Art. 1.
Congregatio pro Doctrina Fidei munus habet doctrinam
de fide ac moribus in universo catholico orbe promovendi atque tutandi. Quo in fine persequendo, ipsa servitium praebet veritati, cum ius
defendat Populi Dei recipiendi nuntium Evangelii in sua genuinitate et integritate.
Quapropter, ne fides ac mores detrimentum patiantur ob
errores quomodocumque vulgatos, eadem officio quoque adstringitur excutiendi
scripta ac sententias, quae rectae fidei contraria aut insidiosa videantur.
Art.
2. Ceterum haec primaria sollicitudo
pastoralis ad omnes Ecclesiae Pastores pertinet, quibus, sive singulis, sive in
Conciliis particularibus vel in Conferentiis Episcopalibus adunatis, ius et
officium est vigilandi, ne detrimentum afferatur
rectae fidei aut moribus fidelium, qui ipsorum curae sunt commissi. Quam ad rem, ipsi uti possunt etiam Commissionibus Doctrinalibus,
quae ut instrumentum consultivum institutae sunt, ut iisdem Conferentiis
Episcopalibus et singulis Episcopis auxilium afferant in eorum pro doctrina
fidei sollicitudine. Restat utcumque firmum principium, quod
Sancta Sedes semper intervenire potest, atque de more intervenit, cum influxus
cuiusdam scripti fines alicuius Conferentiae Episcopalis egreditur, aut
etiam periculum fidei peculiarem induit gravitatem[1]. Quo
in casu, Congregatio pro Doctrina Fidei hanc, quae sequitur, agendi rationem
observat:
|