Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Pastores gregis IntraText CT - Text |
CONCLUSIO
73. Harum scaenarum in prospectu, tam implicatarum Evangelii nuntiandi gratia, in memoriam quasi sua sponte panum multiplicatorum narratio revocatur, quam Evangelia describunt. De multitudine Iesu suam dubitationem manifestant discipuli, quae eius verbi cupida in solitudinem usque eum est persecuta, iidemque suadent: « Dimitte turbas... (Lc 9, 12). Fortasse timent atque revera nesciunt, quo pacto tam magnae multitudinis personarum famem depellant.
Similis motus ex animo nostro oriri potest, propter quaestionum magnitudinem paene abiecto, quae Ecclesiam ac nosmetipsos Episcopos interrogant. Hac in re ad illam novam caritatis phantasiam decurrere oportet, quae non modo et non tam efficacibus praestitis subsidiis explicari debet, sed magis facultate ad indigentes accedendi, dum pauperibus facultas datur unamquamque communitatem christianam putare veluti propriam domum.294
Iesus autem propria ratione utitur ut hasce quaestiones solvat. Quasi Apostolos lacessendo, dicit: « Vos date illis manducare » (Lc 9, 13). Narrationis exitum bene novimus: « Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim » (Lc 9, 17). Cuius copiae reliquum hodie etiam in Ecclesiae vita adest!
Tertii millennii Episcopi rogantur ut id faciant quod saeculorum decursu ad nostram usque aetatem tot sancti Episcopi fecerunt. Quemadmodum egit sanctus Basilius, ut aliquod supponamus exemplum, qui iuxta Caesaream magnum deversorium excipiendis pauperibus condere voluit, verum caritatis oppidulum, quod ex eo nomen duxit Basiliadis: in quo hoc elucet: « caritas ex operibus certissima vi confirmat caritatem ex verbis ».295 Haec est semita quae nobis est calcanda: Bonus Pastor unicuique Episcopo suum gregem commendavit, ut eundem verbo alat exemploque formet.
Unde igitur nos Episcopi necessarium panem sumemus ut ad interrogationes respondeamus, quae intra extraque Ecclesias et Ecclesiam exstant? Sicut Apostoli cum Iesu conqueramur: « Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? » (Mt 15, 33). Quae sunt « loca » unde subsidia sumamus? Paucis quaedam praecipua enuntiamus.
Primum nostrum transcendens subsidium est Dei caritas diffusa... « in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rom 5, 5). Amor quo Deus nos dilexit talis est ut nos semper sustentare possit in rectis viis reperiendis, quibus viri mulierisque cor attingere possimus. Singulis momentis, sui Spiritus virtute, amandi atque aptiores pulchrioresque amoris inveniendi formas nobis dat copiam Dominus. Ad Evangelio inserviendum vocati pro mundi spe, scimus hanc spem haud ex nobis profluere, sed ex Spiritu Sancto qui « non cessat in hominis corde spei custos esse: spei videlicet omnium humanarum creaturarum, earum maxime, quae « Spiritus primitias habent » et « redemptionem corporis exspectant » ».296
Subsidium alterum est Ecclesia, in quam per Baptismum una cum tot nostris fratribus sororibusque inserimur, quibuscum unum Patrem agnoscimus atque unum Spiritum bibimus sanctitatis.297 Ut « domum scholamque communionis » exstruamus Ecclesiam hodierna condicio nos impellit, si respondere volumus iis quae a nobis mundus requirit.298
Nostra in episcopali coetu communio, in quam sumus per consecrationem inserti, magnus est quoque thesaurus, utpote quae validissimum sit fulcimentum ad temporis signa attente legenda eaque dignoscenda quae Spiritus Ecclesiis dicit. In Episcoporum Collegii corde subsidium ac Successoris Petri apostoli solidarietas adsunt, cuius suprema universalisque potestas haud abrogat, immo Episcoporum, Apostolorum successorum, potestatem affirmat, roborat vindicatque. Hoc in rerum prospectu magni est momenti communionis instrumenta ad Concilii Vaticani II praescripta probe usurpare. Etenim nullum est dubium quin quaedam exsistant condiciones – et hodie haud paucae exstant – in quibus singula particularis Ecclesia et etiam plures viciniores Ecclesiae inhabiles sint vel re nequeant negotia magni ponderis congruenter expedire. His potissimum in condicionibus communionis episcopalis adhibita instrumenta verum auxilium praebere possunt.
Postremum, proximumque Episcopo subsidium, ut « panem » inquirat ad suorum fratrum famem levandam, est eius particularis Ecclesia, dum spiritalitas communionis ex ea veluti educandi principium emergat « omnibus iis locis, ubi homo efformatur et christianus, ubi altaris comparantur ministri, consecrati homines ac pastorales operarii, ubi familiae instituuntur et communitates ».299 Hic inter Synodi Episcoporum X Coetum Generalem Ordinarium ceterosque tres Coetus generales, qui eum proxime antecesserunt, coniunctio denuo manifestatur. Quandoquidem numquam solus est Episcopus, solus non est in universali Ecclesia ac ne particulari quidem in sua propria Ecclesia.
74. Hac ratione Episcopi officium novo millennio ineunte liquido describitur. Omnium temporum est officium Christi Evangelium enuntiare, qui est mundi salus. At de munere agitur quod novis necessitatibus notatur, quae omnium Populi Dei partium concordem requirunt operam. Episcopi adhibendi habere copiam poterit presbyterii dioecesani participes, diaconos, sanguinis Christi caritatisque ministros; sorores fratresque consecratos, qui in Ecclesia mundoque ad Dei principatum in vita christiana palam itemque eius amoris coram condicionis humanae infirmitate potentiam testandam vocantur; fideles tandem laicos, quorum auctae apostolatus in Ecclesia potestates peculiare fulcimentum singularisque solaminis causam Pastoribus comparant.
Harum deliberationum advenientes ad terminum conscii Nobis sumus X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum argumentum unumquemque nostrum, qui Episcopi sumus, ad nostros cunctos fratres sororesque in Ecclesia ac ad omnes viros feminasque in orbe nos disponere. Ad eos Christus nos mittit, quemadmodum olim Apostolos misit (cfr Mt 28, 19-20). Hoc nostrum est munus, ut singulis personis, eminentem in modum et conspicuum, vivum simus Iesu Christi signum, Magistri, Sacerdotis atque Pastoris.300
Christus Iesus igitur imago est ad quam, Venerabiles in episcopatu Fratres, ad nostrum spei praeconis ministerium explicandum respicimus. Eius ad similitudinem nos quoque nostram exsistentiam impendere debemus illorum pro salute, qui nobis committuntur, nuntiantes et celebrantes amoris misericordis Dei de morte peccatoque victoriam.
Munus hoc nostrum Virginis Mariae intercessioni commendamus, Ecclesiae Matris Apostolorumque Reginae. Ea, quae in Cenaculo preces sustinuit Collegii apostolici, nobis impetret gratiam numquam amoris mandatum deserendi, quod Christus nobis concredidit. Verae vitae testis, Maria « quoadusque advenerit dies Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei – ideoque peculiarem in modum nobis, cuius sumus Pastores – praelucet ».301
Datum Romae, apud S. Petrum, die XVI mensis Octobris, anno MMIII, vicesimo quinto anniversario die electionis Nostri ad Pontificatum.
IOANNES PAULUS PP. II