|
DOMINO PATRI VEREQUE FELICI ET PURISSIMA
SINCERITATE VENERANDO GRIMALDO CAPELLANO STRABUS WALAHFRIDUS AETERNAE
BEATITUDINIS IN SALVATORE MUNDI SALUTEM
Ex quo, pater beatissime, familiari quadam pietatis exiguitatem meam dignati estis agnoscere,
sedulo tenaci memoria amplexabar, cuius praesentiam summo ardore sitiebam,
sicut et hactenus ago. Licet enim longa interiectae telluris spatia
sequestrent, vasti montium et saltuum dirimant anfractus, animo tamen spiritali
igne aestuans, quamvis absens assidue vestros quasi quoddam speculum intueor
obtutus. Denique iussu Adalgisi venerandi patris in domino
visionem Wettini propinqui vestri, quam beatus pater Heito urbanae facundiae
mellifluis floribus adornans prosaicis verbis doctissime composuit,
versibus exametris furtim exemplare coactus sum. Ideo nulli
hoc ut placeat exhibeo, tantum illius voluntati satisfeci et maior erat
oboedientia quam facultas. Sciebam etenim quia qui spiritalibus viris
obtemperat, numquam errat. Et si in pedum mensuris et
synalipharum positione fefelli, contra nullum luctamen inibo, quia ad
rumusculos spargendos non egi, sed potius ob propositi mei conservationem,
quippe cui nec aetas ad talia competit, nec scientia suppetit. Scintilla
quaedam inest et eget fomite. In hoc autem primitivo carmine nec tempus morosum
ad cautelam concessum est nec proprii sermonis habui
potestatem. Arbitror autem quod si per campos darentur
vagandi induciae, quivissem fortasse rumuculos aliquos decerpere, quibus mea
rusticitas aliquantisper tegeretur. Unam itaque ob causam
inpossibilitatem superavit voluntas: comperimus etenim quosdam esse qui hoc nil
amplius vanis somniis diiudicantes nec habere vel credere aut audire
dignantur. Hanc autem praesumptionem ut audierint, turgentes
assumunt in manus avidique vitia, quibus redundat, rimantes, velint nolint,
ipsum quod oderunt invenient, dum quod sitiunt quaesierint. Compulsum tamen me
sciant in hoc prorupisse et quasi stimulis inpulsum scriptitasse. Sed propter
amorem eius qui haec vidit, et iste fieri desideravit et me haec fiducia
animavit. Quapropter, beatissime pater, quaeso
sanctitatem vestram ut emendare dignemini quicquid in hoc pittacio censura
vestra aptum correctioni vel a vero discordans deliberavit. Necesse enim est ut Erlebaldum dominum et Tattonem praeceptorem
meum haec res non lateat, quia fas non est monacho suum quicquam celare abbatem.
Si itaque considerantes nimiis nacti fuerint sordere
mendaciis, statim pungent, non palpabunt, et, ut vereor, qui paene octavum
decimum iam anni transegi, dignis verberibus vapulabo. Optime enim hac
arte, sicut et aliis, imbuti sunt, sed minus diligunt.
Ideo defendere
dignemini vilitatem meam et huius scedulae infirma tueri. Quaedam etiam nomina
in contextu occultata qui diligenter investigaverit istis versibus impressa reperiet.
Bene valentem et Strabi memorem te deus omnipotens in aeterna
felicitate conservare dignetur, sanctissime pater, amen.
|