Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastores gregis IntraText CT - Text |
CAPUT I
DE EPISCOPI MYSTERIO ET MINISTERIO
« ... et elegit Duodecim ex ipsis » (Lc 6, 13)
6. Dominus Iesus tempore terrenae peregrinationis proclamavit Evangelium Regni illudque in se ipso inauguravit, eius mysterium omnibus hominibus revelando.15 Vocavit viros et mulieres suam in sequelam, et inter discipulos elegit Duodecim, « ut essent cum illo » (Mc 3, 14). Evangelium secundum Lucam explicat, Iesum hanc electionem suam fecisse postquam in monte pernoctans fuit in oratione Dei (cfr Lc 6, 12). Evangelium vero secundum Marcum huiusmodi Iesu actionem denotare videtur veluti actum supremum, actum constitutivum qui identitatem tribuit iis, quos ipse elegit: « et fecit Duodecim » (Mc 3, 14). Ita revelatur electionis Duodecim mysterium: est actus amoris, quem libere Iesus voluit alta in coniunctione cum Patre et cum Spiritu Sancto.
Missio a Iesu Apostolis concredita manere debet « usque ad consummationem saeculi » (Mt 28, 20), quoniam Evangelium, quod ipsi officium habent tradere, vita est pro Ecclesia cuiusque temporis. Hanc ob rationem ipsi successores instituere curaverunt, ita ut, sicut testatur S. Irenaeus, saeculorum decursu traditio apostolica manifestaretur et custodiretur.16
Specialem effusionem Spiritus Sancti, quo Apostoli repleti sunt a resuscitato Domino (cfr Act 1, 5.8; 2, 4; Io 20, 22-23), ipsi participaverunt per manuum impositionem in sui operis socios peractam (cfr 1 Tim 4, 14; 2 Tim 1, 6-7). Ipsi vicissim, eodem gestu, transmiserunt eam aliis, et hi insuper aliis. Hoc modo spiritale donum a primordiis usque ad nos pervenit per manuum impositionem, id est per episcopalem consecrationem, quae plenitudinem confert sacramenti Ordinis, summum sacerdotium, sacri ministerii totalitatem. Ita per Episcopos iisque assistentes presbyteros Dominus Iesus Christus, etiamsi sedet ad dexteram Dei Patris, inter credentes adesse pergit. Semper et ubique Ipse verbum Dei praedicat cunctis gentibus, sacramenta fidei administrat credentibus eodemque tempore populum Novi Foederis in eius peregrinatione ad aeternam beatitudinem conducit. Bonus Pastor non derelinquit suum gregem, sed semper custodit eum et tuetur per eos qui, vi ontologicae participationis eius vitae et missionis, eminenti et adspectabili modo sustinentes suas magistri, pastoris et sacerdotis partes, ipsius agunt vices. In exercitio munerum quae ministerium pastorale secum fert, et constituti sunt eius vicarii et legati.17
Fundamentum trinitarium episcopalis ministerii
7. Christologica ministerii pastoralis ratio, altiore ratione considerata, inducit ad perceptionem trinitarii fundamenti eiusdem ministerii. Christi vita est trinitaria. Ipse est Filius aeternus et unigenitus Patris atque unctus Spiritu Sancto, missus in mundum; Ipse, una cum Patre, Spiritum mittit Ecclesiae. Haec trinitaria ratio, quae manifestatur toto modo vivendi et agendi Christi, conformat etiam exsistentiam et actionem Episcopi. Merito ergo Patres synodales perspicue illustrare voluerunt Episcopi vitam ministeriumque sub luce trinitariae ecclesiologiae, quae in doctrina Concilii Vaticani II continetur.
Perantiqua est traditio quae Episcopum ostendit veluti imaginem Dei Patris, qui – secundum verba sancti Ignatii Antiocheni – est tamquam Episcopus invisibilis, Episcopus omnium. Quamobrem quisque Episcopus locum tenet Patris Iesu Christi, ita ut praesertim ob hanc legationem ipse ab omnibus aestimari debeat.18 Ad hanc symbolicam structuram quod attinet, episcopalis cathedra, quae praecipue in Orientalium Ecclesiarum traditione paternam revocat Dei auctoritatem, solummodo ab Episcopo occupari potest. Eadem de structura exoritur uniuscuiusque Episcopi munus paterno amore Dei populum sanctum curandi ac dirigendi, una cum presbyteris, Episcopi cooperatoribus in eius explendo ministerio, et cum diaconis, in via salutis.19 Fideles vicissim, sicut quidam vetustus admonet textus, amare debent Episcopos, qui post Deum sunt patres et matres.20 Hanc ob rationem, secundum consuetudinem apud nonnullos populorum cultus vigentem, fideles osculantur manum Episcopi veluti manum Patris amabilis, largitoris vitae.
Christus icon primigena est Patris atque manifestatio misericordis eius praesentiae inter homines. Episcopus, in persona et nomine ipsius Christi agens, in Ecclesia sibi concredita vivens fit signum Domini Iesu, Pastoris et Sponsi, Magistri et Pontificis Ecclesiae.21 Hic est fons pastoralis ministerii, itaque – sicut suadet homileticum schema in Pontificale Romano propositum – tria munera docendi, sanctificandi et regendi populum Dei exerceri debent peculiaribus dotibus Boni Pastoris: caritate, gregis cognitione, omnium sollicitudine, actione misericordi erga pauperes, peregrinos et indigentes, ovium perditarum requisitione eas reconducendi causa ad unicum ovile.
Denique Spiritus Sancti unctio, Episcopum Christo configurans, eum idoneum reddit ut viva sit continuatio eius mysterii pro Ecclesia. Propter huiusmodi peculiaritatem trinitariam suae exsistentiae, suo in ministerio unusquisque Episcopus attendere debet cum amore universo gregi, in quo positus est a Spiritu regere Ecclesiam Dei: in nomine Patris, cuius praesentem reddit imaginem; in nomine Iesu Christi, Filii eius, a quo constitutus est magister, sacerdos et pastor; in nomine Spiritus Sancti, qui dat vitam Ecclesiae suaque virtute humanam roborat infirmitatem.22
Episcopalis ministerii indoles collegialis
8. « ... et fecit Duodecim » (Mc 3, 14). Constitutio dogmatica Lumen gentium per haec evangelica verba doctrinam inducit de indole collegiali coetus Duodecim, quos Christus « ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit ».23 Pari ratione, quoniam Episcopus Romanus personaliter succedit Beato Petro, et omnes Episcopi simul sumpti succedunt Apostolis, Romanus Pontifex et Episcopi tamquam collegium inter se coniunguntur.24
Collegialis coniunctio inter Episcopos constituitur simul Ordinatione episcopali simulque communione hierarchica; eademque ideo essentiam ipsam cuiusque Episcopi tangit et pertinet ad Ecclesiae structuram sicut eam voluit Iesus Christus. Nam Episcopi in episcopalis ministerii plenitudine sociantur vi Consecrationis episcopalis et communione hierarchica cum Collegii Capite atque membris, id est cum Collegio quod semper suum Caput comprehendit. Ita fiunt membra Collegii episcopalis,25 propter quod tria munera, videlicet sanctificandi, docendi et regendi, in ordinatione episcopali assumpta, exerceri debent in communione hierarchica, etiamsi, ob diversum eorum immediatum finem, modo distincto.26
Hoc efficit « affectum collegialem », uti vocatur, seu collegialitatem affectivam, ex qua effluit sollicitudo Episcoporum pro aliis Ecclesiis particularibus atque Ecclesia universali.27 Si quidem asseverare oportet Episcopum numquam solum esse, quoniam ipse est semper coniunctus cum Patre per Filium in Spiritu Sancto, addendum quoque est eum numquam solum esse, eo quod iugiter constanterque coniunctus est suis cum fratribus in episcopatu et cum eo quem Dominus elegit veluti Petri Successorem.
Huiusmodi affectus collegialis efficitur et multipliciter exprimitur secundum diversos gradus, institutionum etiam instar, quales exempli gratia sunt Synodi Episcoporum, Concilia particularia, Conferentiae Episcoporum, Curia Romana, Visitationes ad limina, cooperatio missionalis, etc. Sed affectus collegialis absolute efficitur et exprimitur solummodo in actione collegiali stricto sensu sumpta, scilicet in actione omnium Episcoporum una cum Capite, quocum potestatem plenam et supremam exercent in universam Ecclesiam.28
Haec collegialis natura ministerii apostolici ex ipsius Christi voluntate oritur. Affectus ideo collegialis, seu collegialitas affectiva, semper viget inter Episcopos veluti communio episcoporum, sed quibusdam tantum in actis exprimitur tamquam collegialitas effectiva. Varii modi conversionis huius collegialitatis affectivae in collegialitatem effectivam sunt humanae indolis, sed diversis in gradibus complent divinam exigentiam ut episcopatus collegiali modo exprimatur.29 In Conciliis autem oecumenicis suprema Episcopalis Collegii in universam Ecclesiam potestas sollemniter exercetur.30
Collegialis sensus indolem universalitatis episcopatui tribuit. Potest igitur similitudo quaedam constitui inter Ecclesiam unam et universalem, ergo indivisam, et episcopatum unum et indivisum, ergo universalem. Principium et fundamentum huius unitatis, sive Ecclesiae sive Collegii Episcoporum, est Romanus Pontifex. Sicut enim docet Concilium Vaticanum II, « Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit ».31 Quapropter « Episcopatus unitas unum est ex elementis quibus Ecclesia constituitur ».32
Ecclesia universalis non est summa Ecclesiarum particularium neque earum foederatio, nec effectus earum communionis quoniam, secundum antiquorum Patrum et Liturgiae effata, in essentiali suo mysterio mundi creationem ipsam praecedit.33 Sub luce huius doctrinae addere possumus illam mutuae interioritatis necessitudinem, quae viget inter Ecclesiam universalem et Ecclesias particulares, propter quam istae formantur « ad imaginem Ecclesiae universalis in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit »,34 gigni in necessitudine inter Collegium episcopale ipsius in universalitate et unumquemque Episcopum. Quamobrem « Collegium Episcoporum veluti Episcoporum summa non est intellegendum, qui Ecclesiis particularibus praesident, neque eorum communionis effectus, at, ut proprium et necessarium Ecclesiae universalis elementum, quiddam est quod praecedit officium particulari in Ecclesia munus capitis sustinendi ».35
Hanc comparationem inter Ecclesiam universalem et Collegium Episcoporum melius possumus intellegere sub luce affirmationis Concilii Vaticani II: « Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo ».36 In Apostolis, non singulariter consideratis, sed veluti Collegium componentibus, structura continebatur Ecclesiae, quae in eis constituebatur in sua universalitate et unitate, atque Collegii Episcoporum, eorum successorum, signi huiusmodi universalitatis et unitatis.37
Quam ob rem, « episcopalis Collegii in totam Ecclesiam potestas haud summa potestatum singulorum in eorum particulares Ecclesias Episcoporum constituitur; est enim aliquid antecedens quod singuli Episcopi participant, qui in universam Ecclesiam nisi collegialiter agere non possunt ».38 Hanc potestatem docendi et regendi Episcopi participant consociata voluntate et continenter eo quod membra sunt Collegii episcopalis, in quo re vera persistit Collegium apostolicum.39
Sicut universalis Ecclesia est una et indivisibilis, ita et Collegium Episcoporum est « subiectum theologicum indivisibile », ideoque etiam potestas suprema, plena et universalis, cuius Collegium est subiectum, una est et indivisibilis – sicut personaliter est Romanus Pontifex. Eo sane quod Collegium Episcoporum praevia est res muneri capitis Ecclesiae particularis, multi sunt Episcopi qui, etiamsi munera exerceant stricte episcopalia, Ecclesiae particulari non praesunt.40 Unusquisque Episcopus, semper coniunctus cum omnibus Fratribus in episcopatu cumque Romano Pontifice, partes agit Christi, Capitis et Pastoris Ecclesiae: eius agit partes non solum modo proprio et peculiari cum officium accipit cuiusdam Ecclesiae particularis pastoris, verum etiam cum navat operam adiutricem cum Episcopo dioecesano in Ecclesia regenda,41 vel officium participat pastoris universalis quo Romanus Pontifex fungitur in universali Ecclesia gubernanda. Praeter formam propriam praesidendi cuidam Ecclesiae particulari, Ecclesia accepit alias quoque formas exercendi ministerium episcopale, quas historiae suae decursu hereditate habuit, veluti has Episcopi Auxiliaris vel Legati Romani Pontificis in Sanctae Sedis Officiis aut in Legationibus pontificiis; etiam hodie ipsa, ad normam iuris, admittit huiusmodi formas si necessitas obvenit.42
Indoles missionalis et unitas ministerii episcopalis
9. Evangelium secundum Lucam (cfr 6, 13) refert, Iesum Duodecim nominavisse Apostolos, quod ad litteram significat missos. In Evangelio secundum Marcum etiam legimus Iesum Duodecim constituisse etiam ut « mitteret eos praedicare » (3, 14). Hoc significat tam electionem quam constitutionem Duodecim tamquam Apostolorum ad missionem destinari. Prima eorum missio (cfr Mt 10, 5; Mc 6, 7; Lc 9, 1-2) plenitudinem suam invenit in missione, quam Iesus iis concredit post Resurrectionem, dum in caelum ascendit. Verba sunt quae omnem vim suam retinent: « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28, 18-20). Haec apostolica missio sollemnem suam confirmationem obtinuit Pentecostes die in effusione Spiritus Sancti.
In textu Evangelii secundum Matthaeum, quem modo rettulimus, totum pastorale ministerium haberi potest quasi delineatum secundum triplex munus docendi, sanctificandi et regendi. Respicimus hic reflexum quendam triplicis rationis ministerii et missionis Christi. Nos enim, uti christiani, atque modo qualitative novo ut sacerdotes, participamus missionem nostri Magistri, qui est Propheta, Sacerdos et Rex, et vocamur ut de eo in Ecclesia et in conspectu mundi peculiare perhibeamus testimonium.
Hoc triplex munus atque potestates quae ex eo manant, quoad modum agendi exprimunt munus pastorale, quod unusquisque Episcopus suscipit in episcopali consecratione. Ipse profecto Christi amor, qui participatur in consecratione, perficitur dum Evangelium spei omnibus gentibus proclamatur (cfr Lc 4, 16-19), dum sacramenta iis qui accipiunt salutem administrantur et dum populus sanctus ad vitam aeternam conducitur. Etenim de muneribus agitur inter se intime conexis, quae vicissim sese explanant, aptant et illuminant.43
Quapropter Episcopus sane cum docet, sanctificat simul et regit Populum Dei; dum sanctificat, docet etiam et regit; cum regit, docet et sanctificat. Sanctus Augustinus episcopalis huius muneris summam definit veluti amoris officium.44 Hoc certitudinem praebet eo quod numquam in Ecclesia deficiet caritas pastoralis Iesu Christi.
« ... vocavit ad se quos ipse voluit » (Mc 3, 13)
10. Magna turba sequebatur Iesum, cum ipse statuit ascendere in montem et vocare ad se Apostolos. Multi erant discipuli, sed Ipse elegit ex eis tantum Duodecim ad Apostolorum peculiare munus (cfr Mc 3, 13-19). In Synodali Aula saepe resonabat effatum S. Augustini: « Vobis enim sum Episcopus, vobiscum sum christianus ».45
Sicuti donum Spiritus Ecclesiae datum, Episcopus, ante omnia et sicut omnis alius christianus, est filius et membrum Ecclesiae. A Sancta hac Matre ipse accepit donum vitae divinae in sacramento Baptismatis primamque fidei institutionem. Cunctis cum aliis fidelibus ipse communicat insuperabilem dignitatem filii Dei, vivendam in communione inque spiritu gratae fraternitatis. Alioquin, vi plenitudinis sacramenti Ordinis, Episcopus est etiam fidelium magister, sanctificator et pastor, mandatum habens agendi nomine et persona Christi.
Agitur videlicet de duobus relationibus non simpliciter sibi admotis, sed potius inter se vicissim et profunde conexis, ordinatis sicut sunt altera alteri, quoniam utraque vim haurit ex divitiis Christi, unici et summi sacerdotis. Episcopus fit « pater » eo ipso quod est plane « filius » Ecclesiae. Hoc necessitudinem denuo proponit inter commune fidelium sacerdotium et sacerdotium ministeriale: qui sunt duo modi participandi unicum Christi sacerdotium, in quo duo adsunt aspectus qui coniunguntur supremo in actu sacrificii crucis.
Hoc repercutitur in necessitudinem quae in Ecclesia viget inter sacerdotium commune et sacerdotium ministeriale. Licet essentia differant, ad invicem tamen ordinantur: 46 quod quandam vicissitudinem efficit quae concorditer struit vitam Ecclesiae velut locum ubi in hominum historia perficitur salus a Christo peracta. Huiusmodi vicissitudo invenitur in ipsa Episcopi persona, qui est atque manet baptizatus, atque in summo sacerdotio constitutus. Haec altissima veritas Episcopi est fundamentum eius rei qua « est inter » alios fideles et « coram » eis exstat.
Concilium Vaticanum II hoc memorat in pulcherrimo loco: « Si igitur in Ecclesia non omnes eadem via incedunt, omnes tamen ad sanctitatem vocantur et coaequalem sortiti sunt fidem in iustitia Dei (cfr 2 Pe 1, 1). Etsi quidam ex voluntate Christi ut doctores, mysteriorum dispensatores et pastores pro aliis constituuntur, vera tamen inter omnes viget aequalitas quoad dignitatem et actionem cunctis fidelibus communem circa aedificationem Corporis Christi. Distinctio enim quam Dominus posuit inter sacros ministros et reliquum populum Dei, secum fert coniunctionem, cum pastores et alii fideles inter se communi necessitudine devinciantur; Ecclesiae pastores, exemplum Domini secuti, sibi invicem aliisque fidelibus ministrent, hi autem alacriter pastoribus et doctoribus sociam operam praestent ».47
Pastorale ministerium in consecratione susceptum, quod Episcopum ponit « coram » aliis fidelibus, exprimitur in « esse pro » ipsis, quod eum non eximit ex illius « esse cum » eis. Hoc viget sive ad personalem sanctificationem, quod attinet, quaerendam perficiendamque in exercitio eius ministerii, sive quod spectat ad modum exsequendi ipsum ministerium omnibus in muneribus in quibus illud expletur.
Vicissitudo quae est inter sacerdotium commune fidelium et sacerdotium ministeriale, et quae invenitur in ipso episcopali ministerio, manifestatur in specie « motus circularis » inter duas formas sacerdotii: motus circularis inter fidei testimonium omnium fidelium et testimonium authenticae Episcopi fidei in actibus eius magisterii; motus circularis inter sanctam fidelium vitam et sanctificationis instrumenta quae iis praebet Episcopus; motus circularis denique inter personalia munera Episcopi quoad Ecclesiae ei concreditae bonum et communia omnium fidelium officia quoad eiusdem bonum.