Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Pastores gregis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT V

PASTORALIS MODERATIO EPISCOPI

«  Exemplum... dedi vobis  » (Io 13, 15)

42. Concilium Oecumenicum Vaticanum II de munere tractans gubernandi familiam Dei deque sumenda continuata cotidianaque cura gregis Domini Iesu explanat: Episcopi in exercendo suo munere patrum ac pastorum in medio suorum fidelium oportet agant sicut «  qui ministrant  », semper ante oculos tenentes Pastoris Boni exemplum, qui non venit ministrari sed ministrare et dare vitam suam pro ovibus (cfr Mt 20, 28; Mc 10, 45; Lc 22, 26- 27; Io 10, 11).161

Haec Iesu imago, summum Episcopi exemplum, in ritu lavandi pedes suam invenit eloquentem expressionem, in Evangelio secundum Ioannem enarrato: «  Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et in cena [...] surgit [...] et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus [...]. Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis [...] Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis  » (13, 1-15).

Contemplemur igitur Iesum hunc gestum adimplentem, qui nobis clavem offerre videtur ad comprehendendum ipsius «  esse  » eiusque missionis, eius vitae eiusque mortis. Contemplemur etiam Iesu amorem, qui in actionem, in gestus definitos convertitur. Contemplemur Iesum qui usque ad summum formam servi radicitus sumit (cfr Philp 2, 7). Ipse, Magister et Dominus, qui a Patre omnia in suas manus accepit, usque in finem nos dilexit, usque ad se ipsum in hominum manus omnino tradendum, ab illis accipiens omnia quae postea illi facturi erant cum Illo. Hic Iesu ritus est gestus amoris in adiunctis institutionis Eucharistiae adimpletus atque in claro conspectu passsionis et mortis. Est gestus revelator sensus Incarnationis, sed, magis etiam, ipsius essentiae Dei. Deus est amor et hanc ob rem formam sumpsit servi: Deus in famulatu hominis se posuit ut hominem ad plenam afferat cum Ipso communionem.

Si hic est, igitur, Magister et Dominus, sensus ministerii atque ipsius «  esse  » illius qui est vocatus, velut Duodecim, ad ingrediendam in maximam cum Deo necessitudinem, non potest constare nisi in tota atque absoluta erga alios promptitudine, tum erga eos qui ex hoc sunt ovili, tum erga illos qui nondum ad illud pertinent (cfr Io 10, 16).

Auctoritas muneris pastoralis Episcopi

43. Episcopus nomine Christi missus est veluti pastor ad quandam Populi Dei portionem curandam. Ille efficere debet ut per Evangelium et Eucharistiam ea sicut vera communitas crescat in Spiritu Sancto.162 Quam ob rem Episcopus vices gerit Ecclesiae sibi concreditae eamque gubernat necessaria praeditus potestate ad munus pastorale exercendum in sacramento acceptum, velut participatione istius Christi consecrationis atque missionis.163 Huius vi Episcopi «  Ecclesias particulares sibi commissas ut vicarii et legati Christi regunt, consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate, qua quidem nonnisi ad gregem suum in veritate et sanctitate aedificandum utuntur, memores quod qui maior est fiat sicut minor et qui praecessor est sicut ministrator (cfr Lc 22, 26-27)  ».164

Haec Concilii verba mirabile exstant summarium catholicae doctrinae circa pastoralem Episcopi moderationem atque in ritu Ordinationis Episcopalis adhibentur: «  Episcopatus enim nomen est operis, non honoris, et Episcopum magis prodesse quam praeesse oportet  »,165 secundum Magistri mandatum. Hic adest fundamentale principium ob quod in Ecclesia, secundum sancti Pauli effatum, auctoritas est in Populi Dei aedificationem et non in eius destructionem (cfr 2 Cor 10, 8). Aedificatio gregis Christi in veritate et in sanctitate ab Episcopo poscit, sicut saepius in aula synodali dictum est, aliquas proprietates, inter quas vitae exemplum, facultatem ad germanam veramque cum aliis necessitudinem, ingenium ad excitandam et augendam operam consociatam, animi bonitatem et patientiam, comprehensionem et compassionem pro miseriis animi corporisque, indulgentiam et veniam. Agitur revera de significando, quam aptissime, summo exemplo quod est Iesus Pastor Bonus.

Episcopi vera potestas luce Pastoris Boni illuminatur atque eius exemplo formatur. Nomine Christi exercita, ista est «  propria, ordinaria et immediata, licet a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem ultimatim regatur et certis limitibus, intuitu utilitatis Ecclesiae vel fidelium, circumscribi possit. Vi huius potestatis Episcopi sacrum ius et coram Domino officium habent suis subditis leges ferendi, iudicium faciendi, atque omnia, quae ad cultus apostolatusque ordinem pertinent, moderandi  ».166 Episcopus igitur, vi officii quod accepit, potestate fruitur iuridica obiectiva, designata ad se exprimendam in actibus potestatis per quos exercet munus pastorale in Sacramento acceptum.

Episcopi tamen gubernatio pastorali ratione erit efficax – quod dicendum est etiam hoc in casu – si morali innititur auctoritate ex eius vitae sanctitate deprompta. Ista erit ad disponendos animos ut Evangelium accipiant ab illo in Ecclesia nuntiatum, veluti etiam normas ab illo pro Populi Dei dono statutas. Hanc ob rem monebat sanctus Ambrosius: «  Nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio atque usu et moribus inconditae multitudinis. Sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicat sacerdotalis  ».167

Exercitatio auctoritatis in Ecclesia intellegi non potest veluti quiddam impersonale et officiale, quia agitur de auctoritate quadam, quae ex testimonio nascitur. In omnibus Episcopi dictis et factis auctoritas verbi et actionis Christi est revelanda. Si deesset auctoritas sanctitatis vitae Episcopi, eius testificatio scilicet fidei, spei caritatisque, eius gubernatio, ut manifestatio operantis praesentiae Christi in eius Ecclesia, difficulter a Populo Dei accipi posset.

Ministri per Domini voluntatem apostolicae notae Ecclesiae ac potentia induti Spiritus principalis, qui regit et ducit, Episcopi Apostolorum sunt successores non solum in auctoritate atque in sacra potestate, sed etiam in forma vitae apostolicae, in difficultatibus apostolicis per Evangelii nuntiationem divulgationemque, in cura tenera et misericordiosa fidelium sibi concreditorum, in defendendis tenuibus, in constanti cura Populi Dei.

In synodali aula memoratum est, exercitium auctoritatis in Ecclesia, post Concilium Oecumenicum Vaticanum II, saepe difficile esse videri. Eiusmodi condicio, etiamsi nonnullae graviores difficultates videntur superatae, adhuc manet. Ponitur igitur quaestio, quomodo necessarium ministerium auctoritatis melius intellegatur, recipiatur et adimpleatur. Ad hoc quod pertinet, prima responsio ex ipsa natura ecclesialis auctoritatis oritur: haec est – et qua talis quam clarissime demonstrari debet – participatio missionis Christi, in humilitate, deditione et ministerio vivenda et exercenda.

Aestimatio auctoritatis Episcopi non in exterioribus rebus significatur, sed in pervestigatione sensus theologici, spiritalis et moralis eius ministerii, apostolicitatis innixi charismate. Quod dictum est in aula synodali circa imaginem lotionis pedum, atque nexum qui, in contextu rerum, inter figuram servi institutus est et figuram pastoris, episcopatum demonstrat vere honorem esse cum ministerium exercet. Unusquisque igitur Episcopus sibi ipsi debet verbum Domini referre: «  Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister, et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis  » (Mc 10, 42-45). Memor horum Domini verborum, Episcopus gubernat cum corde servi humilis et pastoris amantis, qui suum ducit gregem, gloriam Dei et animarum salutem quaerens (cfr Lc 22, 26-27). Hoc modo exercita, forma gubernationis Episcopi ubique terrarum unica est.

Memoratus iam est locus Constitutionis Lumen gentium, in quo dicitur: «  Episcopi Ecclesias particulares sibi concreditas veluti vicarii et Christi legati regunt consiliis, suasionibus, exemplis  ».168 Quae verba non opponuntur iis quae sequuntur, cum Concilium addit quod Episcopi regunt «  consiliis, suasionibus, exemplis, verum etiam auctoritate et sacra potestate  ».169 Agitur revera de «  sacra potestate  » quae in morali consistit auctoritate qua Episcopus insignitur vigore suae sanctitatis vitae. Haec enim exsecutionem totius eius actionis regiminis iuvat eamque efficacem reddit.

Pastoralis regiminis modus et dioecesana communio

44. Ecclesialis communio qua Episcopus afficitur, adducet eum ad quemdam pastoralem modum usque apertiorem, participata cum omnibus opera. Adest genus quoddam circularis actionis inter ea quae Episcopus vocatur ad decernenda cum responsalitate personali pro bono Ecclesiae eius curae concreditae atque operam quam fideles illi offerre possunt per coetus consultationis, qui sunt: synodus dioecesana, consilium presbyterale, consilium episcopale, consilium pastorale.170

Patres synodales non omiserunt commemorare hos modos exercitationis moderaminis episcopalis, per quos actio pastoralis dioecesis ordinatur.171 Ecclesia particularis revera non refertur tantummodo ad triplex munus episcopale, sed etiam ad triplicem missionem propheticam, sacerdotalem et regalem totius Populi Dei. Cuncti fideles, virtute Baptismatis, participant, modo sibi proprio, triplex munus Christi. Eorum realis aequitas in dignitate atque in actione ita efficit, ut omnes ad consociatam operam vocentur in aedificando Christi Corpore, ad efficiendam scilicet missionem quam Deus Ecclesiae in terrarum orbe concredidit, secundum propriam cuiusque condicionem et munus.172

Omnis modus differentiae inter fideles secundum diversa charismata, officia, ministeria in famulatu ordinatur aliorum populi Dei membrorum. Differentia ontologica-functionalis, quae Episcopum collocat «  coram  » aliis fidelibus, in fundamento plenitudinis sacramenti Ordinis quod accepit, esse significat pro aliis fidelibus, quod eum non extrahit ex eius esse cum istis.

Ecclesia communitas est organica, quae in dispositione efficitur diversorum charismatum, ministeriorum et famulatuum, ut propositum adimpleatur quod est salus. Episcopus qui curat hanc efficiendam unitatem in diversitate, fovet, sicut in Coetu synodali dictum est, diversorum operatorum synergiam, ita ut liceat simul commune percurrere fidei missionisque iter.173

His dictis tamen, oportet addere munus Episcopi redigi non posse ad officium meri moderatoris. Episcopale munus suapte natura clarum implicat atque inaequivocum ius-officium moderaminis, in quo etiam elementum includitur iurisdictionis. Pastores sunt publici testes atque eorum potestas testandi fidem suam attingit plenitudinem in potestate iudicandi: Episcopus non solum vocatur ad fidem testificandam, sed etiam ad eam existimandam eiusque manifestationes ex parte fidelium pastoralibus suis curis creditorum moderandas. Hoc in suo adimplendo munere ille maximopere contendet ad suscitandum suorum fidelium consensum, sed noverit tandem se ea capturum esse consilia quae necessaria suae pastoris conscientiae videbuntur, sollicitum praesertim de futuro Dei iudicio.

Ecclesialis communio in sua structura personalem implicat Episcopi responsalitatem, sed etiam omnium ordinum fidelium secum fert participationem, quia responsalitatem communicant boni Ecclesiae particularis quam ipsi formant. Id quod auctoritatem huius communionis organicae confirmat, Spiritus Sancti est actio, qui operatur tum in responsalitate personali Episcopi tum in participatione fidelium. Spiritus quidem, aequalitatem instituens baptismalem omnium fidelium sicut etiam uniuscuiusque diversitatem charismaticam et ministerialem, potestatem habet communionem efficaciter exsequendi. Horum principiorum vi Synodi dioecesanae reguntur, quarum canonica indoles, in cann. 460-468 Codicis Iuris Canonici instituta, in Instructione interdicasteriali die 19 Martii anno 1997 est definita.174 Secundum essentiam harum normarum se gerere tenebuntur alii etiam coetus dioecesani, quibus Episcopus praeerit, a sua peculiari responsalitate numquam abdicans.

Si in Baptismate unusquisque christianus amorem accipit Dei per Spiritus Sancti effusionem, Episcopus – uti Coetus synodalis opportune memoravit – per sacramentum Ordinis suo in corde pastoralem Christi caritatem accipit. Haec pastoralis caritas finem proprium habet, ut communionem instituat.175 Antequam hic amor-communio ad lineamenta actionis perducatur, Episcopus contendat ut eum proprio in corde et in corde Ecclesiae praesentem reddat per vitam vere spiritalem.

Si communio essentiam exprimit Ecclesiae, aequum est ut spiritalis vitae communionis ad sese manifestandum tendat tum in ambitu personali tum communitario, novas semper suscitans formas participationis atque corresponsalitatis apud varios fidelium ordines. Episcopus igitur sua in Ecclesia particulari suscitare conabitur structuras communionis atque participationis, quae permittant ut Spiritus auscultetur qui vivit et loquitur in fidelibus, illosque dirigat ad exsequendum quidquid idem Spiritus pro vero Ecclesiae bono inspirat.

Ecclesiae particularis varietates

45. Multi Patrum synodalium interventus ad varios pertinebant aspectus et tempora Dioecesis vitae. Ita, sedulam mentem conversa est ad Curiam dioecesanam, structuram scilicet qua Episcopus utitur ad exprimendam propriam caritatem pastoralem eius in variis aspectibus.176 Memorata est, singillatim, opportunitas ut administratio oeconomica Dioecesis concredatur illis qui praeter honestatem peritia sunt praediti, ita ut proponi possit sicut exemplum perspicuitatis omnibus aliis huiusmodi institutionibus ecclesialibus. Si in Dioecesi vivitur spiritalis vitae communio, fieri non poterit, quin singularis praestetur cura de paroeciis et communitatibus pauperioribus, pro viribus laborando ut pars quaedam facultatum oeconomicarum indigentioribus servetur Ecclesiis, praesertim in terris missionis et migrationis.177

Ad paroecias tamen convenienter Patres synodales animum intendere censuerunt, memores Episcopum esse primum responsalem huius communitatis, quae eminet inter omnes in Dioecesi praesentes, cui illius est sedulo prospicere.178 Paroecia revera – sicut saepe dictum est – adhuc in vita cotidiana Dioecesis nucleus manet fundamentalis.

Pastoralis visitatio

46. Hoc in conspectu pondus emergit Visitationis pastoralis, germinum gratiae tempus atque peculiare momentum, immo unum, ratione habita conventus et colloquiorum Episcopi cum fidelibus.179 Episcopus Bartholomaeus a Martyribus, quem Nos Ipsi, paucis diebus ab expleta Synodo, beatum declaravimus, suo in classico scripto Stimulus Pastorum, quod ipse Carolus Borromeus magni aestimavit, pastoralem Visitationem definit quasi animam episcopalis regiminis et efficaciter eam describit veluti productionem ipsius spiritalis praesentiae Episcopi inter suos fideles.180

Dum pastoralem visitationem paroeciae peragit, aliis delegatis relicto examine quaestionum administrationis, Episcopus colloquia praeoptet cum personis, a parocho aliisque sacerdotibus incipiens. Hoc est momentum quo ille propius pro populo munus implet verbi, sanctificationis atque pastoralis moderaminis, directe sentiens timores et difficultates, gaudia et exspectationes hominum atque omnes hortans ad spem. Hic maxime Episcopus directam habet necessitudinem cum pauperioribus, senibus et aegrotis. Tali modo effecta, pastoralis Visitatio ostenditur uti est, nempe signum praesentiae Domini, qui suum populum in pace invisit.

Episcopus suo cum presbyterio

47. Non sine causa decretum conciliare Christus Dominus, dum particularem describit Ecclesiam, eam definit veluti fidelium communitatem curae pastorali Episcopi creditam cum cooperatione presbyterii.181 Exstat, revera, inter Episcopum et presbyteros communio e sacramento exoriens, virtute scilicet sacerdotii ministerialis vel hierarchici, quae participatio est unici sacerdotii Christi, et hanc ob rem, etiamsi diverso in gradu, virtute suffulta unius ministerii ecclesialis ordinati et unicae missionis apostolicae.

Presbyteri, et inter eos praesertim parochi, artiores cooperatores sunt ministerii Episcopi. Patres synodales adhortationes et invitationes renovaverunt, iam scriptas in documentis conciliaribus et nuperius receptas in Adhortatione Apostolica Pastores dabo vobis,182 ad peculiarem indolem necessitudinum inter Episcopum et eius presbyteros. Episcopus semper suis cum sacerdotibus sese gerere curabit veluti patrem et fratrem qui eos diligit, eos audit, eos excipit, eos corrigit, eos consolatur, eorum quaerit cooperationem et, quantum fieri potest, eorum bono humano, spiritali, ministeriali et oeconomico sedulo consulit.183

Peculiaris Episcopi affectus pro suis sacerdotibus manifestatur sicut paternus et fraternus actus, quo eos comitatur in praecipuis momentis eorum vitae ministerialis, inde ab exordiis ministerii pastoralis. Fundamentalis manet permanens presbyterorum formatio, quae pro omnibus uti «  vocationem in vocatione  » constituit, quia, suis in variis et additiciis aspectibus, ad adiuvandum tendit presbyterum ut sit et sicuti presbyterum se gerat secundum exemplum Iesu.

Unusquisque Episcopus dioecesanus inter sua prima officia spiritalem habet curam de eius presbyterio: «  Ritus sacerdotis qui die ordinationis presbyteralis proprias ponit manus in manus Episcopi, illi promittens «  filialem venerationem et oboedientiam  », primo aspectu videri potest ritus unius sensus. Ritus re vera utrumque obligat: sacerdotem et Episcopum. Iuvenis presbyter decernit se Episcopo confidere et Episcopus, ex parte sua, ad has manus custodiendas se obligat  ».184

Duobus in aliis momentis, addere velimus, presbyter iuste manifestationem potest exspectare peculiaris propinquitatis ex parte sui Episcopi. Primum evenit cum illi pastoralis concreditur missio, sive hoc primum contingit sicut in casu sacerdotis nuper ordinati, sive in commutatione ministeriali vel pro collatione novi mandati pastoralis. Collatio missionis pastoralis est, pro ipso Episcopo, peculiare tempus paternae responsalitatis erga eius presbyterum. Sanctus Hieronymus verba proponit quae bene ad hanc occasionem referri possunt: «  Quod Aaron et filios eius, hoc esse Episcopum et Presbyteros noverimus. Unus Dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. [...] Gloria patris nonne est filius sapiens? Gaudeat Episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit Sacerdotes  ».185

Alterum momentum occurrit cum sacerdos, provectae aetatis causa, effectivum relinquit pastorale moderamen communitatis vel directae responsalitatis officia. In his similibusque rerum adiunctis, Episcopus ita faciat ut sacerdos sentiat tum gratitudinem Ecclesiae particularis de apostolicis laboribus hucusque expletis, tum peculiarem rationem novae collocationis in presbyterio dioecesano: ille enim servat, immo auctam videt, possibilitatem conferendi ad aedificationem Ecclesiae per exemplare testimonium magis assiduae orationis et alacrioris propensionis acquisitae peritiae utilitati iuniorum confratrum impensae. Sacerdotibus insuper qui in eadem versantur condicione propter gravem morbum vel aliam ob formam diuturnae defectionis, Episcopus ostendet propriam fraternam proximitatem, eos adiuvans ad vivam servandam conscientiam «  se pergere esse membra nava in Ecclesiae aedificatione, etiam et potissimum propter suam cum Christo patienti communionem aeque cum tot fratribus sororibusque qui in Ecclesia Passionem Domini participant  ».186

Episcopus etiam prece atque sedula compassione comitabitur sacerdotes qui, quacumque de causa, in dubio posuerunt propriam vocationem eorumque fidelitatem erga Dominum eos appellantem, atque in suis officiis quodammodo defecerunt.187

Ille tandem non omittet perscrutari signa virtutum heroicarum quae forsitan a sacerdotibus dioecesanis manifestata sunt, cum id opportunum visum erit, promovebit earum publicam recognitionem, necessarium instituens processum ad causam canonizationis incohandam.188

Institutio candidatorum ad presbyteratum

48. Penitius perscrutando argumentum de ministerio presbyterorum, cura Patrum synodalium peculiari ratione conversa est ad institutionem candidatorum ad sacerdotium, quae datur in seminario.189 Habita ratione omnium munerum, quae orationem, deditionem, laborem hac in re requirunt, presbyterorum institutio pro Episcopo quandam constituit curam primarii ponderis. Ad rem quod attinet, Patres synodales vere conscii Seminarium bonum esse inter Dioecesis praestantiora, in huius rei attenti institerunt tractatione et haud dubiam necessitatem Seminarii Maioris ostenderunt, haud tamen neglegentes momentum quo etiam fruitur Seminarium Minus ad christianos valores diffundendos ad Christi sequelam quod attinet.190

Unusquisque igitur Episcopus suam declarabit sollicitudinem, praesertim diligentissime seligens futurorum presbyterorum educatores atque aptissimas et accommodatissimas instituens formas ad necessariam eorum praeparationem ad ministerium in ambitu adeo fundamentali pro vita communitatis christianae exercendum. Episcopus non negleget officium saepe invisendi Seminarium, etiamsi, ob peculiaria rerum adiuncta, ipse aliique Episcopi ad deligendum, cum saepe necessitas urget, et immo ad praeoptandum Seminarium interdioecesanum adducti sint.191 Cognitio personalis et perspecta candidatorum ad presbyteratum in propria Ecclesia particulari condicio est quam Episcopus neglegere nequit. His immediatis nisus colloquiis curabit ut in Seminariis personae maturo et aequo animo formentur, capaces instituendi solidas humanas pastoralesque necessitudines, in scientiis theologicis paratae, in spiritali vita fortes, Ecclesiae amantes. Adlaborabit pariter ad promovenda et sollicitanda incepta oeconomica ad firmandos et iuvandos iuvenes candidatos ad presbyteratum.

Perspicuum tamen est, vim vocationes excitantem et formantem orationem esse. Oportet vocationes diffusum habeant apud «  Dominum messis  » rete intercessorum. Quo frequentius quaestio vocationum suscipietur in ambitu orationis, eo magis oratio adiuvabit electum ad vocem auscultandam Illius qui eum vocat.

Cum tempus advenit sacrorum Ordinum, unusquisque Episcopus debitum instituet scrutinium.192 Ad rem quod attinet, conscius suae gravis responsalitatis in conferendo Ordine presbyterali, tantummodo post accuratam inquisitionem et fusam consultationem, ad normam iuris, Episcopus suam in Dioecesim accipiet candidatos provenientes alia ex Dioecesi vel Instituto religioso.193

Episcopus et diaconi permanentes

49. Episcopi, veluti dispensatores sacrorum Ordinum, responsalitatem habent directam etiam de Diaconibus permanentibus, quos Coetus synodalis recognoscit sicut genuina Dei dona ad nuntiandum Evangelium, ad educandas communitates christianas adque promovendum in Familia Dei ministerium caritatis.194

Unusquisque Episcopus igitur magnam adhibebit sollicitudinem de his vocationibus, quarum electionem et formationem ipse veluti postremus responsalis curat. Etiamsi plerumque exercet istam responsalitatem per cooperatores summae fiduciae, obligatos ad agendum modo conformi ad normas Sanctae Sedis,195 Episcopus quaeret, quantum fieri possit, personaliter nosse illos qui se parant ad Diaconatum. Postquam eos ordinaverit, perget esse verus eorum pater, ad amorem Corporis et Sanguinis Christi adhortans, quorum sunt ministri, et ad amorem Sanctae Ecclesiae, cui servire promiserunt; illos autem, qui matrimonio coniuncti sunt, ad exemplarem vitam adhortabitur familiarem.

Episcopi sollicitudo circa personas vitae consecratae

50. Adhortatio Apostolica post-synodalis Vita consecrata iam pondus illustravit quod vita consecrata in ministerio habet Episcopi. Quem revocantes textum hac in postrema Synodo, Patres memoraverunt Episcopi munus in Ecclesia – communione cuius est aestimare et promovere peculiarem vocationem et missionem vitae consecratae, quae continuo et firmiter ad vitam sanctitatemque pertinet Ecclesiae.196 Quae etiam in Ecclesia particulari officium adimplet exemplaris praesentiae et missionis charismaticae. Episcopus igitur diligenter perscrutabitur an inter personas consecratas quae vixerunt in Dioecesi testimonia fuerint heroicae virtutum exercitationis et, si id opportunum videbitur, incohandum canonizationis processum instituet.

Sua in diligenti sollicitudine de omnibus vitae consecratae formis, in sollicitudine quae exprimitur tum in adhortatione tum in vigilantia, Episcopi erit speciale spatium vitae contemplativae servare. Consecrati, ex parte sua, ex animo pastoralia Episcopi accipient consilia, ad plenam intenti communionem cum vita et missione Ecclesiae particularis ubi commorantur. Episcopus revera de apostolica in Dioecesi navitate respondet: sodales vitae consecratae cum illo cooperari tenentur ut, per praesentiam et ministerium, locupletent communionem ecclesialem. Ad rem quod spectat, ratio habeatur de documento Mutuae relationes ac de iure vigente.

Peculiaris sollicitudo de Institutis iuris dioecesani est adhibita, praesertim de iis quae variis in difficultatibus versantur: ea Episcopus paterno singularique animo curabit. Tandem ad iter quod attinet approbationis novorum Institutorum quae in Dioecesi sunt orta, Episcopus agere studeat secundum normas et praescripta Adhortationis Apostolicae Vita consecrata aliarumque instructionum compententium Sanctae Sedis dicasteriorum.197

Christifideles laici in pastorali cura Episcopi

51. Apud Christifideles laicos qui maiorem constituunt partem Populi Dei missionalis vis Baptismatis est manifestanda. Hoc ad propositum illi munimento indigent, adhortatione et adiumento suorum Episcoporum, qui illos ducant ad augendum apostolatum secundum propriam indolem saecularem, ex gratia haurientes sacramentorum Baptismatis et Confirmationis. Hanc ob rem necesse erit peculiaria itinera promovere formationis, quae illos reddant idoneos ad responsalitatem in Ecclesia sumendam intra dioecesanas et paroeciales structuras participationis, praeter varia officia animationis liturgicae, catechesis, religionis catholicae tradendae in scholis, etc.

Christifidelium est praesertim laicorum – et hoc in sensu sunt stimulandi – civilem cultum evangelizare, vim Evangelii inserere in ambitum familiae, laboris, communicationis instrumentorum et vitae publicae nationalis et internationalis. Ob eorum in mundo collocationem Christifideles laici revera magnum habere possunt effectum in ambitu circumiacenti, amplificantes pro tantis viris mulieribusque provincias et prospectus spei. Alia ex parte in condicionibus vitae cotidianae, ob eorum ordinariam vitae optionem strenue versantes, Christifideles laici vocantur, secundum eorum peculiarem indolem saecularem, ut reddant de spe rationem (cfr 1 Pe 3, 15) in proprio ambitu laboris, in corde colentes «  exspectationem novae terrae  ».198 Episcopi, sua ex parte, propinqui sint fidelibus laicis qui, implicatis mundi negotiis detenti, peculiari ratione perturbationi exponuntur et maerori, atque illos sustentent ut christiani sint fortes in spe, firma certitudine nisi, Dominum semper filiis suis adesse.

Considerandum est etiam pondus apostolatus laici associati, tum illius antiquae traditionis, tum illius a novis constituti motibus ecclesialibus. Haec omnia aggregata Ecclesiam locupletant, sed semper indigent ministerio criterii Episcopi, ad cuius missionem pastoralem pertinet complementum inter motiones inspirationis diversae fovere, invigilare eorum progressioni, formationi theologicae et spiritali animatorum, pro interiectione novarum rerum in communitatem dioecesanam et in paroecias a quibus non debent separari.199 Episcopus curabit ut laicorum sodalitates pastoralem vocationum operam in Dioecesi sustentent, adlaborantes ut omnes vocationes accipiantur, praesertim eae quae ministerio ordinato, vitae consecratae et officio missionali devoventur.200

Sollicitudo Episcopi de familia

52. Multae Patrum synodalium voces pronuntiatae sunt pro familia, quae merito «  ecclesia domestica  » appellata est, necnon spatium praesentiae Domini Iesu apertum, sanctuarium vitae. Ea, instituta in sacramento matrimonii, veluti communitas potioris ponderis apparet, quia in ea tum coniuges tum eorum filii propriam vivunt vocationem atque in caritate progrediuntur. Familia christiana – in Synodo memoratum est – communitas est apostolica, missioni aperta.201

Episcopi re vera est agere ut in civili societate matrimonii bona per iustas optiones politicas et oeconomicas sustineantur et defendantur. Deinde intra communitatem christianam ille adhortabitur praeparationem sponsorum ad matrimonium, comitatum iuvenum coniugum atque formationem coetuum familiarum, qui pastoralem agendi rationem pro familia et, nec postremo, possint familias in difficultatibus adiuvare. Propinquitas Episcopi erga coniuges eorumque filios, etiam per incepta dioecesana varii generis, iis erit validum adiumentum.

Inspicientes educativa ipsius familiae officia, Patres synodales unanimiter agnoverunt scholarum catholicarum momentum pro formatione integra novarum generationum, pro inculturatione fidei ac pro dialogo inter diversas culturas. Ideo necesse est ut Episcopus fulciat et qualitatem tribuat scholis catholicis, promovendo eas ubi non exstant atque adhortando, quod potest, civilia instituta ut effectivae libertati educationis intra Statum faveant.202

Iuvenes, pastoralis in futurum tempus principatus

53. Episcopus, christianae communitatis pastor et pater, peculiariter curabit ut iuvenes evangelizentur et spiritali comitatu adiuventur. Ministerium spei non potest non construere futurum cum illis – iuvenibus revera – quibus posteritas concreditur. Veluti «  custodes aurorae  » iuvenes auroram exspectant novi mundi. Eventus Dierum Internationalium Iuventutis, quem Episcopi ex corde adhortantur, nobis demonstrat quam multi sint iuvenes ad operam in Ecclesia et in mundo parati, si illis authentica proponatur responsalitas et integra detur christiana formatio.

Hoc in prospectu, tamquam sententiae Patrum synodalium interpretes, peculiarem admovemus adhortationem viris et mulieribus vitae consecratae multorum Institutorum, quae in ambitu operantur formationis educationisque infantium, adulescentium et iuvenum, ne animo deficiant propter difficultates temporis neque ab eorum memorabili opera desistant, sed augeant eam meliores etiam proprios in hac re conatus reddentes.203

Iuvenes, per personalem cum suis pastoribus et formatoribus necessitudinem, ad crescendum in caritate incitentur, ad vitam quandam magnanimam formentur, ad famulatum erga alios promptam, praesertim vere erga indigentes et aegrotos. Hoc modo facilius erit iis loqui etiam de ceteris virtutibus christianis, maxime de castitate. Hoc in itinere intellegere poterunt vitam esse «  pulchram  » cum donatur ad Iesu exemplum. Hac ratione adimplere poterunt optiones responsales et definitivas, tum in ordine matrimonii, tum in ministerio sacro, tum in vita consecrata.

Navitas pastoralis vocationalis

54. Summi momenti est promotio culturae vocationalis latiore sensu sumptae: oportet ut iuvenes ad ipsam vitam inveniendam sicuti vocationem educentur. Episcopi erit familias, communitates paroeciales et instituta educationis adhortari, ut adulescentes adiuvent et iuvenes ad inveniendum consilium Dei de ipsorum vita, vocationem accipiendo ad sanctitatem quam Deus in origine unicuique donat.204

Ad rem quod pertinet, maximi est ponderis totius navitatis pastoralis corroborare vocationalem prospectum. Episcopus hanc ob rem curabit ut navitas pastoralis iuvenilis et vocationalis sacerdotibus et illis concredatur qui, ardore et exemplo propriae vitae, idonei sunt ad amorem erga Iesum transmittendum. Eorum erit iuvenes per personalem amicitiam et, si fieri potest, per spiritale moderamen comitari, ut ad signa colligenda divinae appellationis eos adiuvent adque vim quaerendam ad respondendum per Sacramentorum gratiam et in vita orationis, quae est praesertim auscultatio Dei qui loquitur.

Hi sunt quidam aspectus in quibus Episcopus suum exercet munus moderaminis et erga portionem Populi Dei sibi concreditam caritatem exprimit pastoralem quae eum animat. Una ex formis huius caritatis est compassio, ad imitationem Christi, Summi Sacerdotis, qui misertus est humanae fragilitatis, ipse tentatus per omnia veluti nos, etiamsi aliter ac nos, absque peccato (cfr Heb 4, 15). Haec compassio semper cum responsalitate coniungitur quam Episcopus erga Deum et Ecclesiam sumpsit. Sic ille promissiones emittit et officia die Ordinationis episcopalis sumpta, cum libere suum dedit assensum Ecclesiae petitioni ut curam adhiberet, paterno amore, de Dei populo sancto eumque in via salutis duceret; ut semper esset hospitalis et misericors, in nomine Domini, erga pauperes, aegrotos et omnes consolatione adiumentoque indigentes et immo, veluti pastor bonus, ad quaerendas iret oves amissas ut ad Christi ovile eas adduceret.205

 




161 Cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27; Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 16.



162 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 11; Codex Iuris Canonici, can. 369; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 177 § 1.



163 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27; Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 8; Codex Iuris Canonici, can. 381 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 178.



164 Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27.



165 Pontificale Romanum, Ritus Ordinationis Episcopi: propositum homiliae.



166 Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 27; cfr Codex Iuris Canonici, can. 381 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 178.



167 Ad Irenaeum, Epistulae, lib. I, ep. VI: Sancti Ambrosii Episcopi Mediolanensis Opera, Milano-Roma 1988, 19, p. 66.



168 N. 27.



169 Ibid.



170 Cfr Codex Iuris Canonici, cann. 204 § 1; 208; 212 §§ 2,3; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 7 § 1; 11; 15 §§ 2,3.



171 Cfr Propositio 35.



172 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 32; Codex Iuris Canonici, can. 204 § 1; 208.



173 Cfr Propositio 35.



174 Cfr AAS 89 (1997), 706-727. Similis sermo de Congressionibus eparchialibus est habendus, de quibus agunt cann. 235-242 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium.



175 Cfr Propositio 35.



176 Cfr Propositio 36.



177 Cfr Propositio 39.



178 Cfr Propositio 37.



179 Cfr ibid.



180 Cfr Romae 1572, p. 52 v.



181 N. 11.



182 Cfr nn. 16-17: AAS 84 (1992), 681-684.



183 Cfr Propositio 40.



184 Ioannes Paulus II, Allocutio ad coetum Episcoporum nuper electorum (23 Septembris 2002), 4: L'Osservatore Romano (23-24 Septembris 2002), p. 5.



185 Ep. ad Nepotianum presb., LII, 7: PL 22, 534.



186 Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 77: AAS 84 (1992), 795.



187 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 16.



188 Cfr Propositio 40.



189 Cfr Propositio 41.



190 Cfr ibid.; Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 60-63: AAS 84 (1992), 762-769.



191 Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 65: AAS 84 (1992), 771-772.



192 Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1051.



193 Cfr Propositio 41.



194 Cfr Propositio 42.



195 Cfr Congregatio de Institutione Catholica, Ratio fundamentalis institutionis Diaconorum permanentium (22 Februarii 1998): AAS 90 (1998), 843-879; Congregatio pro Clericis, Directorium pro ministerio et vita Diaconorum permanentium (22 Februarii 1998): AAS 90 (1998), 879-926.



196 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 44.



197 Cfr Propositio 43.



198 Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 39.



199 Cfr Propositiones 45, 46 et 49.



200 Cfr Propositio 52.



201 Cfr Propositio 51.



202 Cfr ibid.



203 Cfr Propositio 53.



204 Cfr Propositio 52.



205 Cfr Pontificale Romanum, Ritus Ordinationis Episcopi: Electi officia.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL