Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastores gregis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

INTRODUCTIO

1. Pastores Gregis, Episcopi scilicet, in suo ministerio obeundo sciunt se posse singulari gratia divina inniti. Secundum Pontificalis Romani normas, princeps Episcopus ordinans, cum sollemnem ordinationis orationem recitat, postquam effusionem Sancti Spiritus qui omnia regit atque conducit invocavit, verba ex antiquo textu Traditionis Apostolicae deprompta iterat: «  Da, cordium cognitor Pater, huic servo tuo, quem elegisti ad Episcopatum, ut pascat gregem sanctum tuum [...] sine reprehensione  ».1 Manet ita et adimpletur voluntas Domini Iesu, Pastoris aeterni, qui misit Apostolos sicut Ipse missus erat a Patre (cfr Io 20, 21); quorum successores, id est Episcopos, in Ecclesia sua usque ad consummationem saeculi pastores esse voluit. 2

Boni Pastoris effigiem, tam dilectam etiam a pervetusta iconographia christiana, prae oculis habebant Episcopi qui, ex toto orbe hucusque provenientes, a die XXX Septembris usque ad diem XXVII Octobris MMI anni X Coetui Generali Ordinario Synodi Episcoporum interfuerunt. Coram sepulcro Petri apostoli ipsi una Nobiscum sunt meditati de effigie Episcopi, ministri Evangelii Iesu Christi pro spe mundi. Omnes concorditer persuasum sibi habuerunt effigiem Iesu Boni Pastoris singularem constituere imaginem, ad quam continenter spectandum esset. «  Nullus enim est pastor bonus nisi per caritatem efficiatur unum cum Christo  ».3 Haec est praecipua ratio propter quam «  effigies exemplaris Episcopi, cui Ecclesia confidere pergit, illa est Pastoris qui, Christo conformatus vitae sanctitate, magnanimiter vires impendit pro Ecclesia sibi concredita, simul ferens in corde sollicitudinem omnium Ecclesiarum quae per orbem terrarum diffunduntur (cfr 2 Cor 11, 28)  ».4

Decimus Coetus Synodi Episcoporum

2. Gratias igitur Domino reddamus, quoniam donum nobis concessit denuo coetum Synodi Episcoporum celebrandi et in ipso insigniter experiendi, quid sit esse Ecclesiam. Celebratus adhuc vigente aura Magni Iubilaei anni MM, tertio incipiente christiano millennio, X Coetus Generalis Ordinarius Synodi Episcoporum post longam seriem coetuum actus est: sive specialium, qui unum habebant prospectum evangelizationis diversis in continentibus, ex Africa in Americam, Asiam, Oceaniam atque Europam; sive ordinariorum, quorum novissimi suum converterunt studium in peramplas divitias quae Ecclesiae obveniunt ex diversis vocationibus in Populo Dei a Spiritu suscitatis. Hoc in prospectu attentio dicata proprio Episcoporum ministerio complevit conspectum illius ecclesiologiae communionis et missionis, quam semper prae oculis habere necesse est.

Hac in re Patres synodales constanter se referebant ad doctrinam de episcopatu deque Episcoporum ministerio a Concilio Vaticano II delineatam, praesertim in tertio capite Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Lumen gentium atque in Decreto de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus. De hac lucida doctrina, quae contrahit et evolvit translaticia elementa theologica et iuridica, Paulus VI, Decessor Noster ven. mem., merito potuit affirmare: «  Videtur Nobis episcopalis auctoritas ex Concilio exire denuo defensa in sua divina institutione, confirmata in sua necessaria actione, corroborata in suis pastoralibus muneribus docendi, sanctificandi et regendi, honorata in sua extensione ad Ecclesiam universalem per collegialem communionem, pressius explicata in sua collocatione hierarchica, corroborata a fraterna corresponsalitate cum ceteris Episcopis erga universales et particulares Ecclesiae necessitates atque magis sociata in spiritu submissae unionis solidalisque cooperationis cum capite Ecclesiae, centro Collegium episcopale constituente  ».5

Eodem tempore, sicuti propositum fuit a quaestione ipsis exhibita, Patres synodales recogitaverunt proprium ministerium sub luce spei theologalis. Etiam hoc munus extemplo apparuit tamquam praecipue ad missionem pertinens pastoris, qui in Ecclesia ante omnia testimonium paschale et eschatologicum profert.

Spes in Christo posita

3. Nam uniuscuiusque Episcopi officium est mundo spem annuntiare, incipiendo a praedicatione Evangelii Iesu Christi: spem quidem «  non solum illam quae realitates respicit paenultimas, sed etiam et praesertim spem eschatologicam, illam nempe quae Dei gloriae exspectat thesaurum (cfr Eph 1, 18), quae totum superat quod in cor hominis ascendit (cfr 1 Cor 2, 9) et cum qua comparari nequeunt momenti praesentis passiones (cfr Rom 8, 18)  ».6 Theologalis spei, simul ac fidei et caritatis prospectus, pastorale Episcopi ministerium omnino informare debet.

Ad eum singulari modo pertinet officium se gerendi uti prophetam, testem et spei servum. Eius est fiduciam infundere et cuilibet rationes de spe christiana annuntiare (cfr 1 Pe 3, 15). Episcopus propheta est, testis et servus huius spei, praesertim ubi maiore pondere quaedam cultura, ut aiunt, immanentistica instat, quae omne excludit ad sese aperiendum erga transcendentiam. Ubi deest spes, de fide ipsa ambigitur. Amor etiam languescit cum haec virtus deficit. Spes enim, praesertim temporibus quibus augescunt incredulitas et incuria, solidum columen est fidei atque efficax ad caritatem incitamentum. Ipsa vim suam haurit ex certitudine universalis voluntatis salvificae Dei (cfr 1 Tim 2, 4) et ex constanti praesentia Domini Iesu, Emmanuelis qui iugiter nobiscum est usque ad consummationem saeculi (cfr Mt 28, 20).

Tantummodo luce et consolatione promanantibus ex Evangelio Episcopus vivam suam spem tenere potest (cfr Rom 15, 4) eamque alere in fidelibus suae sollicitudini pastorali concreditis. Ipse igitur imitator erit Virginis Mariae, Matris spei, quae credidit, quoniam perficientur Verba Domini (cfr Lc 1, 45). Verbo Dei nisus et spei firmiter adhaerens, quae est sicut tuta ac firma ancora incedens usque in caelum (cfr Heb 6, 18-20), Episcopus in medio suae Ecclesiae custos est, propheta impavidus, testis credibilis et servus fidelis Christi, qui est «  spes gloriae  » (cfr Col 1, 27), cuiusque vi «  mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra  » (Apc 21, 4).

Spes cum omnes deficiunt spes

4. Neminem latet sessiones Synodi Episcoporum diebus gravi horrore plenis evenisse. In animo Patrum synodalium adhuc viva repercutiebatur terribilium eventuum memoria illius diei XI mensis Septembris eiusdem anni MMI, qui innumeris insontibus victimis acerbo fuerunt exitio et in mundo nova pergraviaque discrimina haesitationis et metus ut orirentur fecerunt pro ipso humano cultu et pacifico populorum convictu. Conspiciebantur hoc modo novi belli mortisque prospectus qui, sese coniungendo cum aliis iam praesentibus conflictationum condicionibus, ostendebant, quam instanter ac vehementer preces ad Principem Pacis effundendae essent, ut hominum corda iterum ad reconciliationem, ad mutuam consensionem et pacem aperirentur. 7

Una cum precibus, coetus synodalis vocem suam intendit, ut omne violentiae genus damnaretur ultimaeque eius radices ostendenderentur in hominis peccato positae esse. Humanis deficientibus exspectationibus quae, subnixae ideologiis materialisticis, immanentisticis et oeconomisticis, sibi ius vindicant omnia existimandi secundum efficientiam atque rationes violentiae et mercaturae, Patres synodales sese pro certo habere iterum confirmaverunt, solum lucem Christi resurgentis impulsionemque Spiritus Sancti hominem adiuvare ad proprias exspectationes collocandas in spe quae non confundit. Quapropter declaraverunt: «  Sinere non possumus ut timorem nobis incutiant variae species negationis Dei viventis, quae conantur, plus minusve aperte, minari christianam spem funditus perdere, in ridiculum vel in derisionem vocare. Hoc quidem confitemur in gaudio Spiritus: Christus surrexit vere! Is enim, sua in hominis natura glorificata, conspectum vitae aeternae aperuit omnibus hominibus qui paenitentiam agunt  ».8

Haec fidei professio eam habeat oportet certitudinem ut firmiorem in dies spem efficiat Episcopi, inducens eum ad credendum misericordem Dei bonitatem numquam cessaturam esse salutis vias construere easque uniuscuiusque hominis libertati aperire. Spes addit ei animum ut in adiunctis in quibus explet ministerium suum discernat signa vitae, quae valeant noxia letaliaque germina profligare. Spes quoque eum sustentat ut dissensiones etiam convertat in incrementi occasiones, dum aperit eas ad reconciliationem. Adhuc spes posita in Iesu, Bono Pastore, compassione replebit cor eius eumque inducet ad cuiusque viri et mulieris dolores participandos, ut eorum vulneribus medeatur, fiduciam iugiter nutriens errantem ovem inveniri posse. Hoc modo Episcopus in dies praeclarius erit signum Christi, Pastoris et Sponsi Ecclesiae. Agens veluti pater, frater et amicus omnium hominum, apud singulos erit viva imago Christi, spei nostrae, in quo cunctae Dei promissiones adimplentur omnesque creationis exspectationes consummantur. 9

Evangelii ministri pro mundi spe

5. Dum igitur hanc Nostram Adhortationem Apostolicam Ecclesiae tradere volumus, in qua illud patrimonium considerationis sumimus, quod effectum est occasione X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum, a primis quidem Lineamentis usque ad Instrumentum Laboris, a vocibus Patrum synodalium in aula prolatis usque ad duas Relationes, quae eas introduxerunt et breviter rettulerunt, a cogitationis pastoralisque experientiae divitiis exortis apud circulos minores usque ad Propositiones in conclusione laborum synodalium Nobis exhibitas, ut universae Ecclesiae congruens offerremus documentum de argumento synodali cuius titulus: Episcopus, minister Evangelii Iesu Christi pro mundi spe,10 fraternam Nostram ostendimus salutationem et osculum pacis mittimus omnibus Episcopis qui in communione sunt cum hac Cathedra, Petro primum collata, quae unitatem tueretur et, sicut ab omnibus comprobatur, praesideret in caritate.11

Vobis, Venerabiles et dilectissimi Fratres, iterum invitationem facimus quam novo ineunte millennio ad universam extendimus Ecclesiam: Duc in altum! Immo, ipse Christus eam iterat Successoribus Apostolorum, qui eam audierunt viva eius voce pronuntiatam atque, Ipsi confidentes, profecti sunt in missionem per vias mundi: Duc in altum (Lc 5, 4). Sub lumine huius instantis invitationis Domini «  possumus respicere triplex munus nobis ab Ecclesia commissum: munus docendi, sanctificandi et regendi ... Duc in docendo! 'Praedica verbumdicamus cum Apostoloinsta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina' (2 Tim 4, 2). Duc in sanctificando! Retia quae inter homines mittere debemus ante omnia sunt Sacramenta, quorum nos praecipui sumus dispensatores, moderatores, custodes et promotores. Ipsa constituunt speciem salvifici retis quod liberat a malo et conducit ad vitae plenitudinem. Duc in regendo! Veluti Pastores verique Patres, coadiuti a Sacerdotibus aliisque cooperatoribus, officium habemus fidelium familiam congregandi atque caritatem fraternamque in ea communionem provehendi... Quantumvis agatur de missione ardua et laboriosa, nemo animo deficiat. Una cum Petro primisque discipulis nos quoque sinceram nostram fidei professionem confidenter renovemus: Domine, 'in verbo tuo laxabo retia' (Lc 5, 5)! In Verbo tuo, Christe, servire volumus tuo Evangelio pro spe mundi!  ».12

Hoc modo, viventes veluti homines spei atque in proprio ministerio communionis et missionis ecclesiologiam ostendentes, Episcopi vere spei rationes erunt suo gregi. Scimus mundum indigere spei «  quae non confundit  » (Rom 5, 5). Scimus Christum hanc esse spem. Id scimus, ideoque spem annuntiamus quae ex Cruce oritur.

Ave Crux spes unica! Haec salutatio, quae resonuit in aula synodali fervente opere X Coetus Generalis Synodi Episcoporum, in labiis nostris semper resonet, quoniam Crux mysterium est mortis et vitae. Crux est Ecclesiae «  arbor vitae  ». Quapropter nos annuntiamus vitam de morte triumphavisse.

Praecessit nos in hoc paschali nuntio agmen sanctorum Pastorum, qui in medio Ecclesiae eloquentia fuerunt signa Boni Pastoris. Nos hac de causa laudamus Deum omnipotentem et aeternum eique semper agimus gratias quia nos – sicut cantamus in Sacra Liturgia – eorum exemplo piae conversationis corroborat, verbo praedicationis erudit, supplicatione tuetur.13 Vultus uniuscuiusque horum sanctorum Episcoporum, a primordiis vitae Ecclesiae ad nostram usque aetatem, sicut diximus in conclusione laborum synodalium, est veluti quaedam imago quae, composita in specie mystici musivi operis, vultum efficit Christi Boni Pastoris. In Eum igitur, etiam in hac re exemplar nosmet ipsos reddentes gregi quem Pastorum Pastor nobis concredidit, fixos oculos nostros teneamus ut, semper maiore cum studio, ministri Evangelii pro spe mundi efficiamur.

Vultum nostri Magistri et Domini contemplantes, illa hora qua Iesus «  in finem dilexit suos  », nos omnes, sicut apostolus Petrus, ipsi consentiamus ut pedes nostros abluat, ut cum eo partem habeamus (cfr Io 13, 1-9). Atque virtute quae ab Ipso nobis provenit in Sancta Ecclesia, coram nostris presbyteris et diaconis, in conspectu omnium vitae consecratae sodalium universorumque dilectorum christifidelium laicorum, iterum alta voce proferamus: «  Loquor qualiscumque servus Dei: spes vestra non sit in nobis... Boni sumus, ministri sumus; mali sumus, ministri sumus. Sed boni, fideles ministri, vere ministri  ».14 Ministri Evangelii Iesu Christi pro mundi spe.

 




1 Ritus Ordinationis Episcopi: Oratio Ordinationis.



2 Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 18.



3 S. Thomas Aquinas, Super Ev. Joh., X,3.



4 Ioannes Paulus II, Homilia in conclusione X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum (27 Octobris 2001), 3: AAS 94 (2002), 114.



5 Allocutio ad Cardinales, Archiepiscopos et Episcopos Italiae (6 Decembris 1965): AAS 58 (1966), 68.



6 Propositio 3.



7 Cfr Ioannes Paulus II, Oratio triginta post dies mensis Septembris diei XI, anno MMI: L'Osservatore Romano, 12 Octobris 2001, p. 1.



8 Synodus Episcoporum, X Coetus Generalis Ordinarius, Nuntius (25 Octobris 2001), 8: L'Osservatore Romano, 27 Octobris 2001, p. 5; cfr Paulus VI, Litt. Ap. Octogesima adveniens (14 Maii 1971), 41: AAS 63 (1971), 429-430.



9 Cfr Propositio 6.



10 Cfr Propositio 1.



11 Cfr Optatus Milevitanus, Contra Parmenianum donatistam, 2,2: PL 11,947; S. Ignatius Antiochenus, Ad Romanos, 1,1: PG 5,685.



12 Ioannes Paulus II, Homilia in initio X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum (30 Septembris 2001), 6: AAS 94 (2002), 111-112.



13 Cfr Missale Romanum, Praefatio de Sanctis Pastoribus.



14 S. Augustinus, Sermo 340/A, 9: PLS 2,644.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL