Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastores gregis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT III

FIDEI MAGISTER ET VERBI NUNTIUS

«  Euntes in mundum universum praedicate Evangelium  » (Mc 16, 15)

26. Iesus a mortuis resuscitatus apostolis suis missionem committit omnes gentes «  discipulos faciendi  », eos docendo servare omnia quaecumque Ipsemet mandavit. Ecclesiae igitur, quae communitas est discipulorum Domini crucifixi et surrecti, munus sollemniter committitur praedicandi Evangelium omni creaturae. Agitur de munere quod usque ad saeculorum finem perdurabit. Ex primo illo exordio Ecclesia absque hoc munere evangelizandi cogitari nequit. Paulus apostolus huiusmodi conscientiam notissimis suis verbis significavit: «  Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!  » (1 Cor 9, 16).

Si officium Evangelium nuntiandi totius est Ecclesiae singulorumque filiorum, peculiari ratione ad Episcopos pertinet, qui, die sacrae ordinationis qua inseruntur in apostolicam successionem, inter praecipua suorum munera assumunt illud nuntiandi Evangelium, immo nuntiandi hominibus, «  eos in Spiritus fortitudine ad fidem vocantes aut in fide viva confirmantes  ».100

Haec quidem Episcopi actuositas Evangelium praedicandi, quae prospicit hominibus ad fidem revocandis aut in ea corroborandis, praestantem paternitatis ipsius constituit declarationem. Idcirco ille cum Paulo asserere potest: «  Nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui  » (1 Cor 4, 15). Hanc ipsam propter vim quae novam secundum Spiritum generat vitam, ministerium episcopale mundo ostenditur uti signum spei pro populis, pro singulis hominibus.

Quapropter Patres synodales peropportune in memoriam revocaverunt, nuntium Christi primum locum obtinere et Episcopum tam verbis quam vitae testimonio primum esse Evangelii praeconem. De provocationibus quas aetas nostra secum fert Episcopus conscius esse debet easque audacter oppetere. Omnes Episcopi, veluti ministri veritatis, hoc munus fortitudine et fiducia sustinere tenentur.101

Christus in Evangelii hominisque corde

27. De nuntio Evangelii argumentum praestitit inter interventus Patrum synodalium, qui saepe ac diversimode asseruerunt vivens nuntii Evangelii centrum Christum esse crucifixum et surrectum pro cunctorum hominum salute.102

Christus enim cor est evangelizationis, cuius consilium «  in Christo ipso deprehenditur, qui sane cognoscendus est, diligendus atque imitandus, ut vita in eo trinitaria ducatur et cum eo historia ipsa transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus consummationem. Institutum enim hoc, variantibus quidem temporibus ipsis atque culturae formis, non mutatur quamvis rationem quidem habeat temporis et culturae, ut verum instituat diverbium efficacemque communicationem. Constans vero institutum illud per tertium millennium pariter est nostrum  ».103

De Christo, corde Evangelii, devertuntur omnes ceterae veritates fidei et spes quoque ad universos homines diffunditur. Christus enim lux est quae illuminat omnem hominem, et quicumque in Ipso regeneratur primitias Spiritus accipit, quibus fit habilis ad novam amoris legem adimplendam.104

Vigore igitur eiusdem apostolicae missionis, Episcopus aptus efficitur ad populum suum inserendum in cardinem mysterii fidei, ubi viventem Christi Iesu personam reperire poterit. Christifideles ita intellegent, omnem christianam experientiam habere scaturiginem et indicem quo sese vertant in Paschate Iesu, de peccato morteque triumphantis.105

Deinde nuntius mortis et resurrectionis Domini complectitur «  nuntiationem propheticam rerum alterius vitae – id est altissimae ac perpetuae hominum vocationis, coniunctae eodemque tempore disiunctae a statu praesenti – alterius vitae, quae tempus et historiam superat, quaeque res huius mundi supervadit, cuius figura transit. [...] Evangelizatio continet igitur etiam praedicationem spei de promissionibus, a Deo in novo Foedere factis per Iesum Christum  ».106

Episcopus, auditor et custos Verbi

28. Concilium Vaticanum II, viam persequens secundum Ecclesiae traditionem, declarat missionem docendi Episcoporum in eo sistere ut fidem sancte custodiant fortiterque nuntient.107

Hoc de prospectu manifestatur in sua peraffluenti sensus plenitudine gestus adhibitus in Ritu Romano Ordinationis episcopalis, cum super caput electi imponitur Evangeliarium apertum: quod significat, una ex parte, Verbum Episcopi ministerium involvere et custodire, et, altera ex parte, vitam illius omnino subici debere Verbo Dei dum cotidie in praedicationem Evangelii incumbit omni longanimitate et doctrina (cfr 2 Tim 4). Etiam Patres synodales saepius protulerunt ipsum Episcopum esse, qui Verbum Dei amanter tueatur et strenue defendat, dum de salutari Ipsius nuntio testimonium reddit. Etenim, sensus muneris docendi Episcoporum ex ipsa natura rei custodiendae, nempe ex natura depositi fidei exoritur.

Christus Dominus noster in Sacra Scriptura tam Veteris quam Novi Foederis et in Traditione commisit Ecclesiae suae unicum depositum divinae Revelationis, quae veluti speculum est in quo Ecclesia ipsa, in terris peregrinans «  contemplatur Deum, a quo omnia accipit, usquedum ad Eum videndum facie ad faciem sicuti est perducatur  ».108 Ita enim accidit saeculorum decursu ad hodiernam usque aetatem: diversae communitates, amplectentes Verbum semper novum et in decursu temporum efficax, vocem Spiritus Sancti audierunt, nitentes ut eam vivam redderent et actuosam in diversis historiae periodis. Sic vox tradita, Traditio, in dies maiore conscientia facta est Verbum vitae et interea obligatio id nuntiandi et custodiendi gradatim ad effectum adducta est, inspirante et suggerente Spiritu Veritatis, perpetuo transmittens omne quod Ecclesia est et omne quod ipsa credit.109

Traditio haec, quae ab Apostolis originem ducit, progreditur in vita Ecclesiae, uti docet Concilium Vaticanum II. Similiter crescit et evolvitur cognitio rerum verborumque transmissorum, ita quidem ut, in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio.110 Quaerentes enim fidelitatem Spiritui in corde Ecclesiae loquenti, fideles et pastores invicem conveniunt et nectuntur illis intimis fidei vinculis, quae se ostendunt tamquam tempus primum sensus fidei. Iuvat memorare Concilii verba: «  Universitas fidelium, qui unctionem habent a Sancto (cfr 1 Io 2, 20 et 27), in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum “ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles” universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet  ».111

Hac de re vita Ecclesiae et vita in Ecclesia condicio est uniuscuiusque Episcopi ut suam ipse docendi missionem exerceat. Episcopus identitatem et spatium suum reperit intra communitatem discipulorum Domini, ubi donum vitae divinae et primam fidei eruditionem recepit. Quilibet Episcopus, praesertim cum coram fidelium communitate ex sua episcopali cathedra magistri munus in Ecclesia exercet, repetere debet Sancti Augustini verba: «  Tamquam vobis ex hoc loco doctores sumus; sed sub illo uno Magistro in hac schola vobiscum condiscipuli sumus  ».112 In sinu Ecclesiae, scholae Dei viventis, Episcopi fidelesque omnes sunt condiscipuli et omnes a Spiritu instruantur oportet.

Plurima sane sunt loca, ex quibus Spiritus interiorem largitur eruditionem: ante omnia cor singulorum fidelium, deinde vita diversarum Ecclesiarum particularium, unde oriuntur et percipiuntur multiplices hominum ecclesialiumque communitatum necessitates sive per iam nota eloquia, sive per diversa atque nova.

Spiritus adhuc audiri se sinit, dum varias charismatum et ministeriorum species in Ecclesia suscitat. Hac quoque ratione, saepe in Aula synodali frequenter auditae sunt voces quae Episcopos hortabantur ut, immediata congressione personalique colloquio, vestigia sequentes Boni Pastoris qui oves suas novit et nominatim vocat, conveniant fideles degentes in communitatibus suae pastorali curae creditis. Etenim, frequentes conventus Episcopi cum suis presbyteris potissimum, ac deinde cum diaconis, cum personis consecratis earumque communitatibus, cum fidelibus laicis, sive separatim sive in vario associationum genere, summi sunt ponderis ad efficax ministerium apud populum Dei exercendum.

Authenticum et auctoritate pollens Verbi ministerium

29. Unusquisque Episcopus in episcopali ordinatione maximum accepit munus Verbum cum auctoritate nuntiandi. Quilibet enim Episcopus, vi sacrae ordinationis, authenticus fit doctor, qui populo sibi commisso praedicat fidem credendam et morali vitae aptandam. Quod significat Episcopos ipsa Christi auctoritate exornari; hac praecipua ratione «  Episcopi in communione cum Romano Pontifice docentes ab omnibus tamquam divinae et catholicae veritatis testes venerandi sunt; fideles autem in sui Episcopi sententiam de fide et moribus nomine Christi prolatam concurrere, eique religioso animi obsequio adhaerere debent  ».113 In hoc ministerio Veritati praestando, Episcopus ponitur coram communitate quatenus ille est pro communitate constitutus, ad quam vertit propriam pastoris sollicitudinem et pro qua enixe Deo precationem suam effundit.

Etenim quidquid ex corde Ecclesiae exaudivit et accepit, Episcopus suis restituit fratribus, de quibus curam adhibere tenetur sicut Pastor Bonus. In illo sensus fidei propriam plenitudinem attingit. Ita sane Concilium Vaticanum II docet: «  Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, Populus Dei sub ductu sacri magisterii, cui fideliter obsequens, iam non verbum hominum, sed vere accipit verbum Dei (cfr 1 Thess 2, 13), semel traditae sanctis fidei (Ids 3) indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat  ».114 Est enim Verbum quod, in sinu communitatis et coram ea, non est simpliciter Verbum Episcopi tamquam privati viri, sed Verbum Pastoris qui in fide confirmat, circa mysterium Dei congregat et vitam generat.

Fideles indigent Verbo sui Episcopi, indigent confirmatione suaeque fidei purificatione. Conventus synodalis, sua ex parte, in luce hanc necessitatem posuit, ostendens quosdam proprios aspectus, in quibus perquam singulariter illa percipitur. Quos inter aspectus, unus constituitur primo nuntio seu kerygmate, quod semper requiritur ad oboeditionem fidei suscitandam, sed adhuc urgentius fit hodierna in rerum condicione, in qua inter innumeros christifideles incuria saevit et ignorantia religiosa.115 Etiam ad rem catecheticam quod attinet, patet Episcopum catechistam eminenti esse gradu. Vehemens actuositas sanctorum et insignium Episcoporum, quorum opera catechetica adhuc in praesens mirabiliter consuluntur, animum addit ut confirmetur, munus iugiter vigens Episcopi illud esse, ut supremum catechesis moderamen in se sumat. Hoc in officio adimplendo, non poterit non se referre ad Catechismum Catholicae Ecclesiae.

Validum igitur manet quod scripsimus in Adhortatione Apostolica Catechesi tradendae: «  Vobis, dilectissimi Fratres, missio peculiaris in Ecclesiis vestris est credita; ubi vos estis ii qui primi officio catecheseos tradendae devinciuntur  ».116 Qua de re cuiuslibet Episcopi est in propria Ecclesia particulari primas partes actuosae et efficaci catechesi tribuere. Immo ipsemet exsequi debet suam huiusmodi sollicitudinem per immediatos actus, quibus ipse directe quoque intersit ad authenticum flagransque catechesis studium excitandum et servandum.117

Deinde conscius de proprio officio quatenus attinet ad transmissionem et institutionem fidei, quilibet Episcopus curabit ut aequam adhibeant sollicitudinem omnes qui, propter propriam vocationem et missionem, ad fidem transmittendam vocantur. Agitur enim de presbyteris et diaconis, de fidelibus vitae consecratae, de patribus et matribus familiae, de ministris pastoralibus ac praesertim de catechistis, sicut etiam de magistris theologiae et scientiarum ecclesiasticarum, necnon de praeceptoribus catholicae religionis.118 Quibus de causis Episcopus eorum initiali et permanenti formationi consulere tenetur.

Hanc propter eius obligationem, maxime utilia haberi debent sive apertum colloquium sive adiutrix opera cum theologis, quos decet congruenti ratione investigabiles divitias mysterii Christi penitus perspicere. Episcopi offerre ne cessent tam illis quam etiam institutis scholasticis et academicis, quibus illi inserviunt, confirmationem animi et subsidium, ut opus in utilitatem Populi Dei explicare possint, servantes fidelitatem erga Traditionem et attendentes praecipuis historiae momentis.119 Cum opportunum visum fuerit, Episcopi unitatem et integritatem fidei firmiter tueantur, cum auctoritate discernentes quid sit Verbo Dei conforme vel minus.120

Patres synodales excitaverunt animos Episcoporum de eorum magisteriali officio ad rem moralem quod attinet. Normae ab Ecclesia propositae referunt mandata divina, quae compendium constituunt et consummationem in evangelico caritatis mandato. Finis ad quem tendunt singulae normae divinae optimum est hominis donum. Viget quoque hodie hortatio libri Deuteronomii: «  Per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis  » (5, 33). Minime insuper obliviscendum est mandata Decalogi radices penitus immittere in ipsam naturam humanam et ideo animi bona, quae ipsi tuentur, universali pollere pondere. Hoc quidem praesertim respicit humanam vitam inde ab exordiis tuendam usque ad expletum cursum suum per mortem communem, libertatem personarum et nationum, iustitiam socialem necnon structuras ad eam exsequendam.121

Episcopale ministerium pro inculturatione Evangelii

30. Evangelizatio civilis cultus et inculturatio Evangelii ad novam pertinent evangelizationem et ideo constituunt proprium episcopalis muneris officium. Synodus, excipiens huiusmodi quasdam superiores sententias Nostras, refert: «  Fides, quae in culturam non mutatur, nec plene recipitur, nec integre cogitatur, nec vitae fideliter aptatur  ».122

Revera agitur de vetere at semper novo munere, quod originem ducit ex ipso Incarnationis mysterio, quodque rationem habet in intrinseca Evangelii facultate in quamcumque culturam radices immittendi, eam informandi et promovendi, et ita ipsam purgandi eamque aperiendi plenitudini veritatum et vitae, quae adimpletur in Christo Iesu. Huic argumento summum tributum est pondus in Synodis continentalibus, ex quibus perutiles emanarunt animadversiones. Hac in re Nosmet Ipsi saepe perstitimus.

Quapropter, quilibet Episcopus, perpendens hodierna bona culturalia quae sunt in circumscriptione suae particularis Ecclesiae, maximopere contendet ut Evangelium integre nuntietur, ita quidem ut instituat cor hominum moresque populorum. In hoc opere evangelizationis frui poterit valido theologorum auxilio, necnon adiumento peritorum ad dioecesis culturae, artium et historiae patrimonium in luce ponendum: hoc quidem respicit sive veterem sive novam evangelizationem et efficiens reddit pastorale subsidium.123

Pariter ad Evangelium in «  novis areopagis  » nuntiandum et ad fidem transmittendam magni habentur instrumenta communicationis socialis, ad quae etiam conversa est mens Patrum synodalium, qui Episcopos hortati sunt ad ampliorem cooperationem inter Conferentias Episcopales, sive nationales sive internationales, quo actuositas hoc in gravi excellentique ambitu vitae socialis praestantior fiat.124

Etenim, cum agitur de Evangelio nuntiando, praeterquam de ipsius nuntii orthodoxia, magni quoque interest ut cura adhibeatur de quadam acri hortatione, quae ipsius auditionem et acceptationem excitet. Hoc, ut patet, obligationem implicat congruens tribuendi spatium, praesertim in seminariis, quo sacerdotium affectantes tali modo de usu instrumentorum communicationis socialis edoceantur, ut Evangelii praecones idonei ad proclamationem et apti ad communicationem efficiantur.

Verbo et exemplo praedicandum est

31. Ministerium Episcopi tamquam Evangelii nuntii et fidei custodis coram Populo Dei non plene proponitur, si desit mentio de obligatione personalis cohaerentiae: eius magisterium perducitur testimonio et exemplo authenticae vitae fidei. Si Episcopus, qui auctoritate nomine Iesu Christi exercita 125 docet Verbum a communitate exauditum, ad vitam non aptaret ea quae docuit, ipsi communitati incongruens traderet nuntium.

Unde liquet omnes actiones Episcopi destinandas esse ad nuntiationem Evangelii, quod «  virtus Dei est in salutem omni credenti  » (Rom 1, 16). Eius praecipuum munus est Populum Dei adiuvare ad fidei oboeditionem Verbo Revelationis exhibendam (cfr Rom 1, 5) et ad Christi doctrinam omnino amplectendam. Dici potest missionem et vitam Episcopi ita componi ut de duabus diversis rebus cogitari nequeat: Nos Episcopi idem sumus ac missio nostra. Si eam neglegemus, nosmet ipsi amplius non erimus. Dum nostram fidem testamur, vita nostra adspectabile efficitur signum praesentiae Christi nostris in communitatibus.

Testimonium vitae pro quolibet Episcopo fit tamquam novus auctoritatis titulus, qui ad proprium titulum consecratione receptum accedit. Est enim gravitas quae accedit ad auctoritatem. Utraque necessaria est. Ex priore enim oritur exigentia obiectiva ut fideles authentico Episcopi magisterio adhaereant; ex altera vero expeditio quomodo fiduciam in nuntio poni possit. Iuvat Nos referre quod huiusmodi scripsit praeclarus Episcopus antiquae Ecclesiae, sanctus Hilarius Pictaviensis: «  Beatus apostolus Paulus formam constituendi episcopi fingens et plane novum Ecclesiae hominem praeceptis suis condens, hanc veluti summam consummatarum in eo virtutum esse docuit dicens: Obtinentem secundum doctrinam fidei verbum, ut potens sit exhortari ad doctrinam sanam et contradicentes revincere... Quia non statim boni adque utilis sacerdotis est, aut tantummodo innocenter agere, aut tantummodo scienter praedicare, cum et innocens sibi tantum proficiat, nisi doctus sit, et doctus sine doctrinae sit auctoritate, nisi innocens sit  ».126

Ipse Paulus apostolus modum agendi confirmat dicens: «  In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis  » (Tit 2, 7-8).

 




100 Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 12; cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25.



101 Cfr Propositiones 14; 15.



102 Cfr Propositio 14.



103 Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 29: AAS 93 (2001), 285-286.



104 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.



105 Cfr Propositio 15.



106 Paulus VI, Adhort. Ap. Evangelii nuntiandi (8 Decembris 1975), 28: AAS 68 (1976), 24.



107 Cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25; Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 10; Codex Iuris Canonici, can. 747 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 595 § 1.



108 Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 7.



109 Cfr ibid., 8.



110 Cfr ibid., 10.



111 Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 12.



112 En. in Ps. 126, 3: PL 37, 1669.



113 Conc. Oecum. Vat. II., Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 25.



114 Ibid., 12.



115 Cfr Propositio 15.



116 N. 63: AAS 71 (1979), 1329.



117 Congregatio pro Clericis, Direttorio Generale per la Catechesi (15 Augusti 1997), 233: Ench. Vat. 16, 1065.



118 Cfr Propositio 15.



119 Cfr Propositio 47.



120 Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum veritatis (24 Maii 1990), 19: AAS 82 (1990), 1558; Codex Iuris Canonici, can. 386 § 2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 196 § 2.



121 Cfr Propositio 16.



122 Allocutio ad participes conventus nationalis Italiae Motus ecclesialis de culturali cura (16 Ianuarii 1982), 2: Insegnamenti V/1 (1982), 131; cfr Propositio 64.



123 Cfr Propositio 65.



124 Cfr Propositio 66.



125 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 10.



126 De Trinitate, VIII, 1: PL 10, 236.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL