| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Congregatio pro Doctrina Fidei Agendi ratio IntraText CT - Text |
|
|
|
|
Art. 4. Scriptum, post eius authenticitatem comprobatam, accurato examini subicitur, uno vel pluribus Consultoribus cooperantibus, non exceptis aliis rei peritis. Art. 5. Exitus examinis Congressui praesentatur, qui decernit utrum idem sufficiat ad interveniendum apud loci Auctoritates, an examen profundius peragi debeat iuxta modos praevisos, qui sunt: examen ordinarium vel examen peractum urgenti forma procedendi. Art. 6. Normae huius iudicii inducendae sunt ex errorum, qui forte reprehendantur, evidentia, gravitate, divulgatione, influxu et periculo damni, quod fidelibus immineat. Art. 7. Congressus, si studium peractum iudicaverit sufficiens, potest casum Ordinario directe committere et per ipsum Auctori notificare quaestiones doctrinales, quae in eius scripto continentur. Quo in casu, Ordinarius invitatur ut quaestionem profundius inspiciat et ab Auctore necessarias explicationes postulet, quae postea iudicio Congregationis sunt subiciendae.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |