte graviter
affligebant, ita ut quasi obsessa videretur. Nam iuxta Sicopolim Graeci cum
Neapolitibus et Pandonolfo residentes, omnia circumquaque stirpitus devorabant;
unde contigit, ut octoginta ex eis Calinulum advenientes, super Teanum latenter
irruperunt. Quibus ex diverso Lando cum Teanensibus et Atenolfus cum aliquantis
Capuanis occurrerunt iuxta sanctam Scolasticam prope castrum Teani; a quibus et
victi sunt.
61. Per idem tempus monasterium beati Benedicti a Saracenis
prius dirrutum anno Domini 884, ab Angelario venerabili abbate coeptum est
rehaedificari iuso anno 886. mense Augusti. A quo reversi dum Capuam
repeteremus, a Graecis capti exutique sumus et exequitati; ablatisque equis et
spoliis et ministris cunctis, homines argento redempti sunt; equos recollegimus
5. Ego autem solus cum praeceptore pedestre remansi; a Capuanis delati sumus in
urbem, inde Neapolim pertranseuntes nichilque proficientes, infructuosi
remeavimus Capuam. Dehinc tria plaustra onerata victualiis multisque opulentiis
iuxta Anglenam, quo prius capti sumus nos, apprehensa et depraedata sunt.
62. Hiis ita crudeliter gestis, Atenolfus Spolecium
pergens, dato pretio Suabilum, gastaldeum Marsorum, cum aliis sociis vassisque,
quasi ad trecentos armatos, secum advexit; cum quibus et consilium iniit, ut
gastaldatum Capuanum illi firmarent. Set ingredientes Capuam, cum hoc adimplere
nequivissent, dicti Franci, resistente ac contradicente praecipue Landone
germano eius, quem dudum ipse cum ceteris fratribus gastaldeum in his quae ad
eos pertinebant instituerat, ab eodem Atenolfo absoluti, via qua venerant
repedarunt. Tunc dictus Atenolfus consilio habito cum suis, Sadi cognatum suum
ad Athanasium saepius dictum subdole misit, poscens ab eo auxilium, ut
adiuvaretur singulariter fieri comes in Capua. Hoc autem audiens, gavisus est,
et spopondit se in omnibus illum auxiliaturum; cumque hoc a plurimis et maxime
terque quaterque Landoni fuisset relatum, ille solita segnitie et torpore
detentus, parvipendens pro nichilo ducebat huiusmodi nuncium.
63. Exin memoratus Lando febris ardore succensus, Teanum
habiit, curandus a langore quo detinebatur. Atenolfus interim a re coepta nec
gressumque neque mentem ammovit, set promtus et fervidus existens parturire
quod iamdudum corde conceperat, ob hoc Neapolim ire anxiabat festinus. Hoc ergo cum ad aures Landonis pervenisset, ilico
Alcisum ei Adelfridum Capuam misit, ut dictum virum suo hortatu coepto itinere
deviaret, et adiecit: Ego autem, missa audita et comestione finita, subsequar
vos. Illi
enim abientes, fatum virum invenientes retinere nequiverunt; erat enim dies
dominicus. Deinde Lando proficiscens, eum
minime repperit; iam enim abierat. Quo facto, sustinuit Lando redditum eius,
illique revertenti dixit Lando et caeteri fratres: Quid egisti illuc, quo isti?
Quibus ille respondit verba bona verbaque consolatoria et deceptionibus plena.
Hiis auditis et nimium creduli, acquieverunt credentes ei. Proinde Lando
advertens fraternum dolum, set sompno sopitus et neglegencia depressus, non
intelligens telum latens quo iaculabatur, donec transfigeretur fibrae iecoris
eius, Teanum reddiit sanaturus, ad quem Landonolfus frater suus invisere
veniens, Landonolfus solus urbem relictus est.
64. Cernens autem hoc Atenolfus, et videns sibi tempus
adesset congruum, prius simulavit se cum coniuge et liberis e civitate egredi
et Calvum quasi habitaturus adire. Inter ista cum iuvenulis et pecunia
ambitiosis paciscens, dato sacramento et promissis multis muneribus, dirrumpens
iusiurandum quod cum filiis Landonis ter iuraverat, cum sompni tempus
advenisset sabbatum post epyphaniam, hoc est 7. Ydus Ianuarii, advocatis
sodalibus sub, super filios Landonis irruit bellaturus. Filii autem Landonis
non segniter se praeparaverunt adversus huiusmodi conamen, set fugientibus eis
his in quibus confidebant, concussi sunt valide. Maxime ex hoc turbabantur,
quia putabant, quod Lando cum omnibus germanis suis in hoc adesset discidio.
Videntes autem hii, destituti essent ab omnibus, cesserunt Atenolfo, et egredientes
noctu ex urbe, Teanum advenerunt, Landonolfus, Pando et nepos eorum Guaiferius,
clamitantibus eis a tergo de civitate: Nolite ire Teanum, quia certissime
capiemini!. At illi Teanum appropiantes,
haesitare coeperunt, ne forsan a Landone tenerentur astricti; nunciato itaque
adventu suo, officiosissime sunt suscepti.
65. Atenolfus gastaldatum Capuanum singulariter suscipiens,
continuo se comitem appellari iussit, moxque filium suum Athanasio obsidem
direxit, sicut sacramento pollicitus fuerat, Liburiam et Capuam sub iureiurando
illo concessit. Athanasius vero retinuit illius sobolem, quousque pactum illi a
Guidone duce repromissum susciperet dictus Atenulfus, acceptoque foedere
Gallico, reddidit filium suum, et custodita est pax inter utrumque anno uno et
mensibus tribus. Per idem tempus missis legatis idem Atenolfus Romam, Maione
venerabili abbate et Dauferio diacono, ut subderetur Stephano pio papae,
essetque illi proprius famulus; et promisit reddere Caietanos, quos pridem
callide ceperat, adiuvaretque eum contra Saracenos Gariliano residentes. Quae
postea cuncta oblitus, ex his quae promiserat nichil omnino adimplevit.
66. His quoque diebus Theophilactus stratigo a Bari Teanum
hostiliter advenit hyemis tempore, Saracenos temptans impugnare; nichilque
proficiens, infructuosus abscessit; abiensque Neapolim, Marinam gastaldum
castri sanctae Agathaei Aioni rebellem percepit, et Apuliam rediens nonnullas
munitiones eiusdem Aionis vi apprehendit. Unde occasione accepta, idem
Aio adversus augustale dominium rebellionis iurgium initiavit, quod suo in loco
inseretur.
67. Ante hoc sane tempus Guaimarius princeps
Constantinopolim ad augustorum vestigia confisus accessit; a quibus benigne
susceptus est, et patritius ab eis factus, cum honore ad propria remissus est.
Cum autem adhuc illo moraretur, Athanasius dolorem conceptum in opus erumpens,
Graecos et Neapolites seu omnes Capuanos generaliter movens super Abellanum
misit castrum, quo tunc praeerat Landolfus Suessulanus. Mox autem ut illic
supervenit exercitus, fraude illorum qui intro erant captum est, apprehenso in
eo Landolfo et filia eius iuniore nurumque illius, uxore videlicet Landonis,
qui cum Guaimario profectus fuerat.
68. His ita decursis, suasus Lando ab Algegisos aliisque
Capuanis, una cum Guaiferio quandam tractoriam plaustro vehentem intromissus,
Capuanam urbem ingressus est, atque ad episcopalem abiit aulam; ubi pauci ex
suis congregati sunt, Atenolfo accelerante. Tunc
commissum est praelium, mortuoque Valane illustri viro, dissolutum est cor
eorum qui in parte Landonis erant, et coeperunt illum relinquere et Atenolfo
sociari. Tunc, licet fincte, pacis osculum sibi mutuo fratres optulerunt, quod
in arca cordis minime retinebant. Lando autem post ista cum Guaiferio ad
propria remeantes, reliqui consantanei illorum capti sunt et vinculis innexi;
inter quos et Landolfus praesul captus est et custodiae trusus. Post non multum
tempus per singulos dies omnes absoluti sunt.
69. In diebus illis quando Atenolfus gastaldatus regendi
iura adeptus est; omnia quaeque Benedictus infra urbem Capuanam possedit,
fratribus exulantibus auferri praecepit. Qua de re missus ab Angelario
venerabili abbate ego ipse vestigia apostolorum, adii Stephanum summum
pontificem, postulaturus pro rebus nostris ablatis; a quo et benedictionem
fratribus detuli et privilegium nostri coenobii, et supradicto viro litteras
exhortatorias attuli. Dominicalis res
ablata reddita est, mea autem ex toto subtracta; in proximo etiam cellam mihi
ab abbate traditam, concepto dolore, vi abstulit.
70. Interea cum Atenolfus iam memoratus Capuanos cepisset,
advertens Athanasius Capuam fortiter concussam, coepit occasionem quaerere adversus
Atenolfum, et obsides ab eo seu et pacem innovare. Decurrentibus inter
alterutros missis, Maio supradictus abbas et Ausencius Neapolim profecti sunt,
quos Athanasius ad amphiteatrum ire praecepit, simulque Atenolfum illuc adesse
voluit, quatenus firmato foedere una cum Guaiferio consule, filium suum cum
aliquantis e Capua obsidem mitteret. Hoc autem faciens, insidias tetendit latenter
cum Graecis et suis ad capiendum eos. Set quia, ut conicitur, adhuc non erat
completa malitia, quae post paululum divinitus punienda est, facto morula; set
et filium suum infra urbem clausit, supradictos viros misit arenam; egressusque
statim Graiorum cuneus, supradictos apprehendit viros cum 20 aliis, et
depraedavit totam Capuam graviter; moxque sine delatione cunctum equitatum et
pedestrem exercitum mittens, omnia sala Capuae succidi exterminarique fecit
funditus.
71. Praesciens autem Deus dicti viri malitiam et volens
praestare Capuanis misericordiam in tam crudeli impiaque persecutione, permisit
eundem Athanasium in tantam elationem prorumpere, ut etiam Beneventi fines his
terque praetiari faceret. Aio autem tunc Bari degens, impugnabat Graecos
impugnantes se; qui hoc audiens, ilico segnitie deposita, ferme cum tribus
milibus bellatoribus clanculo veniens castrum in Abellinum; ubi autem
intellexit, Graecos cum Neapolitibus residere super Capuam radicitusque eam
devastare, ilico recto itinere super eos audacter adventare studuit. Set quidam
naturaliter zizaniorum sator Dauferius, Dauferii nostri genitor, urbe Beneventi
egressus subdole acsi secuturus principem, ex diverso Capuam cursim properavit
et dicto exercitui adventum indicavit Aionis. At illi relicta Capua,
praecipites Neapolim reversi sunt; Aio autem iter quod coeperat peregit,
illisque minime repertis, Liburiam ingressus est, cum quo et Atenolfus abiit;
et exusta tota pene Liburia ac depraedata, populisque et bestiis ablatis,
puteisque saxo oppilatis, amphiteatrum profectus est. Quo residens per aliquot
dies, machinis et diversis telis fortiter expugnavit illud. Indeque habiens,
super castrum sanctae Agathae insedit, atque Marinum gastaldum sibi rebellem in
fide ad se remeantem suscipiens, abscessit; aliquandiu Benevento commorans, per
Sepontum Barim reversus est.
72. Atenolfus autem Aioni se subdens per sacramentum, ab
eodem in adiutorium sui centum viginti ferme bellatores viros suscepit, cum
quibus graviter totam Liburiam depraedavit. Set aula nonnunquam desperatio
periculum gignere solet, generaliter moti Materenses e Calvo et aliquanti
Capuani cum dictis Apuliensibus iuncti, Liburiam circumeuntes, Suessulam
depraedarunt, et reverti coeperunt. Quibus occurrit Graecorum Neapolitumque
exercitus iuxta rivulum Lanii, atque in unum mixti, supervalebat pars Atenolfi
partem Gragicam; set superveniens scara theatralis a tergo et in medio,
circumsepti, devicti sunt, partim capti, partimque gladiis extincti sunt. Hac
de causa audaciam sumens Athanasius, bellum coepit expetere; unde Atenolfus non
segnis redditus, continuo cum suis Atellam abiit, dumque praelium non
invenisset, reversus est ad sua.
73. Cum non multo post, fustigante inimico inumano generi,
collecto Athanasius multitudine exercitu mixto Graecorum, Neapolitensium et
Hismaelitarum, equitantium et pedestrium, misitque illos adversus Capuam
pugnaturos. Quibus occurrit Atenolfus ultra rivulum Lanii iuxta sanctum
Carcium, habens in comitatu suo auxiliatores ab Aione missos necnon et
Saracenos. Saraceni vero ex utraque parte
iuncti steterunt, nulli eorum praebentes auxilium. Atenolfus talia cernens,
acrius super inimicos suos insurgens, ac primo impetu potenti virtute superans,
protrivit eos usque ad ultimam perniciem, occisis ex eis plurimis multisque
captis, reliquos oppido fugere compulit, victorque triumphans ad castra
honustatus ac laetus cum suis omnibus repedavit; de suis autem praeter unum
ammisit Alderico nomine, et ipsum a suis, ut fertur, occisum. Ab hoc sane die
coepit iam quasi potens esse Atenolfus, et Athanasius impotens. Hinc inchoavit
omnia sala eorum qui in colossum morabantur diripere, cunctaque bona eorum
vehiculis diversis ad urbem traihi.
74. Hoc quoque quod narro omnes audiant aures, prout
Dominus saepe parabolice sequacibus suis dicebat: Qui habet aures audiendi,
audiat, ut omnis pavescat homo, stupeat et ad Deum revertatur vel sero, ne sic
obstinatus animo remanserit, contingat fili illud quod Dathan et Abiron
superbientibus advenit, necnon et Chorae cum fautoribus suis evenisse
dinoscitur. Guaiferius enim praefectus harenarum, qui pene omnia mala quae
facta sunt in diebus eius ipse opere suo gessit fecitque patrare, cuius
praestigio Romana tellus depopulata est, Beneventana regio funditus desolata
est, ab hoc et inicium et finem accepit; idcirco Dei iudicio hoc modo illius
scelus facinorosus finis explevit. Nam subito superna inspirante gratia, a quo
bonum omne procedit, in illum excitati illi, a quibus ipse putabatur salvati,
mutata mente in eum surgentes apprebenderunt, bonaque ipsius diripientes
vincxerunt, revertentes nichilominus ad solum, de quo nunquam diabolice abscisi
sunt, ipsumque proconsulem despicabilem Capuam, Atenolfo consencientes,
remiserunt, pane tribulationis et aqua angustiae suggillaturum. Hoc facto,
universi qui a propria sede olim fuerant superbe exulati, ad sua obedienter
reversi sunt, factumque gaudium magnum, pax et securitas; coeperuntque praeesse
qui subesse soliti erant, et qui per trecentos et eo amplius annos imperaverant
legibus, praeesse coeperunt his qui cum Saracenis vicerant per aliquod soles. Tunc coepit cohors
Bardica triumphans regnare super eos, quos semper armis subegerant.
75. Interea videns Athanasius se in omnibus superatum,
pudore obiectae pacis expetiit foedus; quod adeptus est, praebitoque iureiurando,
pacti sunt ad invicem. Primum tamen sacramentum sistebat roboreum vel mensem
aut tempus annotinum; istud autem nec ad diem duravit duodecimum. Denique
Hismaelitae hac illacque discurrentes, invitantur ab omnibus, omnia devorant,
universa consumunt, et contra Neapolim unanimiter consurgunt. Aequo valde
examine ipsumque supernum iaculatus est solium, ab his procul dubio
percelleretur, cum quibus christicolum genus pene omne protriverat; prout
Iohannes dicit in Apocalipsis, immo et Dominus per Iohannem, de Babilone:
Quantumcumque ministravit vobis, ministrate illi; in poculo quo miscuit,
miscite illi duplum. Haec autem audientes, nolite cor apponere, quod Deus hoc
meritis alicuius praelati fecerit, set sua misericordia et miseriis hominum
egerit nanctus, ut ipse per psalmistam dicit: Invoca me in die tribulationis
tuae, eripiam te et magnificabis me. Nam
peccatori dicit: Quare tu enarras iustitias meas etc. quousque ait: Haec
fecisti et tacui, existimasti iniquitatem; in quo ergo ero tibi similis? In una
tamen re moveor, quod cum dicat apostolus: Nonne qui praedat et ipse
praedaverit? Quid ergo ero de his qui praedant proximos et proximas, traduntque
prostibulo? itane praedabuntur deinde? Sicuti enim Neapolites vastantur, qui
vastarunt, ita et nos forsan devorabimur, qui nunc devorantes sumus. Beati
ergo, qui Domino custodiente immunes ab hac saeculi procella existunt, ubi omne
malum el nullum sine Domino bonum regnat, et in aeterna numerantur vita, qua
omnis felicitas et beatitudo perempnis floret in saecula saeculorum. Amen.
76. Aio denique a Benevento per Sepontum Barim profectus,
super quam Constantinum augustorum aulicum et patritium insidentem repperit,
rebelles imperatorum viriliter impugnantem; adversus quem dictus Aio, fultus
auxilio Hismaelitarum et vallatus agmine pedestrium Apuliensium, audacter
insurgens, primo impetu victor existens, de hostibus plures interfecit. Dehinc
Constantino, qui cum tribus milibus equis in tuto consistebat in loco, valide
contritus, vix cum aliquantis urbem ingredi valuit Barim; reliquos aut gladiis
aut tradidit captivitati. Ipse autem Graecorum obsitus vallo, infra urbem
occultatur, sustinens suffagium Atenolfi, quem pridem protexerat, et non
invenit; nam et Gallos et Agarenos promissis aureis saepius mixtim invitans,
optinere nequivit.
77. Atenolfus ergo cum Athanasio pacem interim custodita
fere bis senis diebus, scisso foedere utraque pars ad praedam prorupit. Set
Capuani praevalidiores effecti, per se et cum Saracenis graviter Neapolim
circumquaque vastantes lacerant, ut ignis consumantes omnia, aequo Dei iudicio,
ut qui Saracenis innumerabiles christicolas gladiis et captivitatibus tradidit
bonisque eorum ditatus est, non immerito ab his flagelletur, rodatur et
depraedetur, ut Salomon ait: Quis medebitur incantatori a serpente semel
percusso?
78. Interea Atenolfus post episcopi captionem cunctumque
clerum sacramento revinctuml ad nova se contulit et recentia iura legis. Nam
monachos beati Benedicti pro rebus perditis iurare compulit, quibus cessum
fuerat ab omnibus retro principibus cunctisque augustis Gallicis, sacramentum
per se nulli homini dandum misi per scariones; se autem in huiusmodi negotio
sapientiorem ac potiorems ostendens prioribus.
79. Defuncto autem Lamberto, filio Guidonis senioris, filio
suo Spoletium reliquit; quo etiam decedente, Guido iunior Spoletium et
Camerinum suscipiens, cum Saracenis in Sepino castrametatis pacem fecit,
obsidibus datis et acceptis; cuius etiam tempore supradicta coenobia, urbes et
oppida omnia a Saracenis capta et exusta sunt. Regiam ad urbem legationem
dirigens, contra ius faciens, pecuniam accepit. Quamobrem a Carlo tercio
augusto captus est, et nisi fugam arripuisset, capite plecteretur. Unum quippe illius narro, factum haut indissimile,
quod in Gariliano gestum est. Denique cum a Seponto idem dux Atenolfo comitante
Capuam pergeret, in loco qui Caudi dicitur Arranem Hismaelitam, tirannum
crudelissimum, cum trecentis pene sequacibus suis peremit. Cognoscens autem
Guido Carlum augustum seminecem iacere, cupiditate regnandi devictus
deceptusque a contribulibus suis, relinquens Beneventanam provinciam sibi
subacta et Spolitentium ducatum, abiit Galliam regnaturus. Beneventi quidem
tellus a Graecis capitur, Spoletium depraedatur ab Agarenis, ipse autem manet
invisus et inauditus. Cum vero paruerit et auditus fuerit, quid dixerit vel
quid, egerit, scire volentibus per ordinem narrabo.
80. Interea Aione obsesso infra urbem Barim a Graecis atque
auxilium exflagitantem a Gallis et suis, Atenolfus titubans Athanasii minas,
legatos suos ad Constantinum patricium destinavit, quo residebat super dictam
urbem, et foedus cum eo statuens pacis, vires resistendi Aionis astu doloso
avertit, His et huiuscemodi argumentorum decipulis dictus Aio cernens se
delusum, doluit; tandem necessitate cohartans cum memorato patricio pacem
faciens, urbem remisit et ad propria remeavit, Atenolfo et Maioni abbati, qui
supra fata legatione functus fuerat, haut frustra minitans. Eadem tempestate
dum idem Atenolfus Dauferium, nostrum dyaconem, recte disponeret Tarantum et
inde regiam ad urbem transmitteret, ipsumque questum esse adversus eum de
inopia; oborta alterutrum contentione, ad invicem sequestrati sunt, et Atenolfo
incubante Capuam, Dauferius Teanum commoraturus properavit. Paulo post concordia composita, ad eum a quo se
separaverat regressus est.
81. Per idem tempus Graeci navaliter a Constantinopolim ad
Regium tellurem adventantes, ex diverso et Hismaelitae ab Africa et Sicilia
properantes, utrique iuncxerunt se inter Messanam, urbem Siciliae, et Regium;
et confligentes parumper mutuo, victi sunt Graeci, tantoque metu territi sunt
reliqui Achivi qui remanserunt, ut tam viri quam foeminae et parvuli, relictis
utriusque civitatibus cum omnibus, subsidium adepti sunt, nemine contrahens
bella. Set ut talia permiserit divina aequitas illi belluinae gentis, econtra
narrabo brevius. Achivi autem, ut habitudinis similes sunt, ita animo aequales
sunt bestiis, vocabulo christiani, set moribus tristiores Agarenis. Hii videlicet et
per se fidelium omnes predabant et Saracenis emebant, et ex his alios venales
oceani litora farciebant, alios vera in famulos et famulas reservabant. Talia
et his similia animadvertens Deus, tradidit illos in opprobrium et in
devorationem, ut pereant et recogitent et intelligant, quia in operibus suis
diris Deum iaculati sunt. Acta sunt haec in arto spatio maris, quod dirimit
Regium a Sicilia, qui locum olim tellus erat, set moderno tempore a Fari
aequore occupatus est. Haec itaque gesta
sunt anno Domini 888, mense Octubr.
82. Hoc etiam anno revertens Guido ad Italiam, quo
principare cupit set optinere nequivit, in Italia iuxta civitatem Brecianam cum
Berengario et ipso duce conflixit; in quo nimirum conflicto utriusque partis
acies crudeliter caesa est; spolia autem caesorum a Berengario recollecta sunt;
pacti sunt tamen ad invicem usque in epyphania, qui celebrantur 8. Ydus Ianuar.
Cum autem uterque se iunxerit ad pactum vel ad bellandum, quod deinceps
egerint, presenti opusculo inseram.